Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6 seqq.) . Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; vitulus, et leo, et ovis simul morabuntur, et puer parvulus minabit eos. Vitulus et ursus pascentur: simul requiescent catuli eorum, et leo quasi bos comedet paleas. Et delectabitur infans ab ubere super foramine aspidis; et in caverna reguli, qui ablactatus fuerit, manum suam mittet. Non nocebunt, et non occident in universo monte sancto meo, 0147B quia repleta est terra scientia Domini: sicut aquae maris operientes. Haec quoque Judaei et nostri judaizantes juxta litteram futura contendunt, ut in claritate Christi, quem putant in fine mundi esse venturum, omnes bestiae 159 redigantur in mansuetudinem, et pristina feritate deposita, lupus et agnus pascantur simul, et caetera cum caeteris, quae nunc videmus sibi esse contraria. Quos interrogare debemus, si omnia praesentis loci sic accipiuntur, ut scripta sunt, et nihil refertur ad intelligentiam spiritalem, juxta illud Apostoli, qui ait: Benedictus Deus, et Pater Domini nostri Jesu Christi, qui benedixit nos in omni benedictione spiritali in coelestibus in Christo (II Cor., I, 3) , ergo et radix, et virga, et flos non referantur ad sensum: terraque percussa verbo Dei, et 0147C interfectus impius spiritu labiorum ejus, sic intelligantur, ut scripta sunt: et docere cogantur, quomodo rebus incorporeis, justitia, et veritate, renes Domini circumdentur? Sed et hoc eos interrogemus, quid dignum sit Domini majestate, ut lupus et agnus pascantur simul, et pardus cum haedo accubet, et leo paleas comedat, et puer parvulus mittat manum suam in foramine aspidum? nisi forte juxta fabulas poetarum, aureum nobis Saturni saeculum restituent, in quo lupi et agni pascentur simul, et mulso vino plena current flumina, et de foliis arborum stillabunt mella dulcissima, lacteisque fontibus omnia complebuntur. Quod si responderint pro beatitudine temporum haec futura, ut absque cujusquam noxa, homines bonis omnibus perfruantur, audiant a nobis, nihil esse bonum nisi 0147D virtutem, et nihil malum nisi vitium, dicente Psalmista: Quis est homo qui vult vitam, et diligit dies videre bonos? Compesce linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur dolum. Declina a malo, et fac bonum (Psal. XXXIII, 14; XXX, 27) . Divitiae autem, et sanitas corporis, et rerum omnium abundantia, et his contraria, paupertas, infirmitas, et inopia, etiam apud philosophos saeculi, nec inter bona reputantur, nec inter mala, sed appellantur indifferentia. Unde et Stoici, qui nostro dogmati in plerisque concordant, nihil appellant bonum, nisi solam honestatem atque virtutem: nihil malum, nisi turpitudinem. Haec breviter 0148A diximus, ut Judaizantes nostros gravissimo somno stertere convincamus. Caeterum juxta vivificantem spiritum facilis intelligentia est. Lupus enim Paulus, qui primum persequebatur, 160 et lacerabat Ecclesiam, de quo dictum est: Benjamin lupus rapax, habitavit cum agno, vel Anania a quo baptizatus est (Gen. XLIX, 27; Act. VIII) , vel Petro apostolo, cui dictum est: Pasce agnos meos (Joan. XXI) . Et pardus qui prius non mutabat varietates suas, lotus in fonte Domini accubuit cum haedo, non qui a sinistris est, sed qui immolatur in pascha Domini. Et hoc notandum, quod non agnus et haedus habitent, et accubent cum lupo et pardo, sed lupus et pardus agni et haedi imitentur innocentiam. Leo quoque prius ferocissimum, et ovis, et vitulus pariter 0148B morabuntur. Quod quotidie cernimus in Ecclesia, divites et pauperes, potentes et humiles, reges atque privatos pariter commorari, et a pueris parvulis, quos Apostolos intelligimus, et Apostolicos viros, imperitos sermone, sed non scientia, regi in Ecclesia. Qui cum inter se disciplina Domini fuerint foederati, ita ut eorum quoque familiae conjungantur, tunc complebitur: Simul requiescent catuli eorum. Leo quoque non carnes comedet, sed paleas, quod scilicet vescatur cibo simplici. Et hic observandum, quod non bos carnes, sed leo paleas comedat. Paleas puto in Scripturis sanctis verba simplicia intelligi. Triticum autem, et interiorem medullam, sensum qui invenitur in littera: et frequenter evenit, ut homines saeculi, mystica nescientes, simplici Scripturarum 0148C lectione pascantur. Infans quoque, qui malitia parvulus est, mittit manum in foramine aspidis, et de obsessis hominum corporibus fugat daemones. Qui autem ablactatus est, nequaquam lacte nutritur infantiae, sed jam solido vescitur cibo. Iste in reguli cavernam mittit manum, hoc est, in ipsius Satanae habitaculum, et inde eum extrahit. Unde et Apostolis potestas data est, ut calcarent super serpentes, et scorpiones, et super omnem fortitudinem inimici (Luc. X) . Nocere autem et occidere nequaquam poterunt venenata prius animalia eos qui habitaverint in monte sancto Dei, quod interpretatur Ecclesia, de quo in Evangelio dicitur: Non potest civitas abscondi super montem posita (Mat. V, 14) . At ne hoc putemus dici de monte Sion juxta Hebraeorum 0148D errorem, sequenti versiculo Evangelicae praedicationis 161 sacramenta monstrantur: Quia repleta est terra scientia Domini: hoc est illud quod supra dicebatur obscurius: Habitabit lupus cum agno, et pardus cum haedo accubabit; et juxta consuetudinem suam prophetalia in fine verba panduntur: Sicut aquae, inquit, maris operientes. Quomodo aquae maris operiunt profunda maris, hoc est, terram quae operta est fluctibus, sic scientia Domini omnis terra complebitur. Quam diversorum prius morum conjunctionem etiam beatus Apostolus Petrus in vase linteo (Act. X) , quod de coelo dimissum est, se vidisse 0149A testatur, habente quatuor principia, quae quatuor mundi plagas intelligimus, ut repletam terram Dei scientia cognoscamus: in quo vase erant quadrupedia, et serpentes, et bestiae, et volatilia coeli, ut quod Arca in diluvio, hoc Ecclesia praestet in mundo.
In die illa radix Jesse, qui stat in signum populorum: ipsum gentes deprecabuntur, et erit sepulcrum ejus gloriosum. LXX: Et erit in die illa radix Jesse, et qui consurget, ut princeps sit gentium, in ipso gentes sperabunt, et erit requies ejus honor. Pro requie ejus, in Hebraico positum est, Mnuatho (), quod omnes similiter transtulerunt. Pro honore quoque in Hebraeo legitur Chabod (), quod perspicue gloriam sonat. Et est sensus: erit mors ejus gloriosa, 0149B ut impleatur illud quod Salvator in Evangelio deprecatur: Pater, glorifica me gloria, quam habui prius quam mundus esset apud te (Joan. XVII, 5) . Dictum est de nativitate ejus, dictum est de caeteris in medio Sacramentis: venit ad mortem, quae non consueto mortalium nomine, sed quia in Christo erat vita perpetua, requies appellatur. Nos autem, ut manifestum legenti sensum faceremus, pro dormitione, et requie, altero verbo, sed eodem sensu, sepulcrum vertimus. In tempore igitur illo, quando Christi in toto mundo Evangelium coruscarit, et repleta fuerit omnis terra scientia Domini, sicut aquae maris terram operientes, erit radix Jesse, et qui de ejus stirpe conscendet in signum omnium populorum, ut videant populi signum Filii hominis in coelo (Matth. 0149C XIV) . Qui habebit cornua in manibus suis, in quibus abscondetur fortitudo ejus, ut exaltatus omnia trahat ad se (Abac. III) . Sive ut LXX transtulerunt, resurget a mortuis, ut princeps sit omnium nationum, et universae gentes 162 sperent in eo. Quod etiam Jacob (Gen. XLIX, 10) de tribu Juda mystico sermone testatur: Non deficiet princeps ex Juda, neque dux de femoribus ejus, donec veniat cui repositum est, et ipse erit exspectatio gentium. Et erit in die illa, adjiciet Dominus secundo manum suam ad possidendum residuum populi sui, quod derelinquetur ab Assyriis, et ab Aegypto, et a Phetros, et ab Aethiopia, et ab Aelam, et a Sennaar, et ab Emath, et ab insulis maris. Et levabit signum in nationes, et congregabit profugos Israel, et dispersos Judae colliget a quatuor plagis terrae: et auferetur 0149D zelus Ephraim, et hostes Juda peribunt. Ephraim non aemulabitur Judam, et Judas non pugnabit contra Ephraim. Et volabunt in humero Philisthiim per mare, simul praedabuntur filios Orientis: et Idumaea et Moab praeceptum manus eorum, et filii Ammon obedientes erunt. In die illa, hoc est, in illo tempore, de qua et supra dictum est, cum surrexerit radix Jesse in signum populorum, sive ut dominetur gentium, apponet Dominus secundo manum suam, ut nequaquam juxta nostros Judaizantes in fine mundi, cum intraverit plenitudo gentium, tunc omnis Israel salvus fiat (Rom. XI) ; sed haec omnia in primo intelligamus adventu. Neque enim possumus, cum una dies dicatur et nunc et supra, illam referre ad primum adventum, 0150A et istam ad secundum: ne per haec quae sequuntur, et illa quae praecesserunt ad eum referenda sint Christum, quem Judaei necdum venisse, sed venturum esse contendunt. Post vocationem igitur gentium, quae quondam in caudam reputatae sunt, Israel in caudam reputabitur (Sup., cap. X) : ut apponat Dominus secundo manum suam, et possideat residuum populi sui, de quo et supra legimus, non omnem Israel, sed reliquias esse salvandas, quae relictae fuerint ab Assyriis et ab Aegypto, et a diversis per circuitum nationibus. Primum enim duodecim Apostoli, et septuaginta, et centum viginti animae, et quingenti, quibus pariter congregatis Dominus apparuit, deinde tria millia, et quinque millia Judaeorum in Dominum crediderunt. Jacobus quoque ad Paulum apostolum 0150B loquitur, qui et ipse de reliquis erat: Vides, frater, quanta millia sint Judaeorum credentium? hi omnes aemulatores legis sunt (Act. XXI, 20) . Et in eodem volumine legimus: Erant autem in Jerusalem habitantes Judaei viri timorati, de universis 163 gentibus quae sub coelo sunt, qui omnes mirabantur atque dicebant: Nonne isti Galilaei sunt, et quomodo nos audivimus unusquisque linguam nostram, in qua nati sumus? Parthi, et Medi, et Elamitae, et habitantes in Mesopotamia et Syria, Cappadocia, Ponto et Asia, Phrygia et Ramphilia, et Aegypto et Libya, et Cyrene, et advenae Romani, Judaei et Proselyti, Cretes et Arabes audivimus loquentes eos nostris linguis magnalia Dei (Act. II, 5 seqq.) . De his igitur universis gentibus per Apostolos Israel reliquiae salvabuntur. Tradunt Ecclesiasticae 0150C historiae, quod Apostoli in toto orbe dispersi Evangelium praedicarint: ita ut quidam Persas Indosque penetrarent, et Aethiopia daret manus suas Deo, et trans flumina Aethiopiae inde Christo munera deferrentur. Ac ne solum orientales populos significare videatur, jungit et reliqua: Et ab insulis maris. Insulas autem maris occidentalem plagam significat, quae Oceani ambitu clauditur. Levabit igitur signum Crucis in universas nationes, et de synagogis Judaeorum primum Israel populum congregabit, ut Apostoli praeceptum Salvatoris implerent, qui dixerat: Ite ad oves perditas domus Israel (Matth. X, 6) . Denique et Paulus ad incredulos loquitur ex Judaeis: Vobis oportebat primum loqui verbum Dei; sed quoniam repulistis illud, et indignos vos judicastis aeternae vitae, 0150D ecce convertimur ad gentes, sicut praecepit nobis Dominus (Act. XIII, 46, 47) . Quatuor autem plagas, orientem, et occidentem, meridiem et septentrionem significat, ut per haec mundi vocatio demonstretur. Eo tempore, inquit Isaias, nequaquam Ephraim et Judas, qui nunc, me prophetante, inter se hostili odio dissident, inimici erunt, sed juxta Ezechielis prophetiam, duae virgae in unam virgam copulabuntur, et jungentur in Christi Ecclesia, qui prius fuerant separati (Ezech. VII) , ita ut in gentibus communi labore desudent, et volent in humero Philisthiim per mare, hoc est, primum maritimis praedicent Palaestinis (( Al. Palaestinae)) et per mare volucri cursu pergant ad caeteras nationes. Sive juxta LXX Interpretes: 0151A volabunt in navibus alienigenarum, mare simul praedabuntur: quod de unius Pauli apostoli exemplo intelligamus, qui per Pamphiliam, et Asiam, et Macedoniam, 164 et Achaiam, et diversas insulas atque provincias, ad Italiam quoque (Act. XXVIII) , et ut ipse scribit, ad Hispanias, alienigenarum portatus est navibus (Rom. XV) . Igitur Ephraim et Judas, id est, qui de duodecim tribubus in Christum crediderunt ex Judaeis, simul praedabuntur Orientem, et in Idumaea et Moab extendent manus suas, juxta illud quod sub persona David Christus mystice loquitur: In Idumaeam extendam calceamentum meum: mihi alienigenae servient (Ps. LIX, 10) . Hae enim gentes eo tempore quo Isaias prophetabat, adversariae erant populo Judaeorum, et idcirco nunc dicit quod postquam 0151B surrexerit radix Jesse, ut regnet in gentibus, et vexillum Crucis ob salutem totius orbis fuerit elevatum, tunc etiam Idumaea et Moab et filii Ammon, omnis scilicet Arabiae latitudo dent Apostolis manus, et in locis idololatriae Christi Ecclesiae suscitentur.
Et desolabit Dominus linguam maris Aegypti, et levabit manum super flumen in fortitudine spiritus sui, et percutiet eum in rivis septem: ita ut transeant per eum calciati. Et erit via residuo populo meo qui relinquetur ab Assyriis, sicut fuit Israel in die qua ascendit de terra Aegypti. Quomodo Idumaea et Moab, et filii Ammon tradent manus suas Apostolis, ut obediant Evangelicae praedicationi, sic ipse Dominus qui in Apostolis suis illa perfecit, desolabit non mare juxta LXX, 0151C sed juxta Hebraeos, linguam maris Aegypti, quae prius contra Dominum blasphemabat et superstitioni Aegyptiae praeerat. Unde et in Psalmis legimus: Hoc mare magnum et spatiosum, ibi reptilia quorum non est numerus (Psal. X, 25, 26) . Quibus infertur: Draco iste quem plasmasti, ut illuderet ei. Desolabit igitur, sive interficiet, hoc est ἀναθεματίσει, ut Theodotio, Aquila et Symmachus transtulerunt, linguam maris Aegypti, et levabit manum suam super flumina Aegypti in fortitudine spiritus sui, vel spiritu violentissimo, quod regnum intelligimus Romanorum. Regnante enim Caesare Augusto (Luc. II) , quando flos de radice Jesse conscendit, et in orbe Romano prima facta est descriptio, potentissimum prius regnum Aegyptiorum, quod multis duravit aetatibus, Cleopatrae 0151D morte destructum est, 165 et percussus est amnis Aegyptius in septem rivis, sive in septem vallibus. Nilus enim aquarum multarum, qui prius uno fluebat alveo, et intransibilis erat, in septem valles humillimas et rivos divisus est atque concisus, ut calciatis pedibus transiretur. Hoc autem Tropologice significat, quod gentem Aegyptiorum, in tantum idololatriae et vanissimae superstitioni deditam, ut accipitres, 0152A noctuas, canes, et hircos, et asinos, divino nomine consecrarent, de infinita regni potentia per singulos Romani imperii judices distribuerit, ut alium judicem habeat Thebe, alium Libya, alium Pentapolis, alium Aegyptus, alium Alexandria, et diversae regiones, quas νόμους Aegyptii vocant. Propterea autem sub metaphora Nilus divisus in partes est, et scissus ((Al. caesus)) in rivos, ut possit absque ullo impedimento Evangelicus sermo discurrere, et ad populos Aegypti ultimos pervenire. Et quomodo temporibus Moysi Rubrum siccatum est mare, ut populus de Aegypto transfugeret: sic e contrario Aegypti flumina siccabuntur, ut reliquiae populi Dei, quae ab Assyriis et diversis gentibus salvabuntur, transeant in Aegyptum, nequaquam fugientes eam, sed capientes 0152B et suo calcantes pede. Prudens et christianus lector hanc habeat repromissionum prophetalium regulam, ut quae Judaei et nostri, immo non nostri Judaizantes, carnaliter futura contendunt, nos spiritualiter jam transacta doceamus, ne per occasionem istiusmodi fabularum et inextricabilium juxta Apostolum (II Tim. II) quaestionum, judaizare cogamur.