IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Aliis a substantia, definitionem seu quod quid est, competere tantum secundum quid, non simpliciter seu primo, quod bene explicat Doctor. Vide eum hic quaestione septima.
Aut et definitio sicut, et quod quid est multipliciter dicitur: etenim quod quid est uno quidem modo significat substantiam, et hoc aliquid ; alio vero modo quodcumque praedicamentorum quantitatem et qualitatem et alia quaecumque talia. Sicut enim et ens existit in omnibus, sed non simpliciter, sed huic quidem primum, illis vero consequenter, ita et quod quid es simpliciler quidem substantiae; alio vere modo aliis,etenim qualitatem dicemus utique quid est. Quare et qualitas est eorun quae quid est, sed non simpliciter ; sed sicut de non ente Logice dicunt quidam esse non ens, non simpliciler, sed non ens, sic et qualitatem.
Postquam Philosophus posuit unam solutionem quaestionis praedictae, per quam negavit ens per accidens posse definiri, nunc ponit secundam solutionem, quae concedit aliquo modo esse definitionem vestis et accidentium. Circa quod duo facit. Primo praemittit solutionem. Secundo movet quasdam dubitationes ad affirmationem datae solutionis. Secunda ibi : Habet autem dubitationem. Prima in tres : quia primo solutionem ponit. Secundo eam exponit. Tertio eam probat. Secunda ibi : Oportet quidem igitur. Tertia ibi : Illud autem palam. Dicit ergo, quod aut etiam, supple dicendum est alio modo quam prius, scilicet quod definitio dicitur multipliciter sicut et ipsum quod quid est; nam supple ipsum quod quid est, uno quidem modo significat substantiam, et hoc aliquid;alio vero modo quaecumque aliorum Praedicamentorum, scilicet quantitatem, qualitatem et quaecumque talia; sicut enim et ipsum ens existit in omnibus, id est, praedicatur de omnibus generibus: sed non similiter, id est, non aeque primo, sed huic quidem, id est, substantiae primum;illis vero, id est, aliis Praedicamentis consequenter et posterius, ita et quod quid est simpliciter quidem convenit substantiae;alio vero modo aliis, id est, secundum quid, et non simpliciter respectu substantiae, quod probat: quia etenim qualitatem dicemus quid, puta, quid est dulcedo? dicemus quod est qualitas ; similiter est in aliis Praedicamentis, quare et qualitas est eorum, quae habent quod quid est: non quidem simpliciter, sed sicut de non ente dicunt quidam Logice non ens esse, ut si dicatur, quod non ens est, non quidem simpliciter, quod scilicet non ens sit ens, sed quod est non ens, et hoc est esse ens secundum quid et negative; sic et qualitatem, supple dicemus esse ens, et habere quid est secundum quid, et non simpliciter.
Notandum, quod cum dicitur qualitas esse ens, eo modo quo Logice dicitur non ens esse, non est omnino simile, exempla enim ponimus non ut ita sint, etc. Unde secundum Damascenum, cap. 73. ut superius dicebatur : quod in omnibus est simile, idem tuique erit, et non exemplum, necesse est enim in exemplis considerare et simile et dissimile. Sed hoc dicitur ad denotandum ordinem prioris et posterioris, substantiae et accidentis in participatione entitatis: nam substantia est ens simpliciter prius et perfectius quam accidens: non sic autem quod accidens non sit formaliter ens, sicut non ens non est . formaliter ens, nisi loquendo Logice modo praedicto: stat ergo solutio in hoc, quod quia definitio dicitur multipliciter, sicut et ens: ideo sicut ens dicitur primo et principaliter de substantia, secundario vero et quasi secundum quid de accidente: sic et definitio convenit simpliciter, et per se primo ipsi substantiae, secundum quid vero, et per se non primo convenit accidenti. Deinde cum dicit:
Oportet quidem igitur intendere, et quomodo oportet dicere circa unumquodque, non tamen magis quam quomodo habet. Quapropter et nunc quoniam, quod dicitur est manifestum et quod quid erat esse similiter inerit. Primum quidem et simpliciter substantiae, deinde aliis, quemadmodum quid est. Non simpliciter quid erat esse, sed qualitati, aut quantitati quid erat esse; oportet enim aut aequivoce hoc esse dicere entia, aut addentes, aut auferentes. Quemadmodum et quod non scibile scibile, quoniam hoc quidem rectum est: neque aequivoce dicere, nec eodem modo; sed quemadmodum aliquid medicinale, eo quod ad idem quidem et unum ; non idem autem et unum, attamen non aequivoce ; nihil enim medicativum corpus, et opus, et vas dicitur, nec aequivoce, nec secundum unum, sed ad unum, Hoc quidem igitur quocumque modo quis velut dicere differt nihil.
Exponit datam solutionem dicens, quod quia definitio et quod quid est convenit substantiae, et accidentibus modo praedicto; oportet quidem igitur intendere quomodo oportet dicere, id est, assignare et accipere definitionem, circa unumquodque definibile, non tamen magis quam quomodo se habet, id est, non aliter quam habet se rei veritas, quam etiam se habet secundum rem quapropter et manifestum est, quod nunc dicitur, scilicet quod quid erat esse similiter, scilicet, convenit substantiae et accidenti. Primum quidem simpliciter inerit substantiae, deinde, id est consequenter et posterius inerit aliis, non quidem simpliciter, sed quemadmodum quid est non simpliciter quid erat esse: sed supple cum determinatione, ut qualitati, aut quantitati quid erat esse; oportet enim aut aequivoce dicere hoc, scilicet essentiam esse substantiam et accidens, et per consequens aequivoce habere definitionem, et quod quid est: aut addentes aut auferentes, id est, secundum magis et minus, vel secundum prius et posterius, ut supple accidens dicatur ens, quemadmodum non scibile, dicitur scibile. Non scibile enim dicitur scibile, non simpliciter, quia hoc esset contradictio, sed secundum quid, quatenus de non scibili scitur hoc, quod ipsum non scitur, vel non potest sciri. Subdit, quoniam hoc quidem rectum est, scilicet quod ens, et per consequens definitio, et quod quid est dicatur de substantia et accidente ; nec aequivoce, nec eodem modo, id est, aeque primo omni modo, sed quemadmodum medicinale, supple dicitur de diversis, quodam ordine attributionis, eo quod ad idem quidem et unum,id est,per aliquem respectum ad aliquod unum, non idem autem et unum, id est, non omnino aeque primo de omnibus, de quibus dicitur, non tamen nec aequivoce, sed supple quodam ordine; nihil enim medicativum dicitur corpus, quod est susceptivum medicinae et opus quod est medicinam exercere, et vas per quod medicina ministratur, haec inquam dicuntur medicativa ; neque quidem aequivoce, quia in aequivocis non est ordo attributionis. Similiter intelligendum est in proposito quod ens, et per consequens definitio, et quod quid est convenit substantiae et accidenti, non quidem aequivoce, nec aeque primo, sed quodam ordine secundum prius et posterius. Ulterius cum addit: Hoc quidem igitur, potest dici, quod approbat istam secundam solutionem datam, dicens quod habet quidem igitur quocumque modo velit quis dicere, scilicet vel secundum primam, vel secundum hanc secundam solutionem nihil differt ; nam ut dicebatur in prima solutione, quod accidentia non habent definitionem, intelligendum est per se primo et simpliciter respectu substantiae. Cum autem hic in secunda solutione conceditur accidentia habere definitionem, intelligendum est posterius et secundum quid, ut praedictum est. Deinde cum dicit:
Illud autem palam quia quae primo, et simpliciter definitio, et quod quid erat esse substantiarum est, et non solum, sed etiam aliorum similiter est, verumtamen non primo.
Probat solutionem datam, et primo eam resumit. Secundo ejus probationem subjungit, ibi: Non enim est. Dicit ergo, quod illud autem est palam ex praedictis, et etiam dicendis, quia definitio et quod quid erat esse, quae quidam est primo et simpliciter substantiarum, similiter est aliorum, scilicet accidentium, verumtamen non primo. Deinde cum dicit:
Non enim est necesse, si hoc ponimus hujus definitionem esse quod utique rationi idem significat, sed quidam rationi ; hoc autem si unius fuerit, non eo quod continuum, sicut llias, aut quaecumque colligatione ; sed si quoties dicitur unum, unum vero dicitur sicut ens ; ens autem hoc quidem hoc aliquid, aliud vero quantitatem, aliud qualitatem significat. Quapropter erit albi hominis ratio et definitio: alio vero modo, et albi, et substantiae.
Subjungit probationem dictae solutionis quae in hoc consistit: sicut unumquodqueest ens et unum, sic habet quod quid est et definitionem. Sed ens per accidens sicut homo albus, non est ens simpliciter, sed secundum quod et per accidens ; igitur similiter et correspondenter competit ei quod quid est et definitio, et hoc est, quod dicit, quod non est necesse si hoc ponimus hujus definitionem esse, quod utique idem significat, id est, quod non omnis ratio idem significans nomini, quod exponitur est definitio ejus, nec nomen expositum erit definitum, quia scilicet significat idem tali rationi: sed supple esse definitionem convenit determinate cuidam rationi, quae scilicet significat unum. Ideo subdit : Hoc autem si fuerit unius, id est, unius entis per se,non quod sit unum, eo quod continuum,id est, unitate continuitatis, quia hoc non sufficit ad unitatem definiti, ut sic ejus ratio dici possit definitio: sicut ilias, id est poema sive tractatus de bello Trojano, quod fuit factum in quadam continuitate temporis, non est supple definitio ; nec etiam sufficit, quod sit unumquodque colligatione, sicut domus, vel onus lignorum: sed supple tunc ratio erit definitio, si significet quoties dicitur umum per se, et subdit quod unum dicitur toties, supple sicut ens per se: ens autem per se significat hoc quidem hoc aliquid, id est substantiam ; aliud vero qualitatem, et sic de aliis. Quia igitur de ratione definitionis est, quod significet unum, sequitur quod eo modo quo aliquid est unum, eomodo habebit definitionem, quapropter erit albi hominis ratio, id est, definitio secundum quid et per accidens: alio vero modo et albi et substantiae, albi quidem simpliciter et per se, licet non primo, substantiae vero per se primo.
Notandum, quod secundum mentem Philosophi sententia litterae stat in hoc, quod primo et simpliciter definitio et quid erat esse substantiarum est, et non solum, sed aliorum similiter est, non tamen primo, ut dicitur in littera, et probat, quia ratio significans idem nomini non est definitio; sed si illud cujus per se est ratio, est per se unum, unum vero dicitur sicut ens, intellige per se ens. Ens autem hoc quidem significat hoc aliquid, aliud quantitatem, aliud qualitatem, etc. quod verum est de ente per se, quod dividitur in decem Genera, ex 5. hujus, cap. de Ente, text. c. 14. ergo quodlibet istorum est unum per se ens, et ita ratio est unum per se ens,et ita ratio istorum est definitio; et hoc est quod concludit: quapropter erit albi hominis definitio et ratio, et aliter albi et substantiae, quia substantiae erit per se primo, albi simpliciter et per se, sed non primo, albi hominis secundum quid, et per accidens.
SUMMAE SECUNDAE