Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XV.—Vers. 1.) Onus Moab: quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit: quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. De onere, et pondere semel dixisse sufficiat. Hoc tantum breviter admoneo, quod onus semper tristia consequantur. Visionem autem vel statim laeta, vel in fine laeta post tristia. Moab provincia est Arabum, in qua fuit Balac filius Beor (Num. XXII) ; qui conduxit hariolum Balaam de Mesopotamia, ut malediceret Israel, ubi et initiatus est 0167B populus Beelphegor (Ibid., XXV) . Hujus metropolis civitas Ar (), quae hodie ex Hebraeo et Graeco sermone composita Areopolis nuncupatur; non ut plerique existimant quod ἄρεος, id est, Martis civitas sit. Interpretatur autem Ar et ἀντίδικος, id est adversarius. Quantae autem fuerit potentiae, Jeremias testatur (Jerem. XLVIII, 2, 7 et seqq.) , dicens: Non est ultra exsultatio in Moab. Et iterum: Habuisti fiduciam in munitionibus tuis, et in thesauris tuis. Et iterum: Fertilis fuit Moab ab adolescentia sua, et requievit in faecibus suis, nec transfusus est de vase in vas, et in transmigrationem non abiit, et idcirco permansit gustus ejus in eo, et odor ejus non est immutatus. Et in alio loco (Ibid., 25) : Quomodo fracta est virga fortis, baculus gloriosus? Et post modicum: Audivimus 0167C superbiam Moab, superbus est valde. Sublimitatem ejus, et arrogantiam, et superbiam, et altitudinem cordis illius ego scio, ait Dominus, et jactantiam ejus. Sicut ergo contra Babylonem, et Philisthiim Propheta vaticinatus est, quod oppresserit populum Judaeorum; ita nunc vastitas 185 praedicitur Moabitarum, id est, Arabiae; ab Assyriis, et Babyloniis. Ab utraque enim gente vastati sunt, eo tempore quo Sennacherib captivum duxit Israel, et quando Nabuchodonosor subvertit Jerusalem (IV Reg. XVII et XXV) . Insultaverat enim ad utramque hostem Ephraim et Judae, dicente Jeremia: Allidet manum Moab in vomitu suo, et erit in derisum etiam ipse. Fuit enim in derisum tibi Israel, quasi inter fures reperisses eum (Jerem. LXVIII, 26, 27) . Propter verba ergo tua, quae 0167D adversus illum locutus es, captivus duceris. Quod autem ait: Nocte vastata est Ar, Moab conticuit, decorum 0168A invectionis principium, ut vastaretur in tenebris; qui de incestu patris nocte conceptus est. Nisi forte noctem pro magnitudine terroris accipimus: et credendum, quia sibi confidebat in muris, insidiis eam, et cuniculis fuisse superatam. Audivi quemdam Areapolitem, sed et omnis civitas testis est, motuterrae magno in mea infantia, quando totius orbis littus transgressa sunt maria, eadem nocte muros urbis istius corruisse.