IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Substantiam multis modis esse primum omnium entium.
Ens multipliciter dicitur, sicut divisimus in his quae de quoLies. Significat enim hoc quod quid est, et hoc aliquid: illud vero quod quale, aut quantum, aut aliorum unumquodque sic praedicamentorum.
Toties autem ente dicto palam ; quia horum primum ens est, quod quid est, quod significat substantiam.
Postquam Philosophus determinavit et exposuit ea, quae se tenent ex parte considerationis hujus scientiae, quae est sapientia, (nam in quarto declaravit ambitum ejus, ostendens ad quae se extendit consideratio Metaphysica; et in quinto distinxit intentiones nominum, quae subsunt considerationi hujus scientiae ; et in sexto descripsit proprium modum considerandi in hac scientia. Ex quibus omnibus potest colligi solutio quaestionum disputatarum in tertio, tenentium se ex parte considerationis hujus scientiae.) nunc in septimo incipit determinare de rebus, quae subsunt considerationi hujus scientiae. Ex quibus potest colligi solutio quaestionum ibidem disputatarum, tenentium se ex parte rerum consideratarum.
Ad cujus evidentiam notandum, quod sicut jam dictum est in quarto et quinto, quaelibet scientia versatur circa tria in genere, scilicet circa subjectum, et circa passiones subjecti, et circa principia. Secundum hoc ergo totum hoc, quod sequitur in toto libro Metaphysicae dividitur in tres partes : quia primo de ente, quod est subjectum primum hujus scientiae. Secundo de uno et de aliis passionibus entis inquantum ens. Tertio de primis principiis entis inquantum ens. Secunda in principio 10. Unum quia multis modis. Tertia in principio 12. De substantia quidem Theoria. Vel in principio 11. Quia quidem igitur sapientia circa principia. Prima in duas : quia primo determinat de ente, ut dividitur in decem Praedicamenta. Secundo ut dividitur per potentiam et actum: hoc enim duplici modo dividitur ens, ut patet in quinto hujus cap. de ente. Secunda in principio 9. text. com. 13. et inde: De primo igitur ente. Circa primum duo facit. Primo praemittit quamdam conclusionem quam principaliter intendit.
Secundo exequitur de intento. Secunda ibi : Dicitur autem substantia si non multiplicius. Conclusio quam intendit est ista, quod cum Metaphysica intendat de ente inquantum ens, et per consequens de omni ente, principaliter tamen intendit de substantia, et secundum hoc haec pars dividitur in duas : quia primo praemittit et probat dictam conclusionem. Secundo dat ordinem procedendi circa ipsam. Secunda ibi : Videtur autem substantia existere. Prima in duas secundum quod dupliciter probat dictam conclusionem. Primo quidem per rationem et a rei veritate. Secundo a rei judicio sive ab auctoritate, et consuetudine antiquorum. Secunda ibi : Et quod olim et nunc. In prima parte intendit talem rationem: Substantia est primum ens in genere entium; ergo Metaphysicus de substantia principaliter intendit: consequentia est evidens, quia quod est prius in aliquo genere principaliter intenditur in illa scientia, quae est de illo genere: quia ergo Metaphysicus considerat de ente inquantum ens, sequitur quod principaliter intendit de substantia, si substantia sit primum ens. Circa hanc ergo rationem sic procedit: nam primo praemittit antecedens. Secundo ipsum probat. Tertio ipsum exponit. Secunda ibi: Nam quando dicimus. Tertia ibi: Multipliciter quidem agitur. Dicit ergo, quod ens dicitur multipliciter sicut diximus in his, quae de quoties, id est, in quinto libro, ubi ostensum est quoties hujusmodi nomina dicuntur: enim pro quia, hoc scilicet ens significat quod quid est, et
hoc aliquid, id est substantiam ; Illud vero quod quale, aut quantum, aut aliorum unumquodque sic Praedicamentorum,- totiens autem ente dicto, id est, cum ens totiens dicatur palam, scilicet ex dicendis : Quia horum primum ens est, quod quid est, quod significat substantiam. Deinde cum dicit:
Nam quando dicimus quale quid hoc, aut bonum dicimus, aut malum: sed non tricubitum, aut hominem: quando vero quid est: nec album, nec calidum, nec tricubitum, sed hominem,aut Deum.
Probat dictum antecedens dupliciter. Primo ex primitate praedicationis. Secundo ex primitate causationis sive causalitatis. Secunda ibi : Alia vero dicuntur. In prima parte intendit talem rationem : Praedicatum simpliciter in quid est prius quam praedicatum in quale quid, vel quam qualitas vel quantitas: sed substantia est praedicatum simplex in quid, alia autem in quale quid, vel inquantum quid, et sic de aliis: ergo, etc. Major patet, quia simplex prius est quam compositum: praedicatum autem in quid est simplex respectu praedicati in quale quid, vel quantum quid: de ista ratione solum tangit virtutem dicens quod supple manifestum est : substantiam esse primum ens, nam quando dicimus de aliquo quale quid sit, hoc dicimus aut bonum, aut malum, quod scilicet significat qualitatem, sed non tricubitum, id est, quantitatem, aut hominem, id est, substantiam: et ideo supple quando dicimus quale est, aut quid non dicimus tricubitum aut hominem: quando vero dicimus de aliquo quid est, nec supple ipsum esse album, aut calidum dicimus, quae significant qualitatem:
nec tricubitum, quod significat quantitatem, sed hominem, aut Deum, quae substantiam significant. Unde patet ex his, quod substantia est praedicatum simplex in quid: alia autem entia sunt praedicata complexa, scilicet in quale quid, aut inquantum quid, etc. Ratio hujus est, quia accidens praedicatur de substantia denominative et in concreto: concretum autem accidentis includit duo, scilicet ipsum subjectum, ratione cujus dicit quid. Includit etiam ipsam formam accidentis, ratione cujus dicit quale, aut quantum et hujusmodi, et propter hoc dicuntur praedicari in quale quid, vel inquantum quid. Deinde cum dicit:
Alia vero dicuntur entia, eo quod taliter entis: haec quidem qualitates esse, illa vero quantitates, alia passiones, alia aliud quid tale.
Ponit secundam rationem sumptam ex primitate causalitatis, quam intendit talem : Illud quod est causa alterius in aliquo genere est prius eo in illo genere, quia causa prior est causato: sed substantia est causa omnium accidentium in genere entis, ergo substantia erit primum ens respectu aliorum ; de illa ratione solum ponit minorem ubi est virtus rationis. Circa quam sic procedit, quia primo proponit eam. Secundo probat eam a quodam signo ibi : Unde et tuique. Dicit ergo, quod alia, scilicet entia a substantia, dicuntur entia inquantum taliter vel totaliter entis, id est, inquantum habent habitudinem ad tale ens, quod est substantia, ut ad causam : haec quidem quantitates esse, ista vero qualitates, alia passiones aut aliquid aliud tale; omnia enim hujusmodi sunt talis entis, id est, substantiae, vel quantitates, vel qualitates, etc. ut sui subjecti et causae propriae.