Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2.) Qui mittit in mari legatos, et in vasis papyri super aquas. Ite, angeli veloces, ad gentem convulsam et dilaceratam, ad populum terribilem, post quem non est alius, ad gentem exspectantem et conculcatam, cujus diripuerunt flumina terram ejus. Apud Hebraeos et Aegyptus et Aegyptius et Aegyptii, uno vocabulo nuncupantur Mesraim (). Hoc dictum sit, ne quis in verbo haereat, cum pro genere feminino masculinum invenerit, id est, pro terra hominem, quia et nunc dicitur: Qui mittit in mari legatos, hoc est, 0178D ipsa Mesraim, ipse Aegyptius, eo quod de Alexandria, quae tunc, ut diximus, No vocabatur, 199 legati missi sunt Hierosolymam et in vasis papyri, id est, epistolis, sive navibus, suum illis auxilium promittentes, dixerint: Ite velociter ad Judaeorum gentem 0179A convulsam, et Assyriorum impugnatione laceratam; ad populum quondam terribilem, qui Dei utebatur imperio, ad cujus potentiam nullus alius comparandus est: ad gentem, quae Dei semper exspectabat auxilium, et nihilominus ab hominibus conculcatur: cujus terram flumina, id est, diversi reges depopulati sunt. Alii autem putant, quod apostropha dirigatur ad Dominum, et sit sensus: O Deus, qui mittis in mare saeculi istius Prophetas, et quasi per epistolas navigantes, populum commonens, tuis imperas nuntiis: ite velociter ad gentem meam laceratam atque convulsam, ad populum robustissimum, qui omnibus quondam in circuitu gentibus terrori fuit, qui semper Dei exspectavit auxilium, et pro peccatorum magnitudine, quod sperat, non meretur 0179B accipere: cujus diversarum gentium reges vastavere terram, et caetera quae sequuntur. Eusebius Caesariensis historicam interpretationem titulo repromittens, diversis sensibus evagatur, cujus cum libros legerem, aliud multo reperi, quam indice promittebat. Ubicumque enim eum historia defecerit, transit ad allegoriam, et ita separata consociat, ut mirer eum nova sermonis fabrica in unum corpus lapidem ferrumque conjungere. Hoc breviter admonui, ne quis nos putet ex illius fontibus mutuasse quae dicimus; nam et in praesenti capitulo adversum Judaeos et Hierosolymam dicit prophetiam dirigi, quod in principio fidei christianae ad totas gentes epistolas miserint, ne susciperent passionem Christi: et miserint usque ad Aethiopiam et Occidentalem 0179C plagam, totumque orbem hujus blasphemiae disseminatione compleverint.