IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Tractat quomodo quod quid est habet rationem principii et causae, quia de ejus in existentia non posset formari quaestio,quaerens propter quid, sed quaestiones tales in ipsum reducuntur. Nota de quatuor quaestionibus scibilium quae hic dicit Doctor, et vide 2. Poster. text. 1. et ipsum ibi, q. 4. ubi agitde praecognitiones, ad primum ibi : Reducit
quaestionem propter quid, ad quaestionem quid est, et quaestionem quia est, ad quaestionem si est.
Quid autem oportet dicere, et quale quid substantiam: iterum aliud principium facientes dicamus. Forsan enim ex his erit palam, et de illa substantia quae est separata a sensibilibus substantiis.
Hoc est ultimum capitulum hujus septimi, ubi, ut dicebatur, Philosophus inquirit de ipso, quod quid est, quomodo habeat rationem principii et causae: et necessitas hujus capituli sic ostenditur, quia in principio hujus septimi promisit Philosophus se tractaturum de substantia, et quod quid est rerum sensibilium, quam substantiam posuit Plato universalia, et ideas separatas, quam opinionem statim improbavit ; et quia de ipso quod quid est, nondum locutus fuit nisi modo Logico, ex quo nondum plene patet, quid sit quod quid est, ideo nunc de ipso ad habendum pleniorem notitiam, ostendit quomodo quod quid est habet rationem principii et causae. . Circa quod duo facit: quia primo proponit intentum continuando dicta dicendis. Secundo exequitur de intento. Secunda ibi : Quoniam ergo substantia. Dicit ergo quod supple improbata opinione Platonis, dicendum est quid secundum veritatem et quale quid oportet dicere substantiam, id est, ipsum quod quid est rei, et hoc dicamus ultra faciente aliud principium, quia supple prius Logice: nunc autem magis realiter loquimur, forsan enim, supple ex dicendis de substantia et quod quid est sensibilium, palam erit et de illa quae est a sensibilibus substantiis separata, nam, ut dictum fuit supra, substantiae sensibiles multum juvant ad notitiam habendum de substantiis separatis, licet non sint ejusdem speciei, ut dicebat Plato. Deinde cum dicit:
Quoniam ergo substantia et principium et causa quaedam est, hinc est procedendum.
Exequitur de intento. Circa quod duo facit : quia primo praemittit intentam conclusionem. Secundo subjungit ejus probationem. Secunda ibi : Quaeritur autem ipsum propter quid. Dicit ergo quod quoniam substantia, id est, quod quid est rei principium et causa quaedam est, scilicet respectu eorum, quae per se insunt rei, hinc, id est, ex dicendis esse transeundum, id est, ostendendum. Deinde cum dicit:
Quaeritur autem ipsum propter quid semper sic, propter quid aliud aliquid alii alicui inest. Nam quaerere propter quid musicus homo, musicus homo est, aut est quod dictum est quaerere propter quid homo musicus est, aut aliud :nam quod quid est propter quid ipsum est ipsum, nihil est quaerere.
Probat praemissam conclusionem. Circa quod duo facit : quia primo ostendit quod ipsum quod quid est, est principium et causa. Secundo cujus modi sit principium et causa. Secunda ibi : Quoniam vero ex aliquo. Prima in duas : quia primo probat dictam conclusionem. Secundo removet circa dicta quamdam dubitationem. Secunda ibi : Latet autem maxime. In prima parte dicit talem rationem : Illud de cujus inexistentia non potest formari quaestio, quaerens causam et propter quid, sed potius in ipsum quaestiones quaerentes de causa, et propter quid reducuntur, habet rationem principii et causae; quia ex quo ejus non est causa quare inexistit, ipsum est causa aliorum quare ei inexistunt, cum causa et causatum sufficienter dividant ipsum ens: sed substantia et quod quid est rei est hujusmodi, quia de ejus inexistentia illi cujus est, non potest formari quaestio quaerens . de causa et propter quid, sed potius omnes tales quaestiones causae in ipsum reducuntur: nam quod quid est, est principium propter quid demonstrationis quare passiones insunt subjecto; ergo ipsum quod quid est habet rationem principii et causae. Major est evidens, sed minorem ipse probat ex hoc, quia nullus quaerit propter quid homo est homo, vel ipsum est ipsum, sed semper quaestio de causa et propter quid convenit, quare ipsum, est aliquod aliud. Probatio autem minoris stat in duabus propositionibus : prima est, quod quaestio propter quid quaerens de causa nunquam quaerit de substantia, et quod quid est, ut quare ipsum est ipsum: secunda est quod quaestio propter quid quaerit quare ipsum est aliud.
Circa ergo probationem minoris, in qua stat tota virtus rationis, sic procedit Philosophus : quia primo manifestat primam prope sitionem, scilicet quod quaestio propter quid quaerens de causa, nunquam quaerit de substantia, et quod quid est, ut quare ipsum est ipsum. Secundo manifestat secundam propositionem, scilicet quod quaestio propter quid quaerit, quare ipsum est aliud. Secunda ibi : Quaeret autem aliquis. Prima in duas : quia primo proponit propositionem. Secundo probat eam ibi : Oportet enim ipsum quia. Dicit ergo, quod ipsum propter quid semper sic quaeritur, id est, quod ipsa quaestione propter quid semper utimur, quando quaerimus quare aliquod aliud inest alicui, et non supple propter quid ipsum sit ipsummet: nam quaerere propter quid musicus homo est musicus homo, aut est quod dictum est quaerere quare musicus homo est, aut aliud, id est quaestio potest intelligi dupliciter : Uno modo, ut illud quod dictum est quaeratur, puta si de hoc toto, quod est homo musicus quaeratur hoc totum, quod est homo musicus. Alio modo, ut quaeratur aliud de alio, ut scilicet de homine, qui est musicus quaeratur non propter quid sit homo, sed propter quid musicus. Unde statim excludit primum modum intelligendi dicens, nam hoc quidem supple quaerere propter quid ipsum est ipsum, nihil est quaerere, puta si quaeratur totum de toto, ut propter quid musicus homo est homo musicus, et similiter si quaeratur quare homo est homo, et hujusmodi. Deinde cum dicit :
Oportet enim ipsum, quia quod ipsum esse existere manifesla entia. Dico autem ut quia Luna patitur eclipsim. Ipsius autem quia ipsum una est ratio et una causa in omnibus, propter quid homo homo, aut musicus homo musicus, nisi quis dicat, quia indivisibile ad ipsum unumquodque; hoc autem erat unum esse, sed hoc commune, quia de omnibus et quod breve.
Probat dictam propositionem. Ad cujus evidentiam notandum est, quod cum sint quatuor quaestiones, ut habetur 2. Poster. text. 1. scilicet si est, et quid est, et quia est, et propter quid est, quarum duae sunt simplices, scilicet si est, et quid est, et aliae duae sunt compositae, scilicet quia est, et propter quid est, et istae quatuor quaestiones mutuo se praesupponunt: nam quaestio quid est, praesupponit quaestionem si est, et quaestio propter quid est, quaestionem quia est, et etiam quaestionem quid est et per consequens quaestionem si est, ita quod quaestio propter quid est, omnes alias praesupponit. Ex quibus patet, quod quaerere propter quid ipsum est ipsum est nihil quaerere, cum jam praesupponebatur, ideo dicit: quod supple cum quaeritur propter quid oportet ipsum quia esse et ipsum esse, id est, ipsum si est, existere entia manifesta, quod exponit dicens : dico autem, ut quare Luna patitur eclipsim, oportet esse manifestum, quia Luna patitur eclipsim, aliter quaestio esset nulla. Unde subdit : ipsius autem quia ipsum, id est, quia ipsum est ipsum, una est ratio et una est causa in omnibus, quae supple nulli latet, quiascilicet unumquodqueest idem, unum sibi, ut propter quid homo est homo, et propter quid musicus est musicus, nisi quis forte dicat, quod causa hujus est, quia unumquodque est indivisibile ad seipsum, ut scilicet propter hoc non posse dividi aut negari idem a seipso, puta dicendo, homo non est homo, sed unumquodque affirmatur de seipso. Subdit autem, quod hoc autem erat unum esse, id est, quod ista causa coincidit cum prima, scilicet quod unumquodque est unum et idem sibi, nam unum esse est indivisibile esse, ut dictum est in 5. hujus. Addit etiam, sed hoc commune, quia dicitur de omnibus, et est quod breve, id est, quod concesso quod haec secunda ratio esset alia a prima, nihilominus hoc erit commune omnibus, quia unumquodque est indivisibile ad seipsum, et hoc est breve, id est, principium quod est parvum in quantitate, et maximum in virtute, ut habetur 2. Elench. et ideo est per se notum, sicut alia principia communia, quae nullus debet ignorare: non igitur potest quaeri propter quid ipsum est ipsum.