Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3.) Ego mandavi sanctificatis meis. Pro quo LXX: Ego praecipiam, et ego adducam eos. Ipse enim sanctificat ministros suos, ut et qui sanctificat et qui sanctificantur, 0207D ex uno omnes sint. Qui et in alio loco credentibus loquitur: Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum, ipse praecipit, et adducet principes suos, ut faciant quae praecepta sunt (Levit. XIX, 2) .
Et vocavi fortes meos in ira mea: exsultantes in gloria mea. LXX: Gigantes veniunt implere furorem meum, gaudentes simul, et contumeliam facientes. Juxta Hebraicum haerent superioribus quae dicuntur, quod 0208A ipse vocaverit fortes suos, exsultantes in gloria sua qui mandaverat sanctificatis suis. Porro juxta LXX, gigantes venientes ut impleant furorem Domini, gaudentes in aliena injuria atque laetantes, sinistrae accipiendae sunt contrariaeque virtutes, de quibus et in psalmis legimus: Misit in eos furorem irae suae, furorem et iram et tribulationem, immissionem per Angelos pessimos (Ps. LXXVII, 49) . Ex his est et exterminator in Aegypto, qui postes agni litos sanguine non audet intrare (Exod. XII) , et ille spiritus qui egressus stetit in conspectu Domini, et ait: Ego decipiam Achab. Dixitque ei Dominus: Decipies et praevalebis egredere et fac sic (III Reg. XXII, 21, 22) . Unde in eodem Regum volumine Michaeas dixit; Vidi Dominum Israelem sedentem super thronum suum, et omnis exercitus coeli 0208B stabat circa eum a dextris, et a sinistris (Ibid., 9) . Dextrae virtutes sunt eorum Angelorum qui ad bona mittuntur: sinistrae autem eorum quibus ad puniendum tradimur. Unde et Apostolus: Quos tradidi, inquit, Satanae, ut discant non blasphemare (I Tim. I, 20) . Nomen autem gigantium, pro quo in Hebraeo Geborim (), id est, fortium positum est, LXX et Theodotis in similitudinem fabularum vertere gentilium, sicut, et Sirenas, et Titanas, et Arcturum, Hyadas, et Orionem nominant, quae apud Hebraeos aliis appellantur vocabulis. Si autem gigantes rebelles Dei sunt, et 237 omnes haereses contrariae veritati rebellant Deo: omnes haeretici gigantes sunt, qui gaudent in errore suo, et tunc maxime gloriantur, quando Ecclesiae contumeliam fecerint.