Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 23.) Et ponam eam in possessionem hericii, et in paludes aquarum: scopabo eam in scopa terens, 0226B dicit Dominus exercituum. LXX: Et ponam Babyloniam desertam, dicit Dominus, ita ut habitent in ea hericii, et erit in nihili. Et ponam eam luti voraginem, in perditionem. Cum perdiderit Dominus exercituum nomen Babylonis, et reliquias, et germen, et universam progeniem, non erit ejus perditione contentus, nisi dederit eam possessionem hericii, et paludes aquarum, et scopaverit eam non leviter, et fortuito: sed terens ut nihil in ea antiquarum sordium resideat. In Actibus Apostolorum scribitur (Act. X et XI) , in vase illo linteo, quod quatuor demissum principiis pendebat e coelo, omnia genera quadrupedum, et reptilium, et volatilium contineri, quod postea Apostolus disserens, Deus, inquit, ostendit mihi nullum hominem immundum dicere. Mores ergo 0226C hominum in diversis animantibus monstrabantur, sicut Pharisaei et Sadducaei propter nequitiam appellantur genimina viperarum, et propter dolos Herodes vulpes dicitur (Luc. III et XIII) ; et luxuriosi pronique ad voluptatem, equi appellantur, insanientes in feminas (Jerem. V) : Et, nolite fieri sicut equus et mulus, in quibus non est intelligentia (Psal. XXXIV) . E contrario innocentes, columbae vocantur et oves. Igitur juxta doctrinam Domini Salvatoris, qui curas istius saeculi et seductionem divitiarum spinas appellavit, hericius mihi videtur, qui juxta Apostolum, gaudet in incerto divitiarum (I Tim. VI) , et armatum se non armatura Dei, sed spinis atque peccatis hujus mundi esse confidit, cui rectissime dicitur illud Evangelicum: Stulte, hac nocte auferetur 0226D anima tua a te, quae autem parasti cujus erunt (Luc. XII, 20) ? Tales habitatores habet 260 Babylon deserta virtutibus, ubi non est ager irriguus, qui afferat fructus diversorum seminum, sed paludes infertiles, et limosae ac lutosae, in quibus coeno gaudentia reptant animalia. Quamobrem clementissimus Dominus scopavit eam vehementissime terens, et quasi quodam verriculo (( Al. everriculo)) ad purum usque mundavit, ut Babylonia semina pereant, et a solis habitentur hericiis. Quando viderimus aliquem divitiarum immersum luto, et ut LXX interpretati 0227A sunt, barathro, hoc est profunda voragine, et quasi coenosa palude circumdari, non dubitemus eum appellare hericium, habitatorem desertae Babylonis.