Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 15.) Verumtamen ad infernum detraheris in profundum laci. LXX: Nunc autem in infernum descendes, et ad fundamenta terrae. Non ad infernum sponte descendes (( Al. descendens)), hoc enim Domini Salvatoris est, ut vinctos de inferis liberet, sed ad infernum detraheris invitus, ut qui per virtutes poteras ad excelsa conscendere, per vitia detraharis ad poenas. Sancti pennas habent aquilae, et pennas columbae, et possunt dicere: Volabo, et requiescam (Psal. LIV) . Impii autem et Aegyptiorum similes, demersi sunt quasi plumbum in aquis vehementissimis, 0221C et demersi sunt in profundum sicut lapis (Exod. XV) . Unde et iniquitas, sive ut melius habetur in Hebraeo, impietas super talentum plumbi sedere conspicitur (Zach. V) . Ergo illud quod alibi legimus: Omnis qui se exaltat, humiliabitur (Luc. XVIII, 14) , etiam rex confusionis passus est, ut detraheretur in fundamenta terrae, sive ut verius in Hebraico habetur, in profundum laci. De fundamentis terrae in Deuteronomio scribitur: Ignis succensus est in furore meo, ardebit usque ad infernum novissimum. Devorabit terram, et fundamenta ejus (Deut. XXXII, 22) , eos videlicet qui terreni sunt. De lacu quoque, quod per eum profunda significentur inferni, illa sunt testimonia: Assimilatus sum cum descendentibus in lacum. Et: Posuerunt me in lacum novissimum (Ps. LXXXVII, 0221D 5, 7) . Sicut enim lacus aquas ad se descendentes, ita infernus animas suscipit: ad quem lacum descendit Banaias tempore nivis et frigoris, et interfecit in eo leonem (II Reg. XXIII, et I Par. XI) . Unde et haeretici relinquunt fontem aquae viventis Dominum, et fodiunt sibi lacus contritos qui aquam non valeant continere. De his lacis, qui fervorem non habent Spiritus sancti; nec Jeremiae prophetae similes sunt, qui juxta Septuaginta interpretes loquebatur: Inveni aquam calidam in deserto (Jerem. II) ; sed refrigescente charitate, calorem Sancti Spiritus perdiderunt: ille est lacus, de quo idem Jeremias loquitur: Sicut refrigerat lacus aquam, sic refrigerat malitia habentes se (Jerem. VI, 7) . Qui utinam, juxta Apocalypsim 0222A Joannis, aut calidi essent, aut frigidi (Apoc. III) , id est, aut crederent, aut omnino non crederent, ne per teporem, et simulationem fidei a Domino rejicerentur!