Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6, 7.) Ululate, quia prope est dies Domini, 0209C quasi vastitas a Domino veniet. Propterea omnes manus dissolventur, et omne cor hominis tabescet, et conteretur. Quoniam bellatores Domini venturi sunt, ut disperdant omnem terram, ululate, et agite poenitentiam, quibus poena ventura est. Prope est enim dies Domini, vel consummationis totius mundi, atque judicii, vel exitus uniuscujusque de vita. Venit enim a Domino depraedatio, quam nos diximus vastitatem, ut servaremus metaphoram, quia praemiserat bellatores. Cum dies judicii, vel dormitionis advenerit, omnes manus dissolventur, quibus dicitur in alio loco: Confortamini, manus dissolutae. Dissolventur autem manus; quia nullum opus dignum Dei justitia reperietur: Et non justificabitur in conspectu ejus omnis vivens (Ps. CXLII, 2) . Unde Propheta 0209D dicit in psalmis: Si inquitates attendas, Domine, quis sustinebit (Ps. CXXIX, 3) ? Omne quoque cor, sive anima hominis tabescet; et pavebit conscientia peccati sui. Haec est dies formidolosa atque terribilis, de qua et Sophonias loquitur: Metuite a facie Domini: quia prope est dies Domini (Soph. I, 14) . Et rursum: Juxta est dies Domini magna: prope, et velox nimis. Et Amos: Vae, inquit, qui desiderant diem Domini: utquid vobis dies Domini, quae tenebrae sunt, et non lux (Amos V, 18) ? Quodque juxta LXX additum est: turbabuntur legati, et dolores 0210A apprehendent eos: illos legatos interpretari possumus, quos cives miserant adversum eum, qui profectus erat in terram longinquam, ut sibi regnum poteret (Luc. XIX, 27) . Unde ipse loquitur in Evangelio: Inimicos autem, qui noluerunt me regnare super se, adducite huc, et interficite coram me.