Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 12-14.) Et vocabit Dominus Deus exercituum 0197D in die illaad fletum, et ad planctum, et ad calvitium, et ad cingulum sacci. Et ecce gaudium et laetitia occidere vitulos, et jugulare arietes, comedere carnes, et bibere vinum: comedamus et bibamus, cras enim moriemur, et revelata est in auribus meis Domini exercituum. Si dimittetur iniquitas haec vobis donec moriamini, dicit Dominus Deus exercituum. Captivitate praesente et obsessa Jerusalem, cum ferrum, fames, sitis urgeret urbem, Jeremias ad poenitentiam populum provocabat (Jerem. XXXIV) , et e contrario reges ac principes, et vulgus miserabile desperatione 0198A pereuntium se tradebat epulis. Nihil autem sic offendit Deum quam post peccata erecta cervix, et ex desperatione contemptus. Quod et per Amos loquitur: Super tres et quatuor impietates non aversabor eum; quod et cogitaverit, et fecerit, et non egerit poenitentiam: insuper et docuerit malum. Unde et nunc dicitur: Si dimittetur iniquitas haec vobis, donec moriamini (Amos I, 4) . Putant allegorici Interpretes de passione Christi esse praedictum, quod vocaverit Deus etiam post crucem Domini Salvatoris infelicem populum ad poenitentiam, et nihilominus ille se desperationi tradiderit, et voluptati. Principium quippe istius visionis, in quo ait: Clamoris plena, urbs frequens, civitas exsultans, ad illud tempus referunt, quando a Pharisaeis populus incitatus, 0198B pari contra Jesum voce resonabat: Crucifige, crucifige talem: non habemus regem nisi Caesarem (Joan. XIX, 6, 7) . Hujus testimonii exemplo etiam Apostolus abusus est, scribens ad Corinthios de resurrectione: Si mortui non resurgunt, manducemus, et bibamus, cras enim moriemur (I Cor. XV, 32) .