Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 18, 19.) Omnes reges gentium universi dormierunt in gloria, unusquisque in domo sua. Tu autem projectus es de sepulcro tuo sicut sanies: pollutus, involutus cum interfectis, et confossis gladio, qui descendunt ad lapides laci. LXX: Omnes reges gentium dormierunt in honore, homo in domo sua. Tu autem projicieris in montibus sicut abortivum, abominabilis, et involutus cum interfectis gladio descendentibus ad fundamenta terrae. Reges gentium quibus Deus secundum Canticum Deuteronomii gentes crediderat gubernandas (Deut. XXXII) , qui concussi sunt a Nabuchodonosor, et tamen non subversi, quorum nequaquam 0223B regnat peccatum; sed quia cor eorum in manu Dei erat, minime corruerunt. Etenim Salvator, quomodo Deus deorum appellatur, sic Dominus dominantium, et rex regum. Isti igitur reges universi requieverunt in gloria sua, unusquisque in domo sua. Diversae quippe apud Patrem sunt mansiones (Joan. XIV) : et pro varietate virtutum, habitationum differentiae. Porro Nabuchodonosor projectus est de sepulcro suo, nec in morte a cruciatibus conquievit. Projectus est autem quasi sanies, quae Hebraice dicitur Neser (), quam Aquila ἰχῶρα interpretatus est, tabem (( Al. tabum)) videlicet et pedorem, quem Symmachus ἔκτρωμα, id est, abortivum, LXX mortuum, Theodotio germen: quamquam hoc ipsum verbum supra (Cap. XI, 1) ubi de Christo legimus: 0223C Egredietur virga de radice Jesse, et flos de radice ejus ascendet, LXX florem, Theodotio germen, Aquila ἀκρέμονα, id est, virgultum, interpretati sunt. Proprie autem Neser dicitur virgultum, quod ad radices arborum nascitur, et ab agricolis avulsum quasi inutile projicitur, unde et nos stirpem inutilem transtulimus. Igitur Nabuchodonosor quasi stirps inutilis incendio praeparatus, vel sicut 256 sanies pollutus, et involutus his qui ab eo interfecti sunt gladio, et descenderunt usque ad fundamenta laci, detrahetur in profundum, et ne cum his quidem habebit consortium sepulturae quos interfecit. Alterius enim poenae est auctor delicti, et alterius qui ab auctore compulsus est. Iste est gladius quo vulnerati sunt plurimi, et interfecti, de quo in septimo 0223D psalmo legimus: Nisi conversi fueritis, gladium suum vibrabit, arcum suum tetendit, et paravit eum. Et in ipso paravit vasa mortis: sagittas suas ardentibus effecit (Psal. VII, 13, 14) , his videlicet, qui in suum cor ignita diaboli jacula susceperunt. Porro juxta LXX, cadaver Nabuchodonosor cum plurimis interfectis pollutum atque confossum jacebit in superbiae montibus, et deducetur ad inferos. Fundamenta autem laci, pro lapidibus laci, interpretatus 0224A est Symmachus, ut aliis verbis profundum, et tartarum significaret inferni.