Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 2.) Super montem caliginosum, sive campestrem, levate signum. Apostolis praecipitur et Apostolicis viris ac magistris Ecclesiarum, ut dimicaturi contra Babylonem, signum elevent Dominicae crucis, non in humili loco, et in demersis vallibus, sed in monte caliginoso, sive campestri. Quorum alterum significat abscondita Ecclesiae sacramenta, quae ut videret Moyses, et audiret vocem Dei, intravit tenebras et caliginem. Posuit enim Deus tenebras latibulum suum: et nubes et caligo in circuitu ejus (Psal. XVII) . Alterum docet, sic nos ad excelsa ecclesiasticorum dogmatum debere conscendere, ut juxta Apostolum Paulum humiliemur atque dicamus: 0207B Qui non sum dignus vocari Apostolus, quia sum persecutus Ecclesiam Dei (I Cor. XV, 9) . Qui et ipse elevavit signum in monte campestri, quando insita sibi humilitate dicebat: Ego autem judicavi nihil scire me in vobis, nisi Jesum Christum, et hunc crucifixum. Hoc autem signum, et in superioribus levabit ipse, qui ortus est de radice Jesse in nationibus, ut congregaret perditos Israel.
Exaltate vocem, levate manum. Pro quo LXX transtulerunt: Consolamini manum. Exaltat vocem qui de sublimibus loquitur, et praesentia quasi brevia, et transitoria contemnit. Qui audit ab eodem Isaia: Super montem excelsum ascende qui evangelizas Sion. Eleva in fortitudine vocem tuam qui evangelizas Jerusalem, elevat manum suam, qui potest cum David 0207C dicere: Elevatio manuum mearum sacrificium vespertinum (Ps CXL, 2) ; et qui in omni loco levat sanctas manus, ut non solum levet manus, sed etiam consoletur manu: ne dicat pauperi: cras veni, et accipe; sed ut pauperiem ejus, et necessitatem praesenti misericordia consoletur.
236 Et ingrediantur portas duces. LXX: Aperite principes. Duces Ecclesiae ingrediuntur portas mysteriorum Dei, et Scripturarum sacramenta cognoscunt, habentes clavem scientiae, ut aperiant eas creditis sibi populis. Unde praecipitur, ut magistri aperiant, et discipuli ingrediantur.