In hoc libro incipit agere de praecipuo hujus scientiae subjecto, nempe de substantia ;quia haec est praecipuum ens,et ideo praecipue in hac scientia consideratur, quod vero sit primum ens in prima parte capitis primi dupliciter probat, a primitate productionis scilicet, et causationis. Prima ergo Summa hujus libri proponit de substantia tractandum esse. Secunda tractat.