Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 24, 25.) Juravit Dominus exercituum dicens, si non ut putavi ita erit, et quomodo mente tractavi sic eveniet, ut conteram Assyrium in terra mea, et in montibus meis conculcem eum. Et auferetur ab eis jugumejus, et onus illius ab humero eorum tolletur. Postquam hericius habitaverit in deserta Babylone, et pro agris irriguis ac fertilibus paludes cuncta operuerint: ita ut nihil pristini seminis et abundantiae in Babylone resideat, juramentum Domini complebitur, et eveniet quod mente tractavit, ut conteratur Assyrius in terra ejus, et in montibus illius conculcetur. Hostis quippe temerarius, non solum terram Dei et humiliora quaeque 0227B occupare festinat, sed etiam eos, qui in Dei servitute virtutibus profecerunt, ita ut montibus comparentur, et dicatur de eis: Fundamenta ejus in montibus sanctis (Ps. LXXXVI, 1) . Et nota proprietatem. In terra conteritur: in montibus Dei ab ipso Domino conculcatur. Cum enim omnes inimici positi fuerint sub pedibus Christi, ita ut novissima destruatur mors, tunc auferetur a sanctis gravissimum jugum Assyrii, quo eos ante depresserat, et onus, sive ut LXX transtulerunt κῦδος, id est, gloria, ab humero eorum tolletur, ut sublato jugo Assyriorum videant requiem, quia bona est, et terram, quia uberrima est, et supponant cervices suas jugo Christi ad laborandum, et fiant viri agricolae. Unde et Issachar qui interpretatur est merces, ex virtutibus nomen 0227C accepit. Et in Propheta legimus: Est merces his qui serviunt Domino (Jerem. XXXI, 16) ; et in alio loco: Ecce Dominus, et merces ejus 261 cum eo (Isai. XL, 10) , qui reddet unicuique secundum opus suum. Quod autem conterantur et conculcentur Assyrii, id est, contrariae fortitudines, et illud Evangelicum docet: Ecce dedi vobis potestatem calcandi super serpentes, et scorpiones, et super omnem virtutem inimici (Luc. X, 19) . Et Apostoli verba testantur: Deus conteret Satanam sub pedibus vestris velociter (Rom. XVI, 20) .