Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 7 seqq.) Conquievit et siluit omnis terra: gavisa est, et exsultavit: abietes quoque laetatae sunt super te, et cedri Libani. Ex quo dormisti, non ascendet qui succidat nos: infernus subter conturbatus est: in occursum adventus tui suscitavit tibi gigantes. Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis; omnes principes nationum, universi respondebunt, et dicent tibi: Et tu vulneratus es sicut nos, nostri similis effectus es? 0218C Detracta est ad inferos superbia tua, concidit cadaver tuum; subter te sternetur tinea, putredo et operimentum tuum erunt vermes. Ad interitum regis impii, qui percutiebat plaga insanabili nationes, et persequebatur eas crudeliter, omnis terra conquievit, et siluit, quae prius turbarum, et seditionis plena erat, in tantum ut abietes, et cedri Libani laetarentur, de quibus in psalmis scriptum est: Vineam de Aegypto transtulisti, ejecisti gentes, et plantasti eam. Operuit montes umbra ejus, et arbusta ejus cedros Dei (Ps. LXXIX, 9) . Has cedros Dei, quia aliquando peccaverunt, tradidit Dominus suppliciis conterendas. Unde in alio psalmo dicitur: Conteret Dominus cedros Libani (Ps. XXVIII, 5) . Abietes autem excelsi quique, et in Domini servitute sublimes debent accipi, quae 0218D consona voce dixerunt: Ex quo tu dormisti. Nota quod et mortis mors, appellatur dormitio. Non ascendet qui succidat nos. Victo enim forti, et direptis vasis ejus, etiam caeteri satellites corruerunt. Unde et Dominus loquitur in Evangelio (Matth. XXV, 41) : Ite in ignem aeternum, 250 qui praeparatus est diabolo, et angelis ejus. Quantos isti lignorum arborumque caesores suis securibus succiderunt, et fecere corruere? Infernus quoque conturbatus, sive versus in amaritudinem, in occursum adventus veri Nabuchodonosor, locus suppliciorum atque cruciatuum 0219A est, in quo videtur dives purpuratus: ad quem descendit et Dominus, ut vinctos de carcere dimitteret. Possumus infernum occurrentem dicere et eum angelum qui inferis poenis praepositus est, qui suscitavit omnes gigantes: pro quo alii Raphaim, alii Titanas transtulerunt. Gigantes autem vocantur juxta Ethnicorum consuetudinem, qui eos terrigenas existimant, quos terra genuerit. Nos autem gigantes, juxta Graeci sermonis etymologiam, eos appellare possumus, qui terrenis operibus servierunt. Denique sequitur: Omnes principes terrae surrexerunt de soliis suis, in adventu quondam principis sui: ut quem prius honorabant pro potentia, postea mirarentur in poenis, et dicerent: Et tu vulneratus es sicut et nos: nostri similis effectus es. Quae verba hunc sensum 0219B habent: Putabamus nos pro imbecillitate nostra non potuisse resistere potentiae Dei, et te esse solum, qui in tua altitudine permaneres; sed ut rebus ostenditur, et tu vulneratus et captus es, nostrique similis effectus; ut quos in terra dignitas separavit, apud inferos poena consociet. Detracta est ad inferos superbia, vel gloria tua, et concidit cadaver tuum, sive ut LXX transtulerunt, multa laetitia tua, qua prius subjectis tibi gentibus laetabaris. Subter te sternetur putredo, et operimentum tuum erunt vermes. Haec requies diaboli, iste lectus tentatoris, qui in tantam erectus est superbiam, ut etiam Dominum auderet tentare dicens: Haec omnia tibi dabo, si procidens adoraveris me (Matth. IV, 9) . Putredo et tinea, et operimentum vermium, vel poenae intelliguntur 0219C aeternae, quas propria gignit conscientia, vel suppliciorum materia, quae ex propriis peccatis nascitur. Sicut enim quamdiu cadaveris materia est, et aliquis humor in cadavere, vermes nascuntur ex putredine; sic ex ipsa materia peccatorum supplicia gignuntur. Unde et Apostolus Paulus interfecta morte, 251 ad quam per Osee sermo propheticus loquebatur: Ero mors tua, o mors: ero morsus tuus, inferne (Osee XIII, 14) , loquitur ad eam: Ubi est mors contentio tua? ubi est mors stimulus tuus (I Cor. XV, 55) ? Illa enim mortua, non est qui succidat nos: nequaquam enim erit peccatum quod succidendum sit, quia stimulus mortis peccatum sit.