Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXI.—Vers. 1.) Onus deserti maris. Nisi in consequentibus hujus capituli legerem: Babylon dilecta facta est mihi in miraculum. Et iterum: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra. Et supra: Ascende Elam, et obside Mede: dubitarem quod esset hoc Pondus, quod deserto 0190A mari imponitur: Perspicuum ergo est, quod desertum mare Babylon appellatur, Jeremia dicente ex persona Dei: Et desertum faciam mare ejus, et siccabo terram illius, et erit Babylon in tumulos arenarum (Jerem. LI, 36, 37) . Mare autem propter multitudinem habitantium dicitur. Unde et supra Aegypti multitudo mari comparata est. Desertum faciet Dominus mare Aegypti. Quod autem Medi et Persae pugnaverint contra Babylonem, et subverterint eam, in supradicto Jeremia legimus: Acuite sagittas, implete pharetras. Suscitabit Dominus spiritum regum Medorum 213 et contra Babylonem mens ejus, ut perdat eam, quoniam ultio Domini est, ultio Templi sui. Super muros Babylonis levate signum, augete custodiam, elevate custodes, praeparate insidias: quia cogitavit 0190B Dominus, et fecit quaecumque locutus est contra Babylonis habitatores. Et rursum: Levate signum in terra, clangite buccina in gentibus, sanctificate super eam gentes, annuntiate contra illam regibus Ararat, Menni, et Ascenez, numerate contra eam Tapsar, adducite equum quasi bruchum aculeatum. Sanctificate contra eam gentes, reges Mediae, duces ejus et universus magistratus ejus, cunctamque terram potestatis ejus. Et commovebitur terra, et turbabitur, quia vigilavit contra Babylonem cogitatio Domini, ut ponat terram Babylonis desertam, et inhabitabilem (Jerem. LI, 11, seqq.) .