Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0139A (Vers. 20 seqq.) Et erit in die illa, non adjiciet residuum Israel, et hi qui salvati fuerint de domo Jacob, inniti super eo qui percutit (Al. percutiet) eos, sed innitetur super Dominum sanctum Israel in veritate. Reliquiae convertentur, reliquiae, inquam, Jacob, ad Dominum fortem. Si enim fuerit populus tuus Israel quasi arena maris, reliquiae convertentur ex eo. Consummatio abbreviata inundabit justitiam. Consummationem enim et abbreviationem Dominus Deus exercituum faciet in medio omnis terrae. Ubi in Graeco dicitur: Convertentur reliquiae Jacob ad Deum fortem, pro Deo forti, in Hebraeo scriptum habet El Gibbor (), duo nomina de sex nominibus, quibus parvulum puerum et filium, qui datus est nobis, supra legimus appellatum. Et pro eo quod scriptum est: 0139B Reliquiae convertentur, pro eo dicitur in Hebraeo numero singulari, quod reliquum est convertetur, id est, τὸ ὑπόλειμμα ἐπιστρέψει, in Hebraeo scribitur Sar Jasub (). Et ex hac occasione sermonis putant Jasub filium Isaiae in signum salvandi ex Israel populi, praecessisse. Quando ergo lumen Israel, et sanctus Carmeli saltus vepresque consumpserit, et rex Assyrius cum paucis fugerit: tunc residui Israel, qui cum Ezechia principe captis caeteris Judaeae urbibus 149 obsidebantur in Jerusalem, nequaquam confident in Assyrio: sicut nunc faciunt sub Achaz rege, qui misit nuntios ad regem Assyriorum dicens: Servus tuus ego sum, ascende et libera me de manu regis Syriae, et de manu regis Israel, qui consurrexerunt adversum me (IV Reg. XVI, 7) ; quando 0139C tulit aurum et argentum, quod inventum est in thesauris domus Domini, et in domo regia, et misit regi Assyriorum munera, audivitque eum rex Assyrius, et venit in Damascum, et cepit eam, et transtulit, et Rasin interfecit; sed liberati ab ipso Assyrio percussore, qui prius amicus, et postea hostis exstiterat, innitentur atque confident super Dominum sanctum Israel, nequaquam falso, ut sub prioribus fecerant regibus, sed in veritate. Quod sub Ezechia factum legimus: ita ut idolis derelictis, converterentur ad cultum Dei. Et quia dixerat reliquias esse salvandas, transit ad posteriora tempora, et plenam salvationem futuram dicit esse sub Christo. Quod et apostolus Paulus intelligens scribit ad Romanos: Isaias autem clamat pro Israel. Si fuerit numerus filiorum 0139D Israel tamquam arena maris, reliquiae salvae fient. Verbum enim consumens et brevians in aequitate, quia verbum breviatum faciet Dominus super terram (Rom. IX, 27) . Et sicut dixit Isaias: Nisi Dominus sabaoth reliquisset nobis semen, sicut Sodoma facti essemus, et Gomorrhae similes fuissemus (Isai. I, 9) . Ubi ergo tanti viri praecedit auctoritas, cesset alia omnis interpretatio. Et revera si legamus Josephum (lib. X, cap. 2) , et quanta hominum in Jerusalem, et in Judaea fuerit multitudo, quando passus est Dominus; intelligimus vix paucos in Apostolis et Apostolicis 0140A viris ex Judaeis esse salvatos (( Al. salvandos)). Abbreviatus autem atque perfectus sermo Evangelicus est, qui pro cunctis laciniosae Legis caeremoniis, dedit praeceptum brevissimum dilectionis et fidei, ut quod nobis fieri noluerimus, ne fecerimus alteri. Unde et Dominus in Evangelio: In his, inquit, duobus mandatis pendet omnis Lex et Prophetae (Matth. XXII, 40) . Nonnulli hoc capitulum ad illa tempora referunt, quando sub Zorobabel filio Salatiel, et Jesu filio Josedec, et Esdra, et Neemia quaedam pars populi reversa est in Judaeam. Quibus respondebimus, 150 non eos servare ordinem historiae, maxime cum ea quae sequuntur, non adversum Babylonios, quorum rex Nabuchodonosor fuit, sed adversum Sennacherib regem dicantur Assyriorum.