Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6 seqq.) Haec enim mihi dixit Dominus: vade et pone speculatorem, et quodcumque viderit, annuntiet. Et vidit currum duorum equitum, ascensorem asini, et ascensorem 215 cameli. Et contemplatus est diligenter multo intuitu, clamavitque leo: super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem, et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus. Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum, et respondit et dixit: cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia 0191D deorum ejus contrita sunt in terra. Tritura mea, et fili areae meae, quae audivi a Domino exercituum Deo Israel, annuntiavi vobis. Causas reddit superioris formidinis, quare angustia possederit eum sicut parturientem, et corruerit audiens, et perterritus sit, ac tenebroso horrore circumdatus. Haec, inquit, dixit Dominus mihi: vade et constitue speculatorem, ut spiritu prophetali tibi futura praenuntiet; quem cum posuissem in speculam, vidit venientem bigam, et aurigam desuper, asinumque, et camelum currum trahere. Significat autem Cyrum Persarum regem atque Medorum, cum parvo et magno imperio venientem. Persae enim ante Cyrum ignobiles erant, et nullius inter gentes loci habebantur: Medi semper 0192A potentissimi. Iste ergo unus ascensor, duarum gentium fultus exercitu, venit contra Babylonem: et speculator ille qui positus erat, ut ventura prospiceret, clamavit quasi leo, sive ipse propheta appellatur leo. Et quia dubium erat de persona speculatoris, qui Cyrum viderat ascendentem, ipse exponit manifestius, et ait: Super speculam Domini ego sum stans jugiter per diem, speculatorem Domini se esse pronuntians, qui semper positus in officio prophetali, et diebus ac noctibus Domini parens imperio, quodcumque jusserit loquitur. Quid igitur clamavit leo: Ecce iste venit ascensor vir bigae equitum: haud dubium quin Cyrus indicetur. Et respondit et dixit ipse leo qui supra clamaverat: Cecidit, cecidit Babylon, et omnia sculptilia deorum ejus contrita sunt in terra. 0192B Vastante enim ascensore bigae, Babylon usque in aeternum deleta est, et Belis templum omniaque idola usque ad solum strata. Quod autem sequitur: Tritura mea, et fili areae meae, ad Jerusalem apostropham facit, et ad Templum quod in area Ornae situm est, dicitque ad eam: o Jerusalem, et popule fili Templi mei, non tibi videatur incredulum esse quod dixi: non mea enim verba sunt, sed Domini et per os 216 meum illius verba resonarunt. Quidam putant, sed male, hoc non ad Jerusalem, sed ad Babylonem dici, de qua et supra Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum; et esse sensum: quae contrivisti me, eris et ipsa contrita, non meo sermone, sed Domini potestate, quae tibi haec ventura praenuntiat. Quid sibi autem voluerint in hoc loco 0192C LXX interpretes, ut pro leone, qui Hebraice dicitur Aria (), uriam transtulerint, non satis intelligo, praesertim cum supradictus sacerdos Urias, qui vocatur in testimonium, aliis litteris scriptus sit.