IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Unum dividitur Logice, in unum genere, specie, numero et proportione, de qua divisione Doctor hic agit q. 4. Impugnat S. Thomam asserentem materiam esse principium individuationis. De quo late agit 2. d. 3. q. 5. 6. et 7. hujus, q. 1. Explicatur habitudo istorum modorum, et quomodo oppositum unius nempe multa, tot modis dicitur, quot ipsum unum.
Amplius autem alia secundum numerum sunt unum: alia secundum speciem; alia secundum genus: alia secundum analogiam; numero quidem, quorum materia una: specie, quorum ratio una; genere, quorum eadem figura praedicationis secundum proportionem: quaecumque se habent ut aliud ad aliud.
. Ubi dividit unum secundum dispositionem Logicam. Circa quod duo facit, quia primo ponit illorum modorum distinctionem. Secundo eorum mutuam habitudinem et reductionem. Secunda ibi: Semper ita que. Dicit ergo, quod amplius alia sunt unum secundum numerum:alia secundum speciem ; alia secundum genus; alia secundum analogiam; numero quidem sunt unum, quorum materia est una, id est, differentia, sive proprietas individualis, quae est praecisa causa individuationis ; specie vero sunt unum, quorum ratio, id est, definitio est una definitio enim proprie est speciei, cum definitio constet ex genere et differentia, ex quibus proprie constat species. Unde si aliquando genus, puta subalternum definiatur, hoc est ut habet aliqualiter rationem speciei, sicut dictum fuit supra capitulo, de Elemento. Gene re vero dicuntur unum, quorum eadem est figura praedicationis, id est, quaecumque sunt in eodem Praedicamento: quodlibet enim Praedicamentum habet proprium modum praedicandi,distinctum ab aliis Praedicamentis, sicut omnes qualitates praedicantur de subjecto per modum formae informantis. Secundum vero proportionem, id est, secundum analogiam dicuntur unum, quae cumque sic se habent ut aliud ad aliud. Quod dupliciter exponitur : uno modo, ut duo comparantur ad unum secundum diversas habitudines, puta urina et medicina comparantur ad sanitatem, altera ut signum, altera ut causa. Alio modo exponitur, ut comparantur duo diversa ad alia duo diversa, ut sicut se habet serenitas ad aerem, sic tranquillitas ad mare: et ideo serenitas et tranquillitas sunt unum proportione, et utrumque significat quietem quamdam, reddendo singula singulis.
Notandum, quod ex hoc loco quo dicitur quod illa sunt unum numero, quorum materia est una, sumunt quidam argumentum, quod materia quae est altera pars compositi, est causa individuationis. Sed contra istam opinionem arguitur, quia si materia est causa individuationis, ubi eadem materia, ibi erit idem individuum: sed eadem est materia in generato et corrupto: ergo generatum et corruptum erunt idem individuum, quod est evidenter falsum. Confirmatur : si primo ex aqua generetur ignis, et secundo ex igne generetur aqua, patet quod aqua primo corrupta, et aqua secundo generata habent eamdem materiam, et sunt ejusdem speciei: ergo aqua prius corrupta et secundo generata esset eadem numero, quod est falsum, quia tunc per naturam corrupta possent redire eadem numero.
Praeterea, quod est causa individuationis est causa distinctionis; sed materia non est causa distinctionis, quia actus distinguit ex Metaphysicae, text. com. 6. 29, materia non est actus: ergo, etc.
Praeterea, materia est de essentia speciei, ut probatur 7. hujus text. com. 33. et 8. hujus text. com. 6. 29. sed quod est de essentia speciei, non est causa individuationis, quia tunc species esset individua, et haec; ergo materia non erit causa individuationis. Confirmatur, quia semper cbntractivum est extra rationem ejus quod contrahitur: sed materia est de ratione speciei, ergo species, sive natura specifica, non potest per materiam contrahi ad haecceitatem, sive individuationem; nec auctoritas hic posita cogit, nam hic aequivoce capitur materia,
Ad cujus evidentiam notandum, quod materia et forma opponuntur relative, ex 2. physic. text. com, 26. et quot modis dicitur unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum, ex primo Topic. c. 12. Forma autem (quantum ad praesens spectat) accipitur dupliciter, scilicet pro forma partis, quae est altera pars compositi: vel pro forma totius, quae est ipsa quidditas. Similiter materia correspondenter dicitur dupliciter, quia quaedam est materia quae opponitur formae partis, et haec est materia quae est principium essentiale rei constituens cum forma unum ens per se: quaedam est materia quae opponitur formae totius, et ipsi quidditati, et per consequens est extra rationem quidditatis rei formaliter, et haec est materia quae est differentia, sive proprietas individualis: quae est causa propria haecceitatis et individuationis, quae potest nominari haecceitatis. Cum ergo dicit Philosophus quod illa sunt unum numero, quorum materia est una, loquitur de materia non primo modo, sed secundo modo dicta, quae congrue et proprie vocatur materia, quatenus constituit rem in esse ultimo subjicibili, et materiali, non autem in esse formali, quia, ut dictum est, non pertinet formaliter ad formalem quidditatem rei, et ista expositio consonat litterae Philosophi: subdit enim quod illa sunt unum specie, quorum ratio est una; ratio quidem sumitur pro quidditate, quae dicitur forma respectu esse individualis.Deinde cum dicit :
Semper itaque posteriora praecedentia sequuntur, ut quaecumque numero specie unum; sed quaecumque specie non omnia numero: sed genere omnia unum quaecumque et specie. Quaecumque vero genere non omnia specie, sed proportione, et quaecumque proportione non omnia genere.
Ostendit istorum modorum mutuam habitudinem et reductionem, quae est ista, quod in istis modis semper posterius sequitur ad praecedens, et non convertitur: quaecumque enim sunt unum numero, sunt unum specie, sed non converti tur,et sic dealiis;ethocquodesldici quod semper ipsa posteriora sequuntur ad praecedentia, ut quaecumque sunt unum numero, sunt umum specie; sed quaecumque
sunt unum specie, non numero supple sunt unum: sed omnia sunt unum genere, quaecumque sunt unum specie;quaecumque vero unum genere, non omnia sunt unum specie, sed proportione, id est, quod quaecumque sunt unum genere,sunt unum proportione: sed quaecumque sunt unum proportione non omnia, supple sunt unum genere. Deinde cum dicit:
Palam autem et quod multa opposite dicuntur uni; nam alia non existendo continua, alia in habendo materiam divisibilem secundum speciem aut primam, aut ultimam, alia in habendo rationes plures quid erat esse dicentes.
Distinguit modos oppositi unius quod est multa, dicens palam esse quod multa dicuntur opposita uni, nam alia supple dicuntur multa non existendo continua, et hoc contra primum modum:.alia supple dicuntur mul ta in habendo materiam divisibilem secundum speciem aut primam, id est, proximam, aut ultimam, id est finalem, ad quam ultimo stat resolutio, ethoc est contra secundum et tertium modum unius: per divisionem enim proximae materiae dicuntur multa vinum et oleum, sed per divisionem ultimae, et finalis materiae dicuntur multa vinum et oleum et lapis; si ergo materia accipiatur large pro subjecto, vel pro genere, patet quod iste modus multi opponitur illi secundo modo et tertio modo unius; alia vero dicuntur multa, in habendo rationes plures, id est,definitiones dicentes quod quid erat esse, et hic modus sumitur per oppositionem ad quartum modum unitis.
Notandum, quod ut praedictum est, et habetur primo Topic. c. 12. quot modis unum oppositorum, tot modis dicitur et reliquum; quia igitur unum et multa opponuntur, ideo juxta modos ipsius unius accepti sunt modi ipsius multi, praeterquam de quinto modo, .cujus ratio assignatur: quia quod opponitur quinto modo unius, non proprie habet rationem multi, nisi secundum quid et in potentia: quintus enim modus unius fuit propter aliquid quod dicitur unum unitate indivisibilitatis: ex hoc autem quod per oppositum est aliquiddivisibile, non propter hoc est multa simpliciter, nisi in potentia et secundum quid; sic enim quod est unum primo modo, est multa, ut opponitur quinto modo, ut dictum est.
SUMMAE UNICAE