Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 16, 17.) Qui te viderint, ad te inclinabuntur, 254 teque prospicient. Numquid iste est vir qui conturbavit terram? qui concussit regna? qui posuit orbem desertum, et urbes ejus destruxit, et vinctis ejus non aperuit carcerem? Sive ut Septuaginta transtulerunt: eos qui ducebantur non solvit? Qui viderint Nabuchodonosor regem Babylonium, non oculorum, sed cordis intuitu, de coelo ad inferos corruisse, inclinabuntur humilitate, quae contraria est superbiae, et illum prospicient ista dicentes: Nonne iste est vir, sive homo, qui conturbavit, vel concitavit terram? Et 0222B est sensus: Qui dixerat: Ero similis Altissimo, et se jactabat Deum, homo esse convincitur, de quo in nono psalmo qui proprie contra diabolum est, dicitur: Exsurge, Domine, non confortetur homo (Ps. IX, 1) . Et in Evangelio: Inimicus homo superseminavit zizania (Matth. XIII, 25) . Unde ad eum, et socios ejus dictum legimus: Ego dixi, dii estis, et filii excelsi omnes. Vos autem sicut homines moriemini, et sicut unus de principibus cadetis (Psal. LXXXI, 6) . Et ad eumdem sub figura principis Tyri dicitur: Pro eo quod exaltatum est cor tuum, et dixisti: Deus ego sum, habitatione Dei habitavi in corde maris: tu autem es homo, et non Deus, et dedisti cor tuum sicut cor Dei (Ezech. XXVIII, 2) . Iste vir, et iste homo conturbavit universam terram, eos videlicet qui audiunt cum 0222C Adam: Terra es, et in terram ibis (Gen. III, 19) , et concussit regna sive reges, quorum cor in manu Domini est (Prov. XXI) . Concussit, inquit, non subvertit. Unde et unus de his qui concussi fuerant, et tamen non ruerat, loquebatur: Mei autem pene moti sunt pedes (Psal. LXXII, 2) . Et Apostolus loquitur ad credentes, ut arripiant armaturam Dei, et stent contra insidias diaboli (Ephes. VI) . Domus autem quae supra petram fundata est, nulla tempestate concutitur (Matth. VII) . Sequitur: Qui posuit orbem terrarum desertum, sive ut juxta Hebraicum, praeter LXX, omnes alii transtulerunt, quasi desertum. Vitiis enim atque peccatis orbem qui Hebraice dicitur Thebel () fecit esse desertum, ut nullam haberet virtutem, vel eisdem subjaceret vitiis, quibus gentium 0222D plena est solitudo. Urbes quoque ejusdem destruxit orbis, ut de Ecclesiis Christi faceret synagogas diaboli, et munditiam verae fidei haeretica sorde pollueret. Sed et vinctis ejus, id est, orbis, non aperuit carcerem. Nos omnes vincti eramus, et clausi tenebamur in carcere, quibus vinctis dixit Salvator, exite, et his qui 255 erant in tenebris, revelamini. Dominum enim solvit compeditos. Qui liberati ab eo, gratias referunt dicentes: Tu dissolvisti vincula mea (Ps. CXV, 17; Jer. II, Prov. V) . Funibus enim peccatorum suorum unusquisque constringitur: quos funes atque vincula solvere possunt et Apostoli, imitantes magistrum suum qui eis dixerat: Quaecumque solveritis super terram, erunt soluta et in coelo (Matth. 0223A XVIII) . Solvunt autem eos Apostoli sermone Dei, et testimoniis Scripturarum, et exhortatione virtutum.