IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Dubitationis solutio. Quae causa est ut definitiones, et numeri unum sint in rebus omnibus, et unionis materiae ac formae?
SUMM ARIUM.
Posita duplici ratione dubitandi, docet definitionem esse unam per se, quia ibi est per se potentia, et per se actus. De quo Doctor 2. d. 12. q. 1. et hic q. 4. explicat id ipsum in Metaphysicis.
De dubitatione vero dicta circa definitiones et numeros, quae causa essendi unum deinceps dicendum esse videtur ; omnium enim quaecumque plures partes habent, et non est ut acervus quod totum, sed inest aliquid lotum praeter paries, est aliqua causa. Quoniam in corporibus his quidem tactus causa est essendi unum, aliis vero viscositas, aut altera aliqua passio talis. Definitio vero ratio est una non conjunctione, quemadmodum llias, sed per unius esse. Quid igitur est quod facit unum hominem, et propter quid unum, sed non multa, puta quia animal, et bipes?
Postquam Philosophus ostendit quod materia, et forma sunt principia essentialia substantiarum sensibilium, nunc inquirit de ipsarum unione, inquirens quomodo constituant per se unum. Circa quod tria facit : quia primo praemittit quamdam dubitationem. Secundo addit solutionem. Tertio excludit multiplicem opinionem. Secunda ibi : Palam itaque. Tertia ibi : Propter hanc vero. Prima in duas secundum duas rationes, quas adducit ad ostendendum istam quaestionem esse dubitabilem. Secunda ibi : Aliterque et si est. Dicit ergo, quod de dubitatione dicta, superius cap. de forma, circa definitiones, et numeros quae causa est essendi unum, id est, quid faciat tam numeros quam definitiones esse unum, hoc supple est consideratum, quod omnium quaecumque habent plures partes, et ipsum quod est lotum non est acervus, sed totum est aliquid praeter partes, est aliqua causa, quae scilicet ipsa facit esse unum. Quoniam et in corporibus his, id est, sic habentibus unitatem, tactus est causa esse essendi unum, id est, in quibusdam corporibus contactus est causa unitatis eorum: aliis vero viscositas, aut aliqua talis altera passio, aut aliquid aliud hujusmodi. Definitio vero, supple certum est quod est una ratio, constituta scilicet ex pluribus, non quod sit una conjunctione, id est, aggregatione partium, quemadmodum Illas, id est, poema, sive tractatus factus de historia Trojana, qui est tantum unus sola aggregatione partium, ut dictum est in septimo, sed scilicet definitio est una simpliciter per unius esse, id est, per hoc est indicativa unius rei. Est ergo dubitatio, quid igitur est quod faciat hominem esse unum, et similiter ejus supple definitionem, et propter quid sunt unum sed non multa, puta animal, et bipes, quasi diceret, quod cum animal, et bipes sint quaedam duo, ex quibus constituitur homo, et definitio hominis, merito dubitabitur, quare homo non est plura, sed aliquid unum. Deinde cum dicit :
Aliterque et si est, ut aiunt quidam, ipsum aliquid animal, et ipsum bipes : quare namque non illa ipsa homo est, et erunt secundum participationem homines non hominis : et neque unius sed duorum, scilicet animalis et bipedis, et totaliter utique non erit homo unum, sed plura, animal et bipes.
Ponit secundam rationem ostendentem istam quaestionem dubitabilem, quae quidem procedit secundum opinionem Platonis, dicens quod aliter, supple ostenditur ista quaestio dubitabilis. Si ut quidam aiunt, scilicet Platonici, est ipsum animal aliquid, scilicet separatum, et per se existens, et similiter ipsum bipes: si inquam sic est, quare namque non illa ipsa homo est, id est, quod merito quaeritur, quare homo non est illa duo simul sumpta: et tunc homines, scilicet particulares essent secundum participationem non hominis, nec alicujus unius, sed supple participatione duorum, scilicet animalis et bipedis, et totaliter itaque, id est, universaliter, hoc erit verum quod homo non erit aliquid unum, sed plura, scilicet animal et bipes. Supposita ergo opinione Platonis, merito dubitatur quomodo homo sit aliquod unum ex animali et bipede constitutus, quae videntur aliqua duo. Deinde cum dicit :
Palam itaque quia sic quidem acceptantibus ut consueverunt definire, et dicere non contingit reddere, et solvere dubitationem. Si autem ut dicimus, hoc quidem materia, illud vero forma : et hoc quidem potentia, illud vero actu, non adhuc dubitatio utique videbitur esse quod quaeritur.
Ponit solutionem. Circa quod duo facit : quia primo tangit virtutem solutionis. Secundo exponit solutionem. Secunda ibi : Est autem haec dubitatio. Dicit ergo, palam esse, auia sic quidem acceptantibus, ut consueverunt definire et asserere, scilicet Platonici ponentes universalia, et quidditates separatas non contingit reddere, et solvere dubitationem, quare scilicet homo sit aliquid per se unum, quia tunc supple non possit reddi causa hujus unitatis. Si autem est ut dicimus, scilicet ut superius dictum fuit, scilicet quod in quidditate rei sive definitione, hoc quidem est ut materia, illud vero ut forma; et hoc quidem, scilicet materia est, potentia illud vero, id est, forma est actu; non adhuc videbitur esse dubitatio quod quaeritur, sed statim erit manifestum.
Notandum, virtutem hujus solutionis in hoc stare, ut magis patebit infra, quod homo, et quaelibet definitio est per se unum, quatenus componitur ex materia et forma, sicut ex potentia et actu; nec est quaerenda alia causa intrinseca quare ista faciant unum, nisi quia hoc est ut potentia, illud vero ut actus. Deinde cum dicit :
Est enim haec dubitatio eadem, et si terminus vestimenti sit rotundum aes, sic enim utique signum nomen hujus rationis. Quare cum quaeritur quid est causa essendi unum rotundum, et aes ? Non adhuc utique dubitatio videtur, quia hoc quidem materia, illud vero forma. Quid igitur hujus causa est, scilicet quod potentia ens actus sit praeter faciens in quibus generatio ? nulla namque est causa altera ejus quod est potestate sphaera actu esse sphaeram, sed hoc erat quod quid erat esse utique.
Exponit dictam solutionem. Circa quod tria facit. Primo exponit eam in naturalibus. Secundo in Mathematicis. Tertio in Metaphysicis, puta in substantiis separatis. Secunda ibi : Est autem materia. Tertia ibi : Quaecumque vero. Dicit ergo, quod haec dubitatio praedicta est eadem, supple cum ista, si quaeratur, quare vestimentum est unum rotundum. Si ponatur quod terminus, id est, definitio vestimenti, sit aes rotundum, utitur exemplo artificiali et manifestiori, ut per artificialia naturalia intelligamus, non enim curat de exemplis ; sic enim, id est, supponatur quod hoc nomen scilicet aes rotundum sit signum rationis, id est, significet definitionem vestimenti : quia cum quaeritur quid est causa essendi unum rotundum et aes, non adhuc videbitur utique dubitatio; quia hoc quidem, scilicet aes est ut materia; illud vero, scilicet rotundum est ut forma, nulla enim est alia causa hujus, nisi agens conjungens formam materiae quasi actum potentiae. Ideo subdit, quid igitur est causa hujus, scilicet quod ens in potentia sit actu praeter faciens, id est, agens in quibuscumque est generatio, id est, in omnibus generabilibus et naturalibus, quasi diceret, quod nihil aliud ; ideo subdit : nulla enim est altera evusa, scilicet ab agente hujus, quod est sphaeram potestate actu esse sphaeram; agens enim educendo formam de materia constituit ens in actu, quod fuerat in potentia, nec oportet quaerere aliam causam intrinsecam, quare ex forma et materia fiat unum. Ideo concludit: sed hoc erat, quod quid erat esse utrique, scilicet materiae et formae, quod ex eis scilicet fiat unum, quatenus unum est potentia, et aliud actus. Deinde cum dicit :
Est autem materia alia intellectualis, alia sensibilis, et semper rationis, hoc quidem materia : illud vero actus est, ut circulus figura superficialis.
Exponit dictam solutionem in Mathematicis, dicens, quod materia
alia quidem est intellectualis, alia sensibilis, et semper rationis, id est, defitionis : haec quidem est materia, illud vero actus, ut circulus si supple definiatur, quod est figura superficialis, quia scilicet ly figura erit ut forma, et ly superficies, est ut materia.
Notandum, quod materia sensibilis est materia naturalis, quae scilicet est subjecta qualitatibus sensibilibus, puta calido et frigido, et hujusmodi a quibus Mathematica abstrahunt. Sed materia intellectualis est Mathematica, puta lineae, superficies, et generaliter ipsum continuum, et a tali materia non abstrahunt Mathematica. Sed sicut in definitione naturalium oportet ponere materiam sensibilem, sic in definitione Mathematicorum oportet ponere materiam intelligibilem, sicut patet in definitione circuli praedicta: eadem igitur est causa unitatis definitionis haec, et ibi; quia scilicet unum est ut materia et potentia: aliud ut forma et actus, excepto quod in Mathematicis non est proprie agens conjungens formam materiae, sicut in naturalibus. Deinde cum dicit:
Quaecumque vero non habent materiam, nec intellectualem, nec sensibilem, statim quidem unum aliquid est eorum unumquedque. Quemadmodum, et quod ens aliquid hoc quod quale, vel quod quantum : quapropter, et non inest in definitionibus, nec ens, nec unum, et quod quid erat esse statim unum aliquid est, sicut et ens aliquid. Quapropter non es aliqua alia causa unum essendi nulli horum, neque essendi ens aliquid: statio: enim unumquodque ens est aliquid, et unum aliquid, non ut in genere, et ente, et uno, nec ut separabilibus existentibus praeter singularia.
Exponit eamdem solutionem in
Metaphysicis, puta in substantiis separatis dicens, quod quaecumque non habent materiam intellectualem, sicut Mathematica; nec sensibilem, sicut naturalia, puta ut suntsubstantiae immateriales, statim unumquodque est quod unum aliquid esse, id est, quod statim sunt unum: nec oportet expectare unionem formae cum materia flenda per agens, sicut est in his, quae habent materiam, quod exponit per quoddam simile : quemadmodum (inquit) et quod est ens aliquid hoc quod quale, et hoc, quod quantum, id est, quod sicut ens descendit in decem Genera statim : nec oportet expectare aliquod medium, sed statim est Substantia, vel Qualitas, vel Quantitas: et ita in proposito talia entia immaterialia statim sunt unum, nec oportet aliud expectare; ex quo infert : quapropter non est in definitionibus, nec ens, nec unum, quia scilicet ens et unum non sunt genera, quae per aliquas differentias mediatas ad decem Praedicamenta contrahantur. Subdit etiam quod quod quid erat esse, supple in talibus substantiis separatis in immaterialibus, statim est unum aliquid, sicut et ens aliquid, quia scilicet non oportet expectare aliquid ex quo talis substantia habeat esse, vel unitatem. Ideo subdit, quapropter non est nulli horum aliqua alia causa, supple extrinseca, essendi unum, nec essendi ens, quasi illa, scilicet causa agens, sit necessaria ad conjungendum formam materiae ex quo talis substantia habeat unitatem et entitatem, quia ibinonest materia, ut supponitur: ideo addit, quod statim unumquodque est ens aliquid, et unum aliquod non ut in genere et
ente, et uno, id est, non sic intelligendo quod unum, et ens sint genera: nec separabilibus existentibus, scilicet nec etiam intelligendo, quod nec unum, nec ens sint existentia separata praeter singularia, ut Platonici putaverunt.
Notandum, quod sicut dictum fuit quarto et quinto hujus, licet ens contrahatur ad decem Genera, non per veras differentias, et propter hoc non habeat veram rationem generis, multoties tamen descendit per modos essendi ab ente saltem formaliter distinctos, non enim sunt ejusdem rationis contrahibile et contractivum. Ad propositum autem pro quanto est simile, quod sicut ens, vel unum non expectant aliquid quasi distinctum realiter ab eis, quod constituat substantiam, qualitatem, etc. sed quasi seipsis: quia scilicet per modos intrinsecos essendi statim fiunt quid, vel quale, vel quantum, etc. ita in substantiis separatis et simplicibus, quia non est materia quasi expectans adventum formae, ut faciant per se unum, ideo statim sunt ens et unum.