Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
Liber Quintus.
0153C 167-168 Plures anni sunt quod a sanctae memoriae viro Amabili episcopo rogatus, ut in decem Isaiae scriberem Visiones, pro angustia illius temporis quid mihi videretur in singulis brevi sermone perstrinxi: historiam tantum quod petebat, edisserens. Nunc ad te, φιλοπονωτάτη Eustochium, cogor in totum prophetam Commentarios scribere, et interim orationibus tuis ad Babylonem usque perveni (( Al. pervenimus)), quae prima decem visionum est, de quibus ante jam dixi. Superfluum autem mihi visum est, aut eadem rursus iterare, aut in uno opere diversas sententias promere. Unde quintus in Isaiam liber erit hic, qui quondam solus editus est, quo ad calcem usque perfecto, sexti voluminis juxta tropologiam arripiemus exordium, et eadem te Dominum deprecante, spiritalis intelligentiae culmina persequemur.
«Hucusque papa Amabilis, columen charitatis et nomen, ac mihi omnium quos terra genuit amantissime, per litteras flagitabas, ut tibi decem visiones quae in Isaia obscurissimae sunt, historica expositione dissererem, et omissis nostrorum Commentariis, qui varias opiniones secuti, multa volumina 0154C condiderunt, Hebraicam panderem veritatem: meque retractantem, et molestissimum explanationis genus in tempus aliud differentem, saepissime commonebas. Hoc autem anno misisti filium nostrum Heraclium diaconum, qui me manu conserta in jus vocaret, et promissum per momenta exigeret. Quid igitur faciam? subeamne opus in quo viri eruditissimi sudaverunt, Origenem loquor, et Eusebium Pamphili, quorum alter liberis allegoriae spatiis evagatur, et interpretatis nominibus singulorum, ingenium suum facit Ecclesiae sacramenta, alter historicam expositionem titulo repromittens, interdum 169-170 obliviscitur propositi, et in Origenis scita concedit? An taceam, et aperte hujus generis expositionem nescire me dicam? et quando tibi potero persuadere, me non potuisse magis quam noluisse: quorum alterum imbecillitatis est, alterum superbiae? Quibus adactus causis, malui a te ingenium meum quam voluntatem quaeri: breviterque annotabo quae didici, fundamenta jaciens Scripturarum. Caeterum si aut tu volueris, aut spatium fuerit, et voluntati nostrae Christus annuerit, spiritale supra struendum est aedificium, ut imposito culmine, 0155A perfecta Ecclesiae ornamenta monstremus. Proposuisti de Isaia Visionem Babylonis, et Philisthiim, Moab, et Damasci, Aegyptique, et deserti maris, et Idumaeae, et Arabiae, et Vallis visionis, et Tyri: quas si latius nitar exponere, multis libris opus erit, et exactoris mei navigatio in annum alterum differetur. Itaque ut vis, singulis testimoniis breves sententiolas coaptabo, ut non tam exponam quid sentiam, quam paucis verbis tibi sentienda dimittam. Dictamus haec, non scribimus: currente notariorum manu currit oratio. Nolumus enim nostra laudari, sed Prophetae dicta intelligi, nec jactamus eloquentiam, sed scientiam quaerimus Scripturarum. Incipiamus ergo a Babylone.»