IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Probat fuse singulare, etiam incorruptibile, non ess3 definibile, et consequenter nec illas ideas etiamsi dicantur incorruptibiles esse. Assumptum probat, quia definitio convertitur cum definito ; conveniret enim cuilibet singulari alii ejusdem speciei, vel fieret per aliquaaccidentalia superaddita essentiae. Rejicit solutiones ad hoc,
quinque rationibus, confirmans suam sententiam.
Necessarium vero ex nominibus esse rationem, nomen autem non faciet definiens ; ignotum enim erit, posita autem communia omnibus. Ergo necesse inesse et alii haec, ut si quis te definiat animal, dicet gracile, aut album, aut aliquid aliud, quod in alio sit.
Ponit secundam rationem, quae supplet primam: diceret enim Plato ad primam, quod arguit de singulari materiali corruptibili, quales non ponuntur ideae, et ideo nihil concludit: addit ergo aliquid secundum hanc rationem. Circa quam sic procedit : quia primo praemittit rationem. Secundo excludit falsam responsionem. Secunda ibi: Si quis autem dicat. In prima parte intendit talem rationem : Definitio debet converti cum definito, sed de singulari et per consequens de idea, quae ponitur singularis, non potest dari definitio convertibilis cum definito: ergo idea non potest definiri. Dicit ergo, quod necessarium est rationem, id est, definitionem esse ex nominibus pluribus ; nomen autem, scilicet unum non facit definitionem, si pro quia, nomen non facit definitum, id est, non exprimit totam essentiam definiti: ignotum enim erit, cum enim omne definitum sit compositum, oportet quod definitio explicet principia ejus, ut perfecte cognoscatur, quod non potest fieri per unum nomen tantum. Et subdit quod posita autem, scilicet nomina, quae ponuntur in definitione, oportet esse communia omnibus, scilicet singularibus, quia supple alias si essent propria singulariessent synonima, et idem omnino significantia, et sic non explicarent principia rei intrinseca. Ergo necesse est haec, scilicet nomina, quae ponerentur in definitione singularis inesse alii, cum sint communia, et per consequens definitio esset aliis communis, quod est contra rationem definitionis, ut si quis te definiat, qui es singularis, dicet, scilicet quod tu es, animal gracile, aut album, aut aliquod aliud quod sit in alio, id est, quod erit commune aliis.
Notandum, quod omnino singulare contractum ad existentiam non potest proprie definiri, vel quia ejus definitio non esset convertibilis, puta si definitio speciei attribueretur ei, vel quia habet dari per accidentalia, addendo scilicet communia accidentia, per quae simul sumpta apparet esse aliud ab alio, quorum utrumque repugnat verae definitioni. Deinde cum dicit :
Si quis autem dicat nihil prohibere, separatim quidem omnia multis, simul vero huic soli inesse.
Removet falsam responsionem. Circa quod duo facit : quia primo proponit responsionem. Secundo excludit ipsam ibi : Primum quidem. Dicit ergo,quod si quis autem dicat, id est, quod posset aliquis dicere nihil prohibere omnia quidem, id est quodlibet eorum, quae ponuntur in definitione ideae singularis, convenire separatim multis, simul autem accepta inesse uni soli, cujus scilicet assignatur definitio. Deinde cum dicit :
Primum quidem quia et ambobus ut animal bipes, animali et bipedi, et hoc in aeternis quidem.
Excludit hanc responsionem per quinque rationes, quarum secunda ponitur ibi : Et necesse esse. Tertia ibi : Deinde quia priora. Quarta ibi: Deinde autem si ex ideis. Quinta ibi : Amplius de multis. Dicit ergo, quod primum quidem supple contra dictam responsionem est quod et ambobus, id est, quod definitio assignata alicui ideae est communis pluribus, puta duobus, ut si supple definitio ideae hominis sit animal bipes. Haec supple duo convenient animali et bipedi, id est, ideae animalis, et ideae bipedis, quia istae duae simul sumptae erunt animal bipes: quare ista definitio non erit proprie ideae hominis, et hoc est supple inconveniens, quod quidem sequitur in sempiternis, scilicet in ideis, quae ponuntur singularia sempiterna. Deinde cum dicit :
Et necesse esse priora existentia, et paries compositi, quinimo et separabilia, si homo separabile, aut enim nihil, aut ambo. Si quidem igitur nihil, non erit genus praeter species, si vero erit et differentia.
Ponit secundam rationem dicens, quod supple non solum definitio ideae hominis conveniet animali et bipedi, ut dictum est, sed etiam necesse est, animal bipes esse existentia priora homine, et esse partes compositi hominis, qui componitur ex utroque, et ex hoc sequitur, quod definitio hominis prius conveniat animali et bipedi, quam homini, quod est contra rationem definitionis, quod scilicet prius conveniat alteri, quam definito. Et subdit : at vero sequitur quod scilicet animal et bipes erunt separabilia supple ab homine et aliis animalibus, si homo est separabile supple ab individuis, quia sicut homo est superius ad individua, sic animal et bipes ad hominem: aut enim nihil, idest, nullum commune erit separabile, aut ambo : praedicta, scilicet animal et bipes erunt etiam separabilia supple ab homine, et aliis animalibus. Si quidem ergo dicatur quod nihil, id est, nullum universale sit separabile, sequitur quod genus non erit praeter species, id est, a speciebus separatum, et per consequens genus non significaret substantiam secundum Platonem: si vero genus erit, scilicet separatum a specie, ergo et difrentia, cum sit similiter communior specie, et tunc habetur propositum, quod definitio hominis prius conveniat bipedi et animali. Deinde cum dicit:
Deinde quia priora ipso esse, haec vero non consequenter auferuntur.
Ponit tertiam rationem, quae est confirmatio secundae probationis, scilicet quod animal et bipes sunt priora homine, quae talis est: illa sunt priora aliis inesse, quibus ablatis alia auferuntur et non e converso ; sed ablatis animali et bipede, aufertur homo, et non e converso, quia possunt salvari in alio, puta in gallo: igitur priora homine sunt animal et bipes. Hanc rationem breviter tangit, dicens, deinde quod supple animal et bipes sint priora in esse ipso, scilicet homine, patet ex hoc quia supple eis ablatis aufertur homo: haec vero, scilicet animal et bipes non e contra auferuntur ad ablationem, scilicet hominis. Deinde cum dicit :
Deinde autem si ex ideis ideae, magis enim incomposita sunt ex quibus aliquid constat.
Ponit quartam rationem, quae etiam explicat secundam, scilicet quod animal et bipes sunt priora homine, dato etiam quod non sint separata ab homine ; sed ex eis homo componatur, ita quod idea componatur ex ideis animalis et bipedis, et est ratio talis, incomposita, vel simplicia priora sunt composito :, sed data hypothesi, animal et bipes erunt magis incompo-, sita et simplicia quam homo, ergo priora. Dicit ergo, quod deinde si ex ideis componantur ideae, ita quod animal et bipes componant hominem, et non sicut separabilia ab homine, ut praecedens ratio praetendebat, adhuc supple habetur propositum, nam magis sunt incomposita et per consequens priora: animal supple et bipes ex quibus homo componitur quam ipse homo. Deinde cum dicit :
Amplius de multis oportebit et illa praedicari ex quibus idea, ut animal et bipes, sin autem quomodo cognoscetur ? erit enim idea quaedam quam impossibile de pluribus praedicari quam de uno. Non videtur autem, sed omnis idea esse participabilis.
Ponit quintam rationem, dicens quod amplius non solum sequuntur dicta inconvenientia, sed etiam egebit, vel oportebit illa, ex quibus scilicet idea hominis componitur, ut animal, et bipes, praedicari de multis non solum supple seorsum, ut dicebat prima ratio praecedens, sed etiam conjunctim sumpta, sin autem quomodo cognoscetur? quod scilicet animal et bipes sunt ideae, quasi diceret, quod non, quia tunc erit quaedam idea, quam impossibile est praedicari de pluribus quam de uno. Non videtur autem hoc esse verum, sed omnis idea esse participabilis supple scilicet a multis, et ideo tam idea animalis quam bipedis potest de pluribus praedicari. Ex hoc ulterius sequitur ad propositum, quod si quaelibet idea est pluribus communicabilis ; ergo et idea hominis, et per consequens ut singularis est, non erit definibilis, quia quidquid additur formae, sive naturae specificae contrahens ipsam ad esse singulare, illud est extra ejus formalem, et quidditativam rationem, et sic ut singularis est, non est definibilis, nisi definitione speciei, ut dictum est.
Notandum, quod si animal et bipes sumpta conjunctim non possunt de pluribus praedicari, non cognosceretur, quod sint ideaeipsius hominis, patet enim quod idea animalis potest de pluribus praedicari ; si ergo haec duo conjuncta, scilicet animal et bipes non possunt, nisi de uno praedicari, sequitur quod bipes restringeret et contraheret animal ad unum, ita quod illa alia idea, quae est bipes, praedicatur de uno tantum, quod est contra rationem ideae: nam idea cum ponatur exemplar, participabile est a multis, nam multa possunt procedere ab uno exemplari: idea ergo singularis nullo modo est definibilis propter rationem praedictam.