IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Ut probet ideas Platonis non esse necessarias ad generationem, ostendit non generari per se materiam, nec formam, sed compositum. De quo fuse agit Doctor hic q. 8. et 9. Vide sum. 2. d.3. q.6. num. 22. ubi dicit ideas non requiri ad generationem, et i. d. 12. q. 4. num. 25. ubi docet quod generatur esse compositum, et idem habet d. 13. q. 1. n. 27. et 1. d. 33. q. 2. et fuse hic q. 10.
Quoniam vero ab aliquo fit quod fit, hoc autem dico unde principium generationis est, et ex aliquo fit autem non privatio hoc, sed materia. Jam enim definitum est quomodo hoc dicimus, et quomodo fit hoc: Hoc autem est sphaera, aut circulus, aut quodcumque enim aliorum. Quemadmodum nec subjectum, aes inquam ipsum sic, nec sphaeram, nisi secundum accidens facit, quia aenea sphaera est, et illam facit : nam hoc aliquid facere, ex totaliter subjecto hoc facere est. Dico autem quia aes rotundum facere est non rotundum, aut sphaeram facere, sed alterum aliquid, aut speciem hanc in alio.
Postquam Philosophus praemisit quaedam necessaria ad intentum, nunc accedit ad propositum, volens ostendere quod ideae Platonis, si ponantur, non possunt esse causa generationis, vel quod non est necesse eas ponere propter generationem. Circa quod tria facit : quia primo ostendit quid sit illud quod per se terminat generationem. Secundo ostendit propositum, quod scilicet ideae non sunt necessario ponendae propter generationem. Tertio quaedam dubia determinat possibilia oriri ex praedictis. Secunda ibi: Utrum igitur. Tertia ibi : Dubitabit autem aliquis. Prima in duas : quia primo probat quod forma non generatur per se, sed tantum per accidens. Secundo quod compositum ex materia et forma per se generatur. Secunda ibi : aeneam vero sphaeram. Prima in tres : quia primo conclusionem intentam proponit. Secundo eam probat. Tertio eam probatam concludit. Secunda ibi: Nam si facit. Tertia ibi : Palam ergo. Dicit ergo quod sicut ostensum est prius, quod fit, ab aliquo fit; hoc autem dico unde est principium generationis, id est agens, iterum fit ex aliquo: fit autem non privatio hoc, sed materia, id est, quod illud ex quo aliquid fit non est ipsa privatio, sed materia: jam enim definitum est, scilicet parum ante, quando hoc dicimus, scilicet quod aliter fit ex materia aliquid, et aliter ex privatione; iterum est ipsum quod fit, quod est terminus generationis : hoc autem est aut sphaera, aut circulus, aut quodcumque evenit aliorum, haec enim tria concurrunt in omni generatione, ut dictum est prius. His ergo praemissis et suppositis, subdit quod quemadmodum supple nec ipsum agens facit subjectum, id est materiam quae est aes, sic nec facit sphaeram, id est formam sphaericam, nisi secundum accidens, quia aenea sphaera est et illam facit, id est, quod facit aeneam sphaeram, quod est compositum: et quia aenea sphaera est sphaera, et habet formam sphaerae, ideo agens facit per accidens ipsam formam sphaerae. Unde subdit : nam facere hoc aliquid, est facere hoc ex aliquo subjecto totaliter, id est, quod universaliter est verum: dico autem quia facere aes rotundum, id est, formam rotunditatis non est facere sphaeram, id est, formam sphaerae, sed alterum aliquid, id est, compositum; aut speciem hanc in alio, id est, formam in materia, et hoc est facere compositum, non ergo fit forma nisi per accidens. Deinde cum dicit :
Nam si facit ex aliquo facit alio, hoc enim subjiciebatur, ut facere aeneam sphaeram. Hoc autem ita, quia ex hoc quod est aes, hoc facit, quod est sphaera. Si igitur et hoc facit ipsum, palam quia similiter faciet, et ibunt generationes in infinitum.
Probat conclusionem propositam et intendit talem rationem : Si forma per se fit, ergo erit processus infinitus in materiis et formis: consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia probatur ex hoc, quia omne quod fit, fit ex aliquo ut ex materia, ut suppositum est prius; si igitur formafiet, fiet ex materia, et per consequens erit composita ex materia et forma; et tunc quaereretur iterum de forma formae, et sic in infinitum, cum omne generatum habeat materiam et formam. Dicit ergo nam si supple agens aliquid facit, et ex aliquo facit scilicet ex materia; hoc enim subiciebatur, id est supponebatur prius, ut supple agens dicitur facere aeneam sphaeram : hoc autem ita, quia ex hoc, quod est aes et materia,
facit hoc quod est sphaera aenea;si igitur facit, et hoc ipsum, scilicet ipsam formam, palam quia faciet, scilicet ex aliqua materia, et ibunt generationes in infinitum. Deinde cum dicit :
Palam ergo quod nec species fit, aut quodcumque oportet vocare in sensibili formam, nec est enim generatio, nec quod quid erat esse huic: hoc enim est quod in alio fit, aut ab arte, aut a natura, aut potestate.
Concludit probatam conclusionem, dicens palam esse, quod nec species, aut quaecumque oportet vocare formam in sensibili, scilicet materia, non fit, nec est ejus generatio, nisi per accidens; haec enim, scilicet forma et quod quid est, id quod fit in alio, scilicet in materia et in aliquo composito singulari, cujus est per se generatio, et hoc aut ab arte, aut a natura, aut a potestate, id est, a quocumque agente generaliter.
Notandum, quod forma quae est pars rei, non generatur nisi per accidens, propter rationem dictam: ipsa autem species universalis et suum quod quid est, (nam species habet, quod quid est per se primo) non generatur nisi per accidens, scilicet ad generationem singularium, quorum est per se generatio, ex primo hujus: generato enim Socrate, non per se generatur homo, et quod quid est hominis, sed per accidens, ideo dicit Philosophus,quod nec fit species, nec forma sensibilis, nec etiam quod quid erat esse. Deinde cum dicit:
aeneam vero sphaeram esse facit, facit enim ex aere et sphaera, nam in hoc hanc speciem facit, et haec est sphaera aenea: hoc autem sphaerae esse, ejus vero quod est .sphaerae esse, omnino si est generatio, ex aliquo aliquid erit. Oportebit enim divisibile esse semper quod fit, et esse hoc quidem hoc, et hoc hoc: dico autem hoc quidem materiam, illud vero speciem. Si igitur est sphaera ex medio figura aequalis, hujus hoc quidem est, in quo erit quod facit: hoc autem in illo, hoc autem omne, quod faclum est, ut aenea sphaera. Palam igitur ex dictis, quia quod quidem ut species, aut ut substantia dicitur, non fit, synodus autem secundum hanc dicta fit, et in omni generato materia inest, et est hoc quidem hoc, et hoc hoc.
Ostendit quod ex quo materia non generatur, nec forma, quod compositum est illud quod primo generatur, dicens quod aeneam vero sphaeram facit esse;facit enim ex aere, id est, ex materia et sphaera, id est ex forma, quae est terminus formalis generationis, nam facit hanc speciem, id est, formam, sive figuram sphaerae in hoc, id est in aere, quod est materia, et hoc est sphaera aenea, quod est compositum, hoc autem, scilicet figura sphaerae est sphaerae esse, id est forma sphaerae; ejus autem quod est sphaerae esse omnino, si generatio erit aliquid ex aliquo, sicut ex materia, oportebit enim semper quod fit, esse divisibile, et esse hoc quidem hoc, et hoc hoc, id est, esse partem et partem, quod exponit: dico, autem, quod hoc quidem materiam, illud vero speciem id est, formam, si igitur est sphaera ex medio figura aequalis, id est, quod si forma sphaerae est, quod sit figura, scilicet solida a cujus medio omnes lineae ductae ad circumferentiam sunt aequales, oportet quod hujusmodi supple sphaerae aeneae hoc quidem, scilicet materia, est illud in quo erit illud, quod facit agens, scilicet forma, hoc autem in illo, scilicet forma, quae est figura ex medio aequalis, hoc autem omne, id est, totum quod factum est,
ut aenea sphaera, quod est ipsum compositum. Ultimo, cum dicit palam igitur, concludit quantum ad istud capitulum, dicens quod quia supple omne, quod fit oportet esse, supple divisibile, igitur palam est ex dictis, quia quod quidem, ut species, aut ut substantia, id est, quod quid est, vel forma substantialis rei non fit, synodus autem secundum hanc dicta, id est, compositum, quid dicitur et determinatur a tali forma et substantia fit, et etiam palam est, quod in omni generatione est materia, et est hoc quidem hoc, et hoc hoc, id est, habet duas partes, quarum una est materia et altera est forma.
SUMMAE SECUNDAE