Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12-14.) Et erit cum compleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion, et in Jerusalem, 145 visitabo super fructum magnifici cordis regis Assur, et super gloriam altitudinis oculorum ejus. Dixit enim, in fortitudine manus meae feci, et in sapientia mea intellexi, et obstuli terminos populorum, et principes eorum depraedatus sum, et detraxi quasi potens in sublimi residentes; et invenit quasi nidum manus mea fortitudinem populorum; et sicut colliguntur ova, quae derelicta sunt; sic universam terram ego congregavi, 0136C et non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, atque ganniret. LXX pro fructu, sensum, vel mentem magnam interpretati sunt. Post captivitatem Samariae, et Assyriorum victoriam, et comminationem adversum Jerusalem, quia simulacra imitata Samariae, simili sit ferienda sententia; nunc adversum ipsum Assyrium qui elatus est in superbiam, et suae fortitudinis putavit esse quod vicit, Propheta loquitur. Dixit enim Assyrius, cordis tumore se jactans, quod in fortitudine manus suae, cunctas vicerit nationes, et incredibili sapientia omnium possederit terminos. Et juxta LXX tantae potentiae fuerit, ut bellatorum hominum urbes funditus subruerit, totumque orbem quasi nidum apprehenderit, et quasi derelicta ova a matribus, in suam praedam verterit. 0136D Et quia semel metaphoram ab avibus, nido et ovis sumpserat, servavit in reliquis, ut diceret: Non fuit qui moveret pennam, et aperiret os, atque ganniret. Tantus, inquit, terror fuit fortitudinis meae atque victoriae, ut ne fletum quidem et gemitum victi libere proderent. Sunt qui haec generaliter contra regnum Assyriorum dici arbitrentur, quod postquam compleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, hoc est, postquam subversa fuerit Jerusalem, Assyriorum imperium destruatur. Mihi autem ex his quae sequuntur, proprie contra Sennacherib regem Assyriorum videtur comminatio. Quod autem ait: Postquam compleverit Dominus cuncta opera sua in monte Sion et in Jerusalem, non subversionem 0137A urbis significat, sed obsidionem, quando venit Rabsaces dux Sennacherib, et ea fecit quae in posterioribus idem Propheta commemorat (Isai. XXXVII, 17) . Secundum tropologiam, cum Samaria et Jerusalem Domini 146 iram sustinuerint, et in fabricatione idolorum errasse se senserint: tunc destruetur sensus magnus, Assyrius (( Al. Assyriorum)), qui in tantam contra Dominum inflatus est superbiam, ut sapientiae suae aestimaverit cuncta cessura, et quaevis excelsa dogmata, et dialectica arte munita, concutienda, et penitus destruenda: intantum ut in similitudinem pullorum avium, non valeant in sublime consurgere, et necdum animata insensibilia esse atque torpentia, quod ovorum demonstrat exemplum, et ne mutire quidem, et commovere linguam 0137B contra rationem et fortitudinem sui sermonis audire.