IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Proponit dicenda : in hoc libro agit de divisione entis in actum et potentiam, et prius agit de his, ut considerantur in rebus mobilibus, quia a notioribus nobis, ordine doctrinae venitur ad magis ignota. Doctor de hac materia disputat exctissime quindecim quaestiones hoc libro, et longe resolulius, quam in caeteris libris hujus operis. In prima autem Summa hujus libri agitur de potentia; in secunda de actu, de quibus suis locis distinctius infra.