Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0140B (Vers. 24 seqq.) Propter hoc haec dicit Dominus Deus exercituum: Noli timere, populus meus habitator Sion ab Assur, in virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti. Adhuc enim paululum modicumque, et consummabitur indignatio mea, et furor meus super scelus eorum. Et suscitabit super eum Dominus exercituum flagellum, juxta plagam Madian in petra Oreb, et virgam suam super mare, et levabit eam in via Aegypti. Et erit in die illa: auferetur onus ejus de humero tuo, et jugum ejus de collo tuo, et computrescet jugum a facie olei. Pro petra, quod juxta Hebraicum interpretatus est Aquila, Symmachus et Theodotio ipsum verbum posuerunt Hebraicum Sur Oreb (). Pro quo LXX interpretati sunt, locum tribulationis: de quo in suo dicemus 0140C loco. Difficile, inquit, tibi videtur, o habitator Sion, ut cunctis in circuitu ab Assyrio gentibus subjugatis, tu solus de ejus manibus libereris. Ausculta quae dico: noli timere, populus meus, quod Assur vincente capiaris. Licet enim anno quarto decimo regis Ezechiae (IV Reg. XVIII) ascensurus sit Sennacherib rex Assyrius super omnes civitates Judae munitas, ut capiat eas, et missurus Rabsacen, qui obsessum in Jerusalem populum terreat; tamen hoc scire debes, quod non te gladio, sed virga percussurus sit, et pergens contra Taracham regem Aethiopiae, et Aegyptios ac mare Rubrum per viam Aegypti, baculum tantum suum elevet contra te, et ferire non possit. Adhuc enim paululum, et reversus de Aegypto cum infinita exercitus multitudine, atque obsidere te cupiens, statim 0140D mea indignatione ferietur, et flagellum illud, quod quondam adversum Madianitas sub Gedeone (Judic. VII) , qui altero nomine vocabatur Jerobaal, suscitavi: quando Oreb et Zebee principes Madianitarum occisi sunt super petram durissimam, id est, silicem, quae Hebraice appellatur Sur (), ita ut ex petra et ex rege, qui in ea occisus est, locus petrae Oreb nomen 151 acceperit. Levabit ergo virgam suam super mare Rubrum pergens adversus Aethiopes, et levabit revertens ad te per viam Aegypti: sed statim ut de Aegypto venerit, auferetur onus de humeris 0141A tuis et jugum imperii ejus, ac servire desistes. Quod jugum, id est, potentia Assyrii, a facie olei, id est, Dei misericordiae computrescet. Possumus autem hoc quod dixit: In virga percutiet te, et baculum suum levabit super te in via Aegypti: Et rursum: Et virgam suam super mare, et levabit eam in via aegypti: etiam sic intelligere, quod idcirco percusserit plurimos de tribu Juda, et in circuitu regni Jerusalem ceperit civitates, quia non in Deo, sed in Aegyptiis habuerint fiduciam. Unde et Rabsaces exprobrat eis dicens: Ecce confidis super baculum arundineum confractum super Aegyptum. Cui si innixus fuerit homo, intrabit in manum ejus, et perforabit eam (IV Reg. XVIII, 22) : sic Pharao rex Aegypti omnibus qui confidunt in eo. Historia Madianitarum in Judicum libro 0141B scripta est (Judic. VII) , quam et in Psalmo legimus: Pone principes eorum sicut Oreb, et Zeb, et Zebee, et Salmana (Ps. LXXXII, 12) . Errant ergo qui putant illud significari tempus, quando in libro Numerorum (Cap. XXV) Madianitae caesi referuntur ab Israel a deserto Sur usque ad montem Dei Oreb: quae aliis apud Hebraeos scribuntur litteris, cum eo tempore non fuerint in monte Oreb, sed in solitudine Sethim. Juxta anagogen praecipitur populo in Ecclesia commoranti, ne timeat adversarios, qui ad pugnandum semper parati sunt, et multa disputatione sua animas subverterunt. Ideo enim eos contra populum Dei pauxillum accipere potestatem, et non tam gladio percutere quam virga, id est, non occidere, sed minari, quia in via ambulaverint Aegypti, et non in 0141C Domino sint confisi. Cum autem ad Deum reversi fuerint, et reliquerint iter Aegypti, tunc flagellum Dei judicio suscitandum contra adversarios. Madian enim interpretatur ex judicio: ut spiritu oris ejus, et oleo misericordiae jugum hostium computrescat.