Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. I, 2.) Sicut turbines ab Africo veniunt, de deserto venit de terra horribili. Visio dura nuntiata est mihi. Vox Babylonii populi timentis inducitur, sive ipsius Babylonis, quod audiat Medos et Elamitas 0190C contra se exercitum praeparare, et venire de solitudine, ponitque comparationis exemplum. Sicut, inquit, ab Africo vento vehemens tempestas venire consuevit: ita mihi de solitudine vastitas venit, de terra horribili, cujus ne nomen quidem audire possum absque formidine. Visio dura nuntiata est mihi: quid enim durius quam praesens captivitas?
Qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, vastat. Potest in Hebraeo ita legi: Qui caedis, caede; et qui vastas, vasta, ut ad ipsum Elamitem et Medum prophetiae vaticinium dirigatur, hortantis eum implere quod coepit, intrepidum ascendere, obsidere potentissimam civitatem. Sin autem sic legitur, ut transtulimus, quasi de persona tertia dicatur, qui incredulus est, infideliter agit: et qui depopulator est, 0190D vastat: cum superioribus copulandum est, in quibus sibi Babylon visionem duram praedicat nuntiatam.
Ascende Elam, obside Mede: omnem gemitum ejus cessare feci. Ne timeas, inquit, o Persa et Mede, Babylonis multitudinem, ne illius praeteritam potentiam reformides: omnem gemitum ejus ac pondus, quo te ante premere consueverat, cessare feci: seu quod nullus jam gemat et doleat pressus potentia Babylonis: seu quod tantis malis oppressa sit ipsa Babylon, ut ne 214 gemitum quidem liberum habeat.