IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In hoc cap. usque ibi : Passio uno, exponit tres acceptiones habitus. Quod ait Doctor, actionem sumi pro re acta, vide eum 4. d. 13. q. 1. num. 11.12. ubi probat actionem de genere Actionis, sumi pro respectu extrinsecus adveniente. Vide eum q. 7. de An. et ibi commentarium.
Habitus vero uno modo dicitur quidem tanquam actio quaedam habentis et habiti, ut quidam actus aut motus: nam quando hoc quidem facit, illud vero fit, est factio intermedia, sic et habentis vestem, et habitae vestis est intermedius habitus. Nunc quidem igitur manifestum, quod non contingit habere habitum: in infinitum enim vadet si habiti fuerit habere habitum.
In ista parte, ut dicebatur distinguit hoc nomen habitus. Circa quod duo facit. Primo quod dictum est. Secundo distinguit quaedam alia nomina habentia propinquam considerationem et habitudinem ad habitum. Secunda ibi: Passio dicitur.
Sed. occurrit dubium, quare hic tractat de his cumdispositio et ha bitus, secundum aliquam suam acceptionem, sint Praedicamenta et partes entis. Dicendum quod hoc facit propter quasdam alias acceptiones, secundum quas non significant Praedicamenta, sed quasdam alias conditiones, quae sunt quasi quaedam passiones entis. Prima pars dividitur in tres secundum tres modos habitus. Secunda ibi: Alio vero modo. Tertia ibi : Amplius autem habitus. Dicit ergo quod habitus dicitur uno quidem modo tanquam actio quaedam habentis ei habili, et loquitur similitudinarie: nam sicut actio est quoddam medium inter agens et passum, sic habitus isto modo est quoddam medium inter habens et habitum, licet habitus non sit actio ; ideo subdit quod habitus supple est, ut actus quidam aut m otus,nam sicut quando hoc quidem facit, . illud vero fit,est actio inter media, ita habilis vestem et habitae vestis est habitus intermedius ; addit autem quod habitum scilicet vestem, manifestum quod non contingit habere habitum alium sic, scilicet quod adhuc sit alius habitus intermedius inter vestem et habitum, vel inter habitum, et ipsum habitum, sic quod habitus habeat alium habitum : in infinitum enim vadet si habiti, id est, rei habitae fuerit, id est, contigerit habere habitum: homo enim sic habet ipsam vestem habitam, quod non dicitur habere habitum rei habitae, sicut agens producit factum mediante factione, non tamen producit ipsam factionem: actio enim sic ita habet rationem quo, quod non habet rationem quod; sic habitus ita habet rationem quo, quod non habet rationem quod ut ipse habitus dicatur haberi.
Notandum, quod actio et passio sunt idem motus, ut dicitur 3. Physicorum, text. com. 18. et circiter, accipiendo actionem pro re acta: sed differunt in hoc, quia actio dicitur, ut est ab agente, et passio, ut recipitur in passo: utroque autem modo est medium inter agens et passum, sive significetur, ut actus, id est, active et ex parte agentis: sive ut motus, id est, passive, et ex parte patientis. Unde alia translatio habet poesis, quod significat factionem, ut si transeatur ab agente in patiens, est medium factio activa, quae est actus facientis ; si vero a patiente in faciens, sic est medium factio passiva. Similiter intelligendum est in proposito de habitu, qui si consideretur ex parte habentis, intelligitur quasi ut actio, et significatur per hoc quod dicitur habere: si vero ex parte rei habitae, sic intelligitur, ut quaedam passio motus, et sic dicitur haberi, id est, significari per hoc, quod est haberi: habitus autem hoc modo dictus est unum de decem Praedicamentis. Deinde cum dicit:
Alio vero modo habitus dispositio dicitur secundum quam bene, vel male disponitur dispositum, et aut secundum se, aut ad aliud, ut sanitas habitus quidam, dispositio namque talis.
Ponit modum secundum, dicens quod alio modo habitus dicitur dispositio secundum quam ipsum dispositum disponitur vel bene, puta sanitate et scientia, velmale, puta aegritudine et ignorantia: subdit autem, quod utrumque scilicet bene et male disponi dicitur, aut secundum se, et absolute, aut per respectum ad aliud,
ut sanitas est quidam habitus; nam supple est talis dispositio, secundum quam aliquid supple est bene dispositum in se et absolute. Potest etiam accipi exemplum pro alio membro de respectu, nam cursor dicitur, qui est bene dispositus ad aliquid agendum, puta currendum. Deinde cum dicit:
Amplius habitus quidem dicitur si est pars dispositionis talis; quapropter et partium virtus habitus quidam est i Ponit tertium modum dicens, quod amplius dicitur habitus si est pars talis dispositionis, quapropter et virtus partium est quaedam dispositio: vult di cere quod habitus etiam dicitur ,non solum dispositio totius, sed etiam dispositio partis, quae est pars dispositionis totalis, sive sit dispositio corporalis, sive animae. Primo modo bonae dispositiones partium animalis sunt partes bonae dispositionis totius animalis, puta sanitas capitis, vel hepatis. Secundo modo virtutes partium animae,ut temperantia,quae est in virtute concupiscibili, prudentia in rationali parte animae; unde patet, quod iste tertius modus est quaedam pars secundi modi. Deinde cum dicit: