Postquam tractatum est in libro quarto ad quae se ectendit haec scientia, et lib. 5. de nominibus, quae subsunt ejus considerationi;in hoc sexto per duas Summas contentas, tradit modum considerationis ejus circa praedicta, quod specialiter exequitur in Summa prima;in altera excludens aliqua entia, quae non considerantur ab hac scientia. In principio cap. 1. usque ibi; Nec de ipso, docet principia entis inquan tum ens ab ea considerari, reliquas vero scientias considerare aliquod particulare genus entis.