IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In hoc capite per totum exponuntur duo modi accidentis. Primus accidentis per accidens, et dupliciter exponitur. Secundus accidentis per se, per quod intelligitur omne aliud quod non est de essentia rei. De aliis acceptionibus accidentis, vide Doct. 4.d. 12. q. 1. et 7. hujus q. 1. De modis hic positis, vide eum de Universal, quaest. 31. 32.
Accidens dicitur quod inest alicui, et verum est dicere ; tamen neque ex necessitate, neque secundum magis, puta jam aliquis fodiens plantae fossam thesaurum invenit. Hoc igitur accidens fodienti fossam invenire thesaurum ; nec enim ex necessitate hoc ex hoc, aut post hoc; nec ut secundum magis si quis plantat thesaurum inveniet.
In qua distinguit nomen accidentis, et dividit in duas secundum quod ponit duos modos accidentis. Primus modus sumitur penes accidens per accidens. Secundus penes accidens per se. Secunda ibi: Dicitur et aliter. Prima in duas, quia primo exponit illum modum. Secundo assignat causam ejus quare sic dicatur. Secunda ibi : Nec est aliqua. Prima in duas secundum quod accidens potest attendi penes fieri, vel penes esse. Primo ergo exponit ipsum penes fieri. Secundo exponit ipsum penes esse. Secunda ibi : Et siquis utique. Dicit ergo quod accidens dicitur uno modo, quod inest alicui, et quod est rerum dicere, id est, affirmare quod scilicet inest, non tamen ex necessitate, neque secundum magis, id est, ut frequenter, sed ut raro; puta cum aliquis fodiens fossam plantae,
id est, ad plantandum aliquam plantam invenit thesaurum ;hoc igitur est accidens fodienti fossam, quod est invenire thesaurum, quia nec ex necessitate est hoc ex hoc, scilicet quod fovea sit causa necessaria inveniendi thesaurum; aut post hoc, ut sit quaedam consequentia, vel ordo necessarius, ut hoc sit post hoc, sicut dicimus quod dies est post noctem, licet nox non sit causa diei: nec est ut secundum magis, id est, ut frequenter, ut si quis plantat inveniat thesaurum, sed supple hoc est et fit, ut raro. Deinde cum dicit.
Et quis utique musicus erit albus; sed quoniam nec ex necessitate, nec ut secundum magis hoc fit, accidens ipsum dicimus.
Exponit istum modum accidentis, ut accidens attenditur penes esse, et dividitur in duas : quia primo facit, quod dictum est secundum quod accidens attenditur penes esse, in subjecto. Secundo ut attenditur penes esse, quantum ad alias circumstantias, puta penes esse in loco vel tempore. Secunda ibi : Quare quoniam. Dicit ergo, quod similiter supple dicitur per accidens et si quis utique musicus erit albus; sed quoniam nec ex necessitate, nec ut secundum magis, id est, ut frequenter hoc fit, ut scilicet musicus sit albus, ideo ipsum dicimus esse per accidens penes esse in subjecto. Deinde cum dicit :
Quare quoniam est existens aliquid, et alicubi et horum quaedam, et alicubi, et quandoque quodcumque extiterit quidem: sed non quia hoc, aut nunc, aut hic accidens existit.
Exponit istum modum penes esse quantum ad alias circumstantias, dicens quod quoniam aliquid est exislens supple non tantum in subjecto, sed etiam alicubi, quantum ad locum, horum scilicet quae sunt alicubi, et etiam quandoque quantum ad tempus in omnibus istis contingit esse per accidens; si non sunt secundum quod hujusmodi, ideo dicit, quod quodcumque extiterit quidem dicimus, sed non quia hoc, quantum ad subjectum, puta si album dicatur musicum, quia musicum non est in albo inquantum album; aut nunc, quantum ad tempus, pnta si sit magnum frigus in aestate sub Cane, hoc enim accidit, quia non accidit in aestate inquantum aestas est; aut hie, quantum ad locum, ut si leve sit deorsum hoc erit per accidens, quia leve non est deorsum inquantum tale. Deinde cum dicit :
Nec est aliqua causa determinata accidentis, sed contingens, hoc autem indeterminatum. Accidit enim alicui Aeginam venire si non propter hoc advenit, ut illuc veniat; sed ab hieme expulsus, aut a latronibus captus; evenit quidem et est accidens, et non inquantum ipsum, sed inquantum alterum; hiems enim est causa non quo navigabat, veniendi. Hic autem erat Aegina.
Assignat causam talis accidentis, quare sic dicatur, et est quia tale accidens non habet causam determinatam: ideo dicit, quod nec est aliqua causa determinata talis accidentis, sed contingens, id est, contingenter et a fortuna: haec autem, id est, causa contingens et a fortuna est quoddam indeterminatum, sicut patet per exempla, accidit enim alicui venire Aeginam, idest, ad civitatem sic dictam, si non propter hoc advenit, ut illuc veniat, id est, quod si non propter hoc incepit suum motum, ut ad talem locum veniret: sed expulsus ab hieme. id est, a tempestate maris, quam hiems commovit: aut captus a latronibus, qui supple ipsum deduxerunt: evenit quidem et est per accidens, quia scilicet praeter intentionem: ideo subdit aut, pro sed, non inquantum ipsum, sed inquantum alterum, id est, propter aliam causam extrinsecam: hiems enim est causa veniendi, supple ad locum non quo navigabat y hic autem erat Aegina, quia supple non intendebat Aeginam navigare. Deinde cum dicit :
Dicitur et aliter accidens, ut quaecumque inexistunt unicuique secundum se, non in substantia entia; veluti triangulo duos rectos habere, et haec quidem contingit sempiterna esse, illorum vero nullum. Hujus autem ratio in aliis.
Ponit secundum modum accidentis, qui sumitur penes accidens per se, dicens quod aliter dicitur accidens, ut quaecumque inexistunt, id est, insunt unicuique secundum se non in substantia entia, id est, quod non sint de essentia illius cui insunt: et per hoc ostendit, quod tale accidens, pertinet ad secundum modum dicendi per se, non ad primum, nam in primo modo praedicatum est de essentia subjecti, non sic in secundo modo, ut triangulo inest habere duos rectos, sicut accidens proprium. Addit autem ad differentiam primi modi, quod haec quidem, id est accidentia secundo modo contingit esse sempiterna, semper enim triangulus habet tria: illorum vero, scilicet accidentium primi modi nullvm est sempiternum, quia sunt ut raro, sicut dictum est: hujus autem ratio habetur in aliis, scilicet in sexto hujus, t. c. 5. et inde, et secundo Physicorum t. c. 48. et inde. Patet autem ex praedictis, quod accidens primo modo opponitur ipsi per se,
et multo magis ipsi substantialiter,- sed accidens secundo modo non opponitur ipsi per se, sed tantum ipsi substantialiter, nam proprium accidens sic per se inest subjecto, quod tamen est extra essentialem, et formalem conceptum sui subjecti.