Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11, 12.) Onus Duma. Ad me clamat ex Seir: custos, quid de nocte? custos, quid de nocte? Et dixit custos, venit mane et nox: si quaeritis, quaerite, convertimini, venite. Pro Duma, LXX Idumaeam ponunt. Est autem Duma non tota Idumaea provincia, sed quaedam ejus regio quae ad Austrum vergit, et ab urbe Palaestinae, quae hodie dicitur Eleutheropolis, viginti distat millibus: juxta quam sunt montes Seir, sumpto ab auctore nomine; Seir quippe interpretatur hispidus et pilosus, quod Esau fuit. In Abdia propheta plenius super hac gente a nobis disputatum 0192D est: in quo necesse fuit veterem historiam revolvere, et Ezechielis Jeremiaeque easdem in testimonium trahere Visiones, et maxime prophetiam contra montem Seir (Ezech. XXV et XXXV, Jerem. XLIX) . Et illud de Psalmis: In Idumaeam extendam calceamentum meum. Et alibi: Tabernacula Idumaeorum et Ismahelitae, Moab, et Agareni, Gebal et Ammon, et Amalech (Ps. LIX, 10; Ps. LXXXII, 7, 8) . Amos quoque inquit: Super tribus sceleribus Edom, et super quatuor non aversabor eum, eo quod persecutus sit in gladio fratrem suum, et violaverit misericordiam suam (Amos I, 11) , sive, ut Symmachus transtulit, viscera sua, quod adversus cognatos populos ausus sit dimicare, et hostili hodio dissidere. Fuit autem regio (( Al. regia)) Esau, 0193A in regione Duma, hoc est, in montibus Seir. Hanc ut metropolim, juxta ordinem superiorum Visionum, ab Assyriis, sive a Nabuchodonosor expugnatam esse credimus, memoremque pristini generis, quod de Abraham et Isaac sit stirpe generata, implorasse auxilium Dei, et necessitate cogente, illius clementiam flagitasse. Narrat ergo nunc Dominus: qui obsidetur in Seir, et ab hostibus cingitur, meum implorat auxilium, et dicit: o custos Israel, qui populum tuum 217 tueris custodia sempiterna, et quasi in nocte, illis dormientibus, vigilas, ne hostis irrumpat; quare et nos qui de ejus semine sumus, non simili clementia protegis? Quibus ego custos vigilque respondeo, de quo scriptum est: Non dormitabit neque obdormiet qui custodit Israel (Ps. CXX, 0193B 4) . Venit mane populo meo, et nox genti Idumaeorum; illis praebebo lucem, vos in tenebris derelinquam. Vel certe ita: venit lux nocte transacta; si meum invocatis auxilium, et estis de stirpe servi mei Abraham, nolite me tantum in necessitatibus quaerere, sed toto ad me animo convertimini. Venite, et suscipiam poenitentes. Hoc juxta historiam dictum sit: caeterum propter similitudinem litterae, et ex eo quod Res et Daleth, non multum inter se discrepent, quidam Hebraeorum pro Duma, Romam legunt, volentes prophetiam contra regnum Romanum dirigi, frivola persuasione, qua semper in Idumaeae nomine Romanos existimant demonstrari: Duma autem interpretatur silentium.