IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Sententia Platonis solam formam esse totam rei quidditatem, rejicitur, quia forma est pars ; ergo non tota substantia.
Non videtur itaque quaerentibus, syllaba ex elementis et compositione, nec domus lateres, et compositio, et hoc recte, non enim compositio, et mixtio ex his est quorum est compositio et mixtio. Similiter autem nec aliorum quidquam, ut limen positione, non ex limine positio, sed magis hoc ex illa. Nec itaque homo est animal, et bipes ; sed aliquid oportet esse quod praeter hoc est, si hoc materia, neque autem elementum, neque ex elementis, sed substantia, quod auferentes materiam dicunt.
Inquirit de secundo, utrum scilicet forma sit aliquid praeter partes materiales. Circa quod duo facit : quia primo ponit circa hoc Platonicam opinionem. Secundo tangit ejus improbationem. Secunda ibi : Si ergo haec causa.
Ad evidentiam primi notandum est, quod cum Plato poneret formas rerum separatas, ideo dicit formam esse aliquid, praeter partes materiales, ita quod syllaba non erit composita ex litteris, quae sunt partes materiales, et ex compositione, quae est forma, tanquam compositio esset elementum vel pars materialis, sicut litterae, et similiter de aliis compositis. Ideo dicit, quod si homo componitur ex animali, et bipede, ut ex partibus materialibus, quod homo erit aliquid praeter animal et bipedem, nec erit elementum, nec ex elementis: quia forma non est ex elementis, puta compositio, vel mixtio non est ex his partibus materialibus, quarum est compositio, vel mixtio, sed est aliquid praeter eas, et hoc ideo dixit, quia a quidditate rei omnino materiam auferebat: dicit ergo, non videtur itaque quaerentibus, id est, Platonicis moventibus istam quaestionem, quod syllaba sit ens ex elementis, et compositione, ita quod compositio, quae est forma syllabae sit elementum ejus, sicut litterae: nec supple videtur eis quod domus sit lateres et compositio, ut supple domus constituatur ex his quasi ex partibus materiae, et hoc recte supple dicunt posita eorum opinione: non enim compositio, et mixtio ex his quorum est compositio, et mixtio supple constituitur. Similiter autem nec aliorum nihil, quia omnem formam ponunt praeter partes materiae, tu liminare supple inferius constituitur ex positione, quae est ejus forma, non autem e converso positio ex liminari;sed magis haec, scilicet materialia sunt ex illa,
id est, ex forma, nec itaque homo est animal et bipes, si ponatur quod animal et bipes sunt materia hominis, sed aliquid oportet esse quod praeter hoc est, id est, quod homo erit aliquid aliud praeter hoc quod est materia hominis: nec autem supple homo erit elementum, nec ex elementis, sed substantia, id est compositio ut forma : quod dicunt, scilicet Platonici auferentes materiam a rebus. Deinde cum dicit :
Si ergo haec causa ipsius esse, et substantia hoc, ipsam utique substantiam non dicent.
, Tangit dictae opinionis improbationem, quae stat in hoc, quod si sola forma est substantia tota, et quidditas rei i ergo compositum ex materia et forma non erit illa substantia, quia tunc quidditas et forma erit quaedam pars: pars autem ut sic non dicit totam substantiam compositi: unde dicit, quod si ergo haec, scilicet forma est causa ipsius esse substantiam, id est, principium essendi, sequitur quod hoc, id est, particulare compositum ex materia et forma, ipsam utique substantiam non dicent, scilicet Platonici.