IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
In hoc libro agit de principiis entis naturalis, et sic videtur ad Physicum pertinere, verum magis ad Metaphysicum, quia sub consideratione Metaphysicae ista tractat, de quo lib. 1. hujus, quaest. 1. et lib. 9. quaest. 4. Incipit ex dictis lib. 1. quasi logice de substantia, tractare de eadem magis realiter, tanquam de nobiliori parte subjecti hujus scientiae, cujus ponit ex jam dictis varias acceptiones. Sumitur enim pro quidditate, et pro supposito, et secundum alios dicitur substantia genus magis quam species. Additur his opinio de ideis.