IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Declaratur fusius natura sumpta pro forma. Doctor rejicit expositionem D. Thomae de forma totius.Reducuntur caeteri modi naturae ad hunc, quia forma est maxime natura.
Et species, et substantia, haec autem est finis generationis. Metaphora vero jam et omnis omnino subslanlia natura dicitur propter hanc, quia et natura substantia quaedam est.
Exponit quintum modum, dixerat enim quod forma est natura: hic dicit quaedam de forma, scilicet quod ipsa est species, et substantia rei, et finis, id est, terminus formalis generationis,quia illa forma est substantia rei: ideo secundum quamdam metaphoram extensam, omnis substantia est natura. Dicit ergo quod supple forma quae dicitur natura quinto modo est species et subslanlia : haec autem est finis generationis, metaphora vero jam et omnino, id est universaliter omnis subslanlia dicitur naturam propter hanc, idest, propter formam quae natura id est forma, substantia quaedam est.
Notandum, quod ut habet declarari in 7. hujus, text. com. 27. et 32. terminus generationis duplex est : quidam formalis quo, quidam principalis et primus quod. Primus est forma, secundus autem compositum; nam compositum per se generatur, ut ibidem dicitur, forma autem per accidens. Notandum etiam, quod hanc litteram exponit quidam de forma totius, quae est ipsa totalis quidditas et substantia rei: sed hoc non videtur bene dictum, quia forma, de qua loquitur hic Philosophus, est terminus generationis, ut patet ex littera: quidditas autem ut quidditas est, abstrahit ab omni generatione: nam equinitas est tantum equinitas secundum Avicennam, quinto Metaphysicae suae cap. 1. Deinde cum dicit :
Ex dictis igitur prima natura, et proprie dicta est substantia quae principium motus habentium in se inquantum ipsa. Materia namque quia hujus est susceptiva esse dicitur natura, et generationis, et generari, quia sunt ab hac motus et principium motus natura existentium, haec est inexistens, aut potestate, aut actu.
Reducit omnes modos naturae ad unum principalem, intendens quod omnes modi naturae reducantur ad naturam, quae est forma: forma enim est magis natura, ut patet 2. Physic. materia enim dicitur natura, quia susceptiva formae: nativitas vero et universaliter omnes generationes dicuntur natura, quia sunt ad formam ut ad terminum, vel ut sunt a forma ut a principio formali quo, quia omne agens agit propter formam: ipsa autem forma est principium motus in rebus, vel in potentia, vel in actu, non enim movens semper movetur actu. Dicit ergo quod ex dictis igitur patet, quod prima natura, et propter dicta, id est principaliter, est substantia, id est forma rei, quae est principium motus rerum habentium in se inquantum ipsa, id est, quod ipsa forma est per se principium motus eorum quae in se habent principium motus eorum cujusmodi sunt omnia naturalia: unde ad formam omnes modi naturae reducuntur, ideo subdit : materia namque dicitur esse natura, quia est susceptiva hujus, scilicet formae, et generationis et generari, similiter quia sunt motus ab hac, id est, a forma, ut a principio quo, et natura est principium motus existentium, id est, rerum existentium secundum naturam hoc est inexistens, aut poteslate, aut aclu; forma enim non semper facit motum in actu, quia potest impediri vel propter extrinsecum prohibens vel propter indispositionem materiae, vel quovis alio modo.
Notandum, quod cum forma dicitur hic principium motus, vel potest referri ad principium activum ut expositum est, vel ad principium passivum a quo motus sortitur naturalitatem, ut dictum est: nam forma quandoque, ut patet, est principium passivum, sicut patet in omnibus subjectis respectu propriarum passionum: nam esse risibile competit homini ratione propriae formae, et descendere deorsum competit gravi propter formani propriam, et ideo quod hic dicitur non repugnat illi quod praedictum est, scilicet quod natura a qua dicitur motus, naturaliter dicitur principium passivum.
SUMMAE UNICAE