Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
0181C (Vers. 2.) Et concurrere faciam Aegyptios adversus Aegyptios, et pugnabit vir contra fratrem suum, et vir contra amicum suum, civitas adversus civitatem, et regnum adversus regnum. Ingresso Aegyptum Domino, et potentissimam gentem sui praesentia destruente, erit prima victoria dissidere Aegyptios contra Aegyptios, et adversum se rebelli odio dimicare: quod temporibus Assyriorum et Nabuchodonosor regis Babylonii factum esse, manifestum est, aliis sedentibus, et aliis repugnantibus. Quod autem haec de Babylonica captivitate praedicat, Jeremias testis est, dicens: Vitula elegans atque formosa Aegyptus, stimulator ab Aquilone veniet ei. Et rursum: Confusa est filia Aegypti, et tradita in manu populi Aquilonis (Jerem. XLVI, 20, 24) . Ezechiel quoque 0181D pari prophetiae auctoritate consentiens: Et cessare, inquit, faciam multitudinem Aegypti in manu Nabuchodonosor regis Babylonis. Et iterum: Confortabo brachia regis Babylonis, daboque gladium meum in manu ejus, et confringam brachia Pharaonis. Et scient quia ego Dominus, cum dedero gladium meum in manu regis Babylonis, et extenderit eum super terram Aegypti, et dispergam Aegyptum in nationes (Ezech. XXX, 10, 24, et seqq.) . Si autem ad tempora referimus Salvatoris, illud de Evangelio sumamus exemplum: Nolite putare quod veni pacem mittere super terram: non veni pacem mittere, sed gladium. Veni enim dividere virum adversus proximum suum, et filiam contra matrem suam, et nurum contra socrum 0182A suam, et inimici hominis domestici ejus (Matt. X, 34, seqq.) . Et rursum in alio loco: Erunt divisi duo in tres, et 203 tres in duo: pater contra filium, et mater contra filiam, et nurus contra socrum (Luc. XII, 52, 58) .