IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Refutat in hoc capite negantes potentiam nisi quando actu operatur, quatuor rationibus concludens oppositum, et explicans possibile et actum.
Sunt autem quidam, qui dicunt ut Megarici, quando operatur solum posse et quando non operatur non posse: ut non aedificantem non posse aedificare, sed aedificantem quando aedificat, similiter autem et in aliis.
Postquam Philosophus distinxit potentias penes ea quorum sunt, nunc inquirit de simultate potentiae, et actus in essendo. Circa quod duo facit : quia primo excludit opiniones falsas. Secundo determinat veritatem. Secunda ibi: Omnibus autem potentiis. Prima in duas secundum duas opiniones, quia primo excludit opinionem, quae dicit, quod nihil est impossibile nisi quando est in actu. Secundo excludit opinionem quae dicit econverso, quod omnia sunt possibilia, licet non sint in actu. Secunda ibi: Si autem est quod dictum est. Prima in duas : quia primo facit quod dictum est. Secundo determinat quasdam veritates circa potentiam et actum. Secunda ibi: Est autem possibile. Prima in tres. Primo praemittit opinionem. Secundo addit ejus improbationem. Tertio ex improbatione praedicta concludit conclusionem oppositam. Secunda ibi: Quibus accidentia. Tertia ibi : Si ergo non contingit. Dicit ergo, quod sunt quidam ut Megarici sic vocati, qui dicunt, supple quod tunc tantum est aliquid in potentia, quando est in actu, puta aliquid tunc solum posse quando operatur, scilicet in actu ; et quando non operatur non posse ut non aedificantem, scilicet in actu dicunt non posse aedificare, sed aedificantem quando aedificat, dicunt supple posse aedificare, similiter autem et in aliis. Deinde cum dicit:
Quibus accidentia inconvenientia non est difficile videre: palam enim quia non est aedificator si non aedificet, nam aedificatorem esse, est esse potentem aedificare, similiter autem et in aliis artibus. Si igitur impossibile tales habere artes non discentem aliquando et accipientem et non habere non abjicientem aliquando: aut enim oblivione, aut passione aliqua, aut tempore, non enim utique re corrupta, semper enim est, quando cessaverit non habebit artem. Iterum qui statim aedificabit aliqualiter accipiens.
Improbat dictam opinionem, et ponit quatuor rationes, quarum secunda ponitur ibi : Et inanimata. Tertia ibi: Sed nec sensum. Quarta ibi : Amplius si impossibile. In prima parte intendit talem rationem : Si nihil habet potentiam, nisi quando actu operatur ; ergo nullus est aedificator, nisi quando actu aedificat ; consequens est falsum, ergo et antecedens. Consequentia est evidens, nam aedificator dicitur, qui potest aedificare: si ergo nullus habet posse, nisi quando actu agit, sequitur quod nullus est aedificator, nisi quando actu aedificat. Falsitas consequentis probatur ex duabus propositionibus. Prima est, quia ille qui prius non habet artem, non potest eam postea habere, nisi accipiat eam de novo, vel addiscendo, vel inveniendo. Secunda est, quia si aliquis habet artem, non potest eam amittere, nisi aliquo modo ipsam abjiciat, aut per oblivionem, aut per infirmitatem, aut quovis alio modo: si igitur aliquis non habet artem, quae est potentia rationalis, nisi quando ea utitur, secundum te: ergo aedificator quando inciperet aedificare, tunc de novo acciperet artem, vel addiscendo, vel inveniendo, et quando desineret aedificare, perderet eam aliquo dictorum modorum, quorum utrumque est manifeste falsum. Dicit ergo, quibus, scilicet Megaricis, accidant accidentia, scilicet inconvenientia, non
est difficile videre; palam enim quio supple, si sic est, non est aedificator si non aedificat, scilicet in actu, cujus probationem subdit : nam esse aedificatorem, est posse aedificare, similiter autem et in aliis artibus: ideo secundum eos nullus esset aedificator nisi actu aedificaret. Et subdit propositiones probantes falsitatem consequentis, dicens, si igitur impossibile est tales habere artes, supple illum qui prius non habet, non discentem aliquando, et accipientem, haec fuit prima propositio; et similiter est impossibile, non habere, supple illum qui prius habet non abjicientem aliquando ;aut enim oblivione aut passione, id est, infirmitate aliqua ; aut tempore, ut quando ex longitudine temporis aliquis perdit scientiam.Et subdit : non enim re corrupta, id est, quod habens artem non oportet quod perdat eam per corruptionem rei, quis ars non est cognitio rei quae est, sed quae futura, et quae fienda est; semper enim est ars, scilicet artificis, quae est qua potest fieri aliquid per partem ; unde ars non oportet quod corrumpatur ad corruptionem rei, sicut accidit in aliis: nam Socrate non scribente, destruitur opinio quae opinatur Socratem scribere. Haec fuit secunda propositio. Ex quibus infert, quando quiescet, supple aliquid aedificare, non habebit artem, quod est inconveniens. Iterum ille qui statim aedificabit, id est, incipiet aedificare, quando incipiet, statim artem non noverit, quasi diceret, quod erit impossibile, et tamen erit secundum te aliqualiter accipiens. Deinde cum dicit:
Et inanimata utique similiter. Neque enim frigidum, neque calidum, neque dulce, neque omnino sensibile quidquam erit non sentientibus, quare Protagorae rationem eis dicere contingit.
Ponit secundam rationem, quae talis est: quia si sic, ergo frigidum non est frigidum, nec calidum est calidum, nisi quando actu sentiuntur: consequens est falsum, quia tunc rediret opinio Protagorae de veritate apparentium. Consequentia patet ex hoc, quia praedicta sunt principia activa et motiva sensus, et per consequens habent potentiam activam; si ergo potentia non inest alicui, nisi quando agit, sequitur quod nihil erit calidum, nisi dum sentitur, et actu immutat sensum, et similiter est de aliis sensibilibus. Dicit ergo, quod inanimata similiter, scilicet ostendunt ipsum esse falsum: nec enim frigidum, nec calidum, nec dulce, nec amarum, nec omnino nihil erit sensibile non sentientibus supple nobis, quare continget eos dicere Protagorae rationem, qui posuit veritatem rei stare in solo apparere, ut dictum est in 4. hujus, t. c. 19. Deinde cum dicit :
At vero nec sensum quidquam habebit si non sentiat, nec operetur, si ergo caecum non habens visum, aptum vero natum, et quando aptum natum est, et amplius ens, iidem erunt caeci saepe die uno, et surdi.
Ponit tertiam rationem quae talis est : Si nullus habet potentiam, nisi quando actu operatur, ergo non actu sentiens non habet potentiam sensitivam; consequens est falsum, quia tunc animal dormiens non erit animal, cum non habeat sensum. Dicit ergo, quod neque sensum quidquam habebit si non sentit, nec operatur actu, si ergo caecum est non habens visum, aptum vero natum, et quando aptum est habere, et amplius ens, id est, cum hoc sit ens, et existit aptum habere, sequitur quod idem una die erit saepe surdus et caecus, scilicet quando videret actu, et quando audiret visu et auditu, et quando non, non: quia tamen esset aptus natus habere, tunc esset caecus et surdus, accidit enim quod in una die saepe nec audimus actu, nec videmus. Deinde cum dicit :
Amplius si impossibile quod privatum potenlia, quod non sit impossibile erit factum esse, sed quod impossibile est factum esse, dicens, aut esse, aut futurum esse mentitur, nam possibile hoc significavit. Quare hae rationes auferunt motum et generationem, semper enim stans stabit, et sedens sedebit, non enim surgit si sedet, impossibile namque erit surgere quod non potest surgere.
Ponit quartam rationem, quae talis est : quia si sic, ergo impos-- sibile est non factum fieri: consequens est falsum, quia tunc aufertur omnis motus et generatio. Consequentia probatur, quia impossibile est operari privatum potentia operandi: sed non actu operans non habet potentiam operandi secundum te ; ergo impossibile est illud operari, et per consequens . nunquam poterit fieri id quod non est factum. Dicit ergo : amplius si impossibile, id est, impotens est quod privatum est potestate, sequitur quod non factum impossibile est fieri: sed dicens esse aut futurum esse quod impossibile est fieri, mentietur, nam impossibile hoc significat, scilicet quod ejus oppositum necessario est verum, et per consequens ipsum non contingit esse: quare hae rationes, id est, opiniones auferunt motum et generationem, semper enim stans stabit, et sedem sedebit; non enim stabit, id est, poterit stare, si sedens, idest quod non habet potentiam ad surgendum quando est sedens secundum eos, et ita non est possibile eum surgere et per consequens impossibile est eum surgere. Similiter intelligendum est de omni alia mutatione. Deinde cum dicit :
Si ergo hoc non contingit dicere, palam quia potentia, et actus alterum sunt. Illae vero rationes potentiam, et actum idem faciunt, propter quod, et non parvum aliquid quaerunt destruere.
Quare contingit possibile quidem aliquid esse, non esse autem, et possibile non esse, esse autem. Similiter autem, et in aliis Categoriis possibile est vadens esse, et non vadere, et non vadens possibile esse vadere.
Concludit ex praedictis oppositam conclusionem, dicens : si ergo non contingit haec eadem scilicet inconvenientia dicere quae dicta sunt, id est, si volumus vitare dicta inconvenientia, palam quia potentia et actus diversa sunt: illae vero rationes, id est, praedictae opiniones faciunt idem, potentiam et actum, ex hoc scilicet quod ponunt tunc tantum aliquid esse in potentia quando est in actu ; propter quod non parvum hi, imo supple magnum aliquid quaerunt destruere, quia scilicet tollunt motum et generationem a rebus. Quare supple hoc est falsum, quia oportet dicere quod contingit aliquid quidem esse possibile, et tamen non esse, et similiter aliquid esse, et tamen possibile non esse. Similiter autem, et in aliis Categoriis, id est, praedicamentis: vadens enim possibile est non vadere,
et non vadens possibile est vadere ; in contingentibus enim illud quod non est actu, est possibile esse, et quod actu est, possibile est non esse. Deinde cum dicit:
Est aulem possibile hoc cui si extiterit actus cujus dicetur habere potentiam, nihil erit impossibile. Dico autem, puta si possibile sedere, et contingere sedere, huic si inest sedere, nihil erit impossibile, et aut moveri, aut movere, aut statui, aut statuere, aut esse, aut fieri, aut non esse, aut non fieri similiter.
Ad evidentiam dictorum determinat quasdam veritates circa potentiam et actum, et dividitur in duas : quia primo ponit descriptionem possibilis. Secundo ostendit originem nominis hujus quod est actus. Secunda ibi: Venit autem actus. Dicit ergo, quod hoc autem est possibile cui si extiterit actus cujus dicitur habere potentiam, id est, quod si ponatur in actu ad quem est in potentia, non erit impossibile. Dico autem ut si aliquid possibile est sedere, et contingere sedere, et huic si inest sedere, scilicet actus sedendi, non erit impossibile, et similiter est in aliis, aut moveri, aut movere, aut statui, aut statuere, aut esse, aut fieri, aut non esse, aut non fieri similiter. Deinde cum dicit :
Venit autem actus nomen qui ad entelechiam compositus, et ad alia ex molibus maxime. Videtur actus maxime motus esse, quapropter, et non exislentibus non assignant moveri alias autem quasdam Calegorias puta intellectualia, et concupiscibilia non esse entia, mota vero non, hoc autem quia non entia actu, erunt actu, non entium enim quaedam potentia sunt, non sunt autem quia non entelechia sunt.
Manifestat originem hujus nominis quod est actus quod est impositum ad significandum entelechiam et ad alia, puta formam et perfectionem, et hujusmodi: actus inquam secundum nomen venit maxime ex motibus, nam ex motu habuit originem hoc nomen actus. Videtur enim actus maxime esse motus, quapropter et non existentibus, id est, rebus quae non existunt, non reddunt vel non assignant scilicet omnes homines ipsum moveri, alias autem quasdam Categorias, id est, quaedam alia Praedicamenta, attribuimus supple non existentibus, puta non entia dicimus esse intelligibilia et concupiscibilia, mota vero non dicimus. Hoc vero ideo est, quia non entia aclu erunt actu, si scilicet eis tribueretur motus, cum motus sit actus, quod tamen est falsum ; quaedam enim non entia sunt in potentia, non autem sunt, id est, non propter hoc dicuntur esse, quia non sunt entelechia, id est, actu.
Notandum, quod modi significandi sequuntur modos intelligendi, et ideo quia nomina sunt signa conceptuum, intellectus primo illis nomina imponit quae primo intelliguntur, licet quandoque posteriora sint secundum naturam. Motus autem quatenus sensu percipitur, maxime est nobis notus inter caeteros actus, et ideo motui primo impositum est nomen actus, et ab eo ad alia est translatum, propter quod motus non attribuitur rebus quae non sunt, quia cum motus sit actus, sequitur quod ea quae non sunt actu, essent actu, quod esset contradictio manifesta. Tunc sequitur illa pars :
SUMMAE PRIMAE