IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quinque modi per se, seu secundum se, explicantur; quomodo correspondent quatuor modis positis 1. Post. explicat Doctor ; vide eum 1. Post. q. 15. explicatur etiam quid sit dispositio, et tres acceptiones ejus.
Quare et secundum se multipliciter dici est necesse , uno quidem enim modo secundum se, quod quid erat esse unicuique, ut Callias, et quod quid erat esse Calliam.
Distinguit quinque modos ipsius per se, vel secundum se, quod videtur propinquum ipsi secundum quod. Secundus ponitur ibi : Alia vero. Tertius ibi : Amplius autem. Quartus ibi: Amplius cujus. Quintus ibi : Amplius quaecumque. Dicit ergo, quasi concludens ex praedictis : quare et secundum se necesse est dici multipliciter : uno modo quidem dicitur secundum se, quod quid erat esse, id est, definitio uniuscujusque, ut Callias, et quod quid erat esse Calliam; hoc enim modo tota definitio inest seeundum se rei cujus est definitio, Philosophus autem non curat de exemplis quandoque. Callias enim cum sit singulare non habet proprie definitionem, ut dicitur 7. text. com. 53. tamen eo modo quo definiri potest, vel si habet, illa inest sibi per se. Deinde cum dicit :
Alia vero quaecumque in eo, quod quid est existunt, ut animal Callias secundum se: nam in ratione inest animal, animal enim quoddam Callias.
Ponit secundum modum dicens, quod alio modo dicitur secundum se quaecumque existunt in eo, quod quid est, id est, quaecumque partes positae in definitione rei, ut Callias est animal secundum se;nam in ratione, id est, definitione Calliae ponitur animal, Callias enim est quoddam animul. Deinde cum dicit:
Amplius autem si in ipso ostensum est primo; aut in ipsius aliquo ut superficies secundum se alba, et vivens secundum se homo; anima namque pars quaedam est hominis in qua primo est ipsum vivere.
Ponit tertium modum, dicens quod dicitur secundum se : si in ipso ostensum est primo, aut in aliquo ipsius, id est, si aliquid sit in aliquo sicut in subjecto primo, vel toto, vel in aliqua parte subjecti ut superficies est alba secundum se totam; primum enim subjectum coloris est superficies ; homo autem est vivens secundum se supple ratione partis ; animanamque quaedam est pars hominis, in qua primum est ipsum vivere, scilicet sicut in subjecto primo. Et accipitur hic vivere, ut nominat actum secundum, qui est opus vitae; talis enim actus convenit homini per animam in qua est, ut in subjecto proximo sicut est ipsum intelligere ; potest etiam accipi pro primo actu, quia ille etiam licet insit toti conjuncto communicative, inest tamen per animam communicantem esse et vivere corpori, quia vivere viventibus est esse, ut habetur 2. de Anima. Deinde cum dicit:
Amplius cujus non aliqua alia causa est, hominis enim multae sunt causae animal bipes. Attamen secundum se homo, homo est.
Ponit quartum modum dicens, quod amplius dicitur secundum se illud cujus non est aliqua causa alia, sicut est propositio immediata per se nota, quae non habet medium quod sit causa inhaerentiae praedicati ad subjectum; licet enim hominis multae sunt causae, scilicet animal et bipes, quae sunt causae intrinsecae hominis, attamen homo secundum se est homo; unde nullum medium est ad probandum istam propositionem, homo est homo, quia quaerere quare ipsum est ipsum, nihil est quaerere, ut habetur 7. hujus, capitulo ultimo text. com. 59. Deinde cum dicit :
Amplius quaecumque insunt soli et in quantum solum, quia separatum secundum se.
Ponit quintum modum dicens, quod amplius supple dicuntur secundum se quaecumque soli insunt et in quantum solum, id est, quod istudseeundum se dicitur ratione solitudinis, quia ipsum secundum se dicit aliquid separatum ; per hoc ergo iste modus distinguitur a praecedentibus, in quibus non dicitur aliquid inesse, ut solum ibi aliquid soli inesset, ut definitio et propria passio subjecto.
Notandum, quod istorum quinque modorum duo primi qui realiter sunt unus, pertinent ad primum modum per se positum 1. Poster. et respondetur primo modo ipsius secundum quod, sicut patet intuenti. Tertius autem modus reducitur ad secundum positum 1. Posteriorum. text. com. 24. Quartus verb ad quartum licet extenso modo. Sed quintus ad tertium licet aliqualiter improprie quatenus ibi accipiatur solitarium incomplexe, hic autem complexe. Deinde cum dicit:
Dispositio dicilur habentis partes ordo.
Distinguit nomen dispositionis propter causam dictam. Circa quod tria facit. Primo praemittit rationem communem dispositionis. Secundo juxta illam distinguit modos dispositionis. Tertio ostendit quoddam suppositum. Secunda ibi: Aut secundum locum. Tertia ibi: Positionem enim. Dicit ergo quod dispositio dicitur habitus, et ordo habentium partes, id est, ordo partium in habentibus partes. Deinde cum dicit :
Aut secundum locum, aut secundum speciem, aut secundum potentiam.
Distinguit tres modos, quorum primus est secundum ordinem partium in loco, et sic est Praedicamentum positionis vel situs. Secundus est ordo partium, secundum potentiam id est, virtutem naturalem ; et sic est species qualitatis secundum quam aliquis dicitur dispositus ad sanitatem vel aegritudinem, ex eo quod partes ejus habent aliquem ordinem in virtute activa vel passiva. Tertius est ordo partium secundum speciem, et sic est differentia quantitatis quae dicitur positio, ut dicitur in Praedicamentis, quia quantitas quaedam est habens positionem ut superficies, quaedam non, ut tempus. Deinde cum dicit:
Positionem enim oportet quamdam esse sicut et ipsum hoc nomen dispositio ostendit.
Ostendit quoddam suppositum, quod scilicet dispositio significet ordinem sicut ipsum nomen ostendit, et ideo suppositum istud probat dicens, quod dispositionem oportet positionem quamdam esse, positio autem ordinem dicit.
SUMMAE UNICAE