Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13 seqq.) Onus in Arabia. In saltu ad vesperam 0193C dormietis, in semitis Dodanim. Occurrentes sitienti ferte aquam: qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti. A facie enim gladiorum fugerunt, a facie gladii imminentis, a facie arcus extenti, a facie gravis praelii. Quoniam haec dicit Dominus ad me: Adhuc in uno anno quasi in anno mercenarii: et auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar imminuentur: Dominus enim Deus Israel locutus est. Quaerenti mihi et diu cum deliberatione tractanti quae esset Arabia, ad quam propheticus sermo dirigitur, utrum Moabitae, an Ammonitae, et Idumaei, cunctaeque aliae regiones, quae nunc Arabia nuncupantur, occasionem tribuit in hac eadem Visione quod sequitur: Auferetur omnis gloria Cedar, et reliquiae numeri sagittariorum fortium 0193D de filiis Cedar imminuentur (Isai. XXI, 16, 17) , Ismaelitas debere intelligi. Liber Geneseos docet ex Ismaele Cedar et Agarenos, qui perverso nomine Saracenos vocantur, esse genitos. Hi per totam habitant solitudinem, de quibus puto et poetam dicere: Lateque vagantes Barcaei (Virg. Aeneid. IV) ; et supradictum volumen, Contra faciem omnium fratrum suorum habitabit (Gen. XVI, 12) : eo quod latissima eremus 218 ab India ad Mauritaniam usque tendatur, et Atlanticum Oceanum, quod puto Jeremiae titulum sonare: Ad Cedar et ad regna Asor, quae percussit Nabuchodonosor rex Babylonis (Jer. XLIX, 0194A 28) ; statimque sequitur: Haec dicit Dominus, surgite et ascendite ad Cedar, et vastate filios Orientis: tabernacula eorum, et greges eorum capient, pelles eorum et omnia vasa, et camelos tollent sibi (Ibid., 29) : et iterum: Inivit enim contra vos Nabuchodonosor rex Babylonis consilium, cogitavit adversus vos cogitationes. Surgite et ascendite ad gentem quietam, et confidenter habitantem, ait Dominus: non ostia, non vectes eis: soli habitant. Et erunt cameli eorum in direptionem, et multitudo jumentorum in praedam. Et dispergam eos in omnem ventum qui sunt attonsi in comam: et ex omni confinio eorum adducam interitum super eos, ait Dominus: eritque Asor habitaculum draconum deserta in sempiternum; non manebit ibi vir, nec incolet eam filius hominis (Ibid., 30 seqq.) . Totum prophetiae 0194B testimonium de Jeremia posui, ut quae sit Cedar, indubitanter intelligas. Et considera quomodo Ismaelitarum, hoc est, Saracenorum proprie gentem descripserit, quia habitant in tentoriis: qui quas nox compulerit, sedes tenent: quibus armenta sunt, et pecora camelorumque greges: qui non habent ostia nec vectes: non enim versantur in urbibus, sed in solitudine habitant. Et hi ergo a Babyloniis deleti sunt, eo quod Asor civitatem, quae metropolis gentis illius in eremo fuit, usque ad solum subverterint: et tamen cum camelorum et ovium greges capti sunt (( Al. sint)), pellesque eorum atque tentoria sorte divisa: non omnis gentis illius significatur interitus, eo quod dromedariis camelis centum et amplius millia uno die per vastam solitudinem fugere soleant, 0194C Auferetur, inquit, omnis gloria Cedar: et imminuto sagittariorum numero, quia maxime pollent arte pugnandi: caeteri qui fugerint, remanebunt. Quia intelleximus quae sit Cedar, et quae Arabia, quaeque Asor, videamus Isaias propheta quid dicat: In saltu ad vesperam dormietis, in semitis Dodanim. Verbum Arab (), ut saepe jam diximus, et vesper, et Arabia, et corvus, et planities, et Occidens appellatur. Et pro eo quod nos juxta LXX transtulimus, 219 dormietis, potest interpretari, morabimini, sive habitabitis, hoc est αὐλιθήσεσθε, quod Hebraice dicitur Thalinu (). Dodanim () quoque in propinquos vertitur et cognatos. Itaque praedicitur nunc Judaeis, qui obsidionem Babyloniam effugere potuerint, et de totius provinciae vastitate ad eremum transire 0194D vicinam, quod habitaturi sint in solitudine Arabiae in itinere quod ducit ad fratres. Rursumque ad Ismaelitas sermo convertitur, et eos ad misericordiam cohortatur: currite, et lassis fratribus ac periclitantibus ardore sitis, obvii ferte aquas: tantus enim fervor est solis, ut nisi subveneritis, in solitudine pereant: et non solum aquas, sed etiam panem ferte fugientibus, ut quos confecit obsidio, vestra clementia relevet. Simulque reddit causam quare haec imperet fieri, dicens: fugerunt Babylonium gladium, fugerunt arcus Elamitarum, fugerunt imminens praelium. Nec despiciatis miseros: cito veniet 0195A et vestra captivitas. Quomodo enim velox mercenarii annus est, et omnem laborem brevem putat, dum ad desideratam mercedem perveniat: sic universa gloria filiorum Cedar auferetur a vobis, et sagittae vestrae conterentur, et parvus remanebit numerus pugnatorum. Quidam volunt ex eo quod dicitur, adhuc in uno anno, et auferetur omnis gloria Cedar, non Babyloniam captivitatem praedicari, de qua et Jeremias loquitur, sed Assyriorum, qui post unum annum vastationis Judaicae, Saracenos latissime persecuti sunt. Illum praeterea locum, in quo nos transtulimus: Qui habitatis terram Austri, cum panibus occurrite fugienti: et quasi ex persona Domini imperativo modo legimus, in Hebraeo sic legi posse affirmant: Qui habitant terram Austri, cum panibus occurrerunt fugienti; ut 0195B cum Deus eis dixerit, occurrentes sitienti ferte aquam, illi inimica mente panes tulerint (( Al. tollerent)) absque aquis, ut cibo augerent sitim.