Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 13, 14.) Qui dicebas in corde tuo: in coelum ascendam, super sidera Dei exaltabo solium meum: sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis: ascendam super altitudinem nubium, ero similis Altissimo. Vel antequam de coelo corrueret, ista dicebat, vel postea quam de coelo corruit. Si adhuc in coelo positus, quomodo dicit, ascendam in coelum (Ps. CXIII, 16) ? Sed quia legimus: Coelum coeli Domino, cum esset in coelo, id est, in firmamento, in coelum ubi solium Domini est, cupiebat ascendere, non humilitate, sed superbia. 252 Sin autem postquam de coelo corruit, loquitur ista verba, arrogantiam debemus intelligere, quod nec praecipitatus quiescat, sed adhuc sibi grandia repromittat, non ut inter astra, 0220C sed super astra Dei sit. Cumque Dominus loquatur ad Apostolos: Sufficit discipulo, ut sit quasi magister, et servo sicut Dominus suus (Matth. X, 25) , et dicat ad Patrem: Pater sancte, da, ut sicut ego et tu unum sumus, ita et isti in nobis unum sint (Joan. XVII, 11) : iste in tantum sibi arrogat, ut super stellas coeli, quae non corruerunt, solium suum positurum esse se jactet. Quodque infert: Sedebo in monte testamenti in lateribus Aquilonis; pro quo LXX transtulerunt, in monte sublimi, super montes excelsos, qui sunt ad Aquilonem, ad illud referamus, quod in Jeremia dicitur: Ab Aquilone exardescent mala super omnes habitatores terrae (Jer. I, 14) . Et quod olla succensa a facie Aquilonis accenditur. Iste est Aquilo ventus durissimus, a quo suos vult Dominus liberare 0220D captivos, et reducere in civitatem sanctam dicens: Dicam Aquiloni, adduc: et Africo, noli prohibere, adduc filios meos de terra longinqua (Inf. XLIII, 6) . Illud autem quod huic potest esse contrarium, montes Sion, latera Aquilonis, civitas regis magni, facile solvitur. Hi enim qui quondam erant in lateribus Aquilonis durissimi, postea per poenitentiam in civitate Dei esse coeperunt. Semper istiusmodi Lucifer quaerit ascendere super eos qui habent imaginem coelestis, et qui fulgent in Ecclesia sicut astra Dei: et sedere in monte pacti sive testamenti, id est, in Ecclesia, 0221A quae in sublimibus collocata est, et de lateribus quondam Aquilonis habitatores possidet. Qui in tantum oblitus sui est, ut velit super nubes ascendere, quibus mandavit Dominus, ne pluant super Israel imbrem, et ad quas pervenit veritas Domini, cui loquitur et Abdias: Si exaltatus fueris ut aquila, et inter sidera coeli posueris nidum tuum, inde te detraham, dicit Dominus (Abdias, IV) . Infelix Judas, qui quasi nubes cum aliis Apostolis mittebatur, ut plueret super Israel imbrem, et quasi stella inter caeteras stellas erat, quibus Dominus loquebatur: Luceat lumen vestrum coram hominibus (Matth. V, 16) , vitio suo suscepit ascensorem diabolum, qui ut superbiae verba compleret, etiam hoc ausus est dicere: Ero similis Altissimo, ut quomodo Christus habet 0221B Prophetas et Apostolos suos, sic et ego habeam 253 pseudoapostolos. Haec autem omnia referenda sunt ad haereticos, qui cum deorsum sint, cum principe suo excelsos se esse jactant.