Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Cap. XXII.—Vers. 1.) Onus vallis Visionis. LXX, licet non habeatur in Hebraeo, manifestius transtulerunt, verbum vallis Sion. Haec enim civitas seminarium prophetarum est, in qua exstructum Templum, et Visiones Domini multiplicatae sunt. Quia ergo inter caeteras gentes ponitur, 220 et reputatur una de plurimis, nequaquam mons appellatur, juxta illud propheticum: Fundamenta ejus in montibus sanctis: diligit Dominus portas Sion super omnia tabernacula Jacob (Ps. LXXXVI, I) ; sed vallis, ex eo quod humiliata sit. Aliis verbis hoc ipsum Jeremias loquitur: quando accepit calicem plenum vini, et 0195C dat universis gentibus, ac novissime porrigit Jerusalem, ut bibat, et vomat, et ruat, et insaniat: significans a Babyloniis, et hanc esse vastandam (Jerem. XXV) . Quod plenius Regum et Jeremiae narrat historia. Ex quo intelligimus omnium creatorem aequaliter esse Deum, et eodem cuncta dispensare judicio, juxta illud quod ipse loquitur per Amos: Numquid non ut filii Aethiopum vos estis mihi filii Israel? ait Dominus. Numquid non Israel ascendere feci de terra Aegypti, et Palaestinos de Cappadocia, et Syros de Cyrene? Ecce oculi Domini super regnum peccans (Amos IX, 7) . Ne putarent Judaei idcirco se meritorum habere privilegium, quia educti essent de Aegypto, dicit etiam caeteras gentes ad alias terras suo imperio fuisse translatas.
0195D Quidnam tibi quoque est, quia ascendisti et tu omnis in tecta, clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans? Referebat mihi Hebraeus, praesentem Visionem non pertinere ad illud tempus, quo Nabuchodonosor Jerusalem cepit, et Sedechiam vinctum oculisque privatum duxit in Babylonem; sed ad Sennacherib tempora, quando Sobna Pontifex magnam partem prodidit civitatis, et tantum Sion, id est, arx et Templum, ac nobiles remanserunt, in exemplum Romanae urbis, quae irruentibus Gallis, patricios et florem juventutis in arce servavit. Nos autem possumus, et de Babylonia captivitate dicere: quamquam Eusebius 0196A omnia ad Christi adventum referat, et putet Vespasiani Titique temporibus fuisse completa. Carpamus ergo singula, triplicem expositionem breviter attingentes. Quidnam tibi quoque est? quid habes, inquit, Sion, quod etiam tu ascendisti omnis in tecta? Quando dicit, etiam tu, ostendit quod caeteri prius ascenderint. Num et tu reputata es inter gentes, quae ab hostibus obsideris, et tecta conscendis plena ululatus et planctus miserabilium feminarum, urbs quondam regia?