Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 28, seqq.) In anno quo mortuus est rex Achaz, factum est onus istud. Ne laeteris, Philisthaea omnis tu, quoniam comminuta est virga percussoris tui. De radice enim colubri egredietur regulus, et semen ejus absorbens volucrem. Et pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent, et interire faciam fame radicem tuam, et reliquias tuas interficiam. LXX: Anno quo mortuus est rex Achaz factum est verbum istud: Ne laetemini, alienigenae omnes, contritum est enim jugum ejus qui percutiebat vos. Siquidem ex semine serpentis egredientur genimina aspidum, et ex geniminibus 0228B eorum egredientur serpentes pennati. et pascentur pauperes per eum, et pauperes homines in pace requiescent. Interficiet autem in fame semen tuum, et reliquias tuas occidet. Mortuo Achaz, qui interpretatur κατάσχεσις, id est, obtentio, 262 sive possessio, quem regem impiissimum legimus, fit pondus istud super Philisthiim, sive verbum. Vivente enim illo, et regnante in peccatoribus, nec pondus contra alienigenas, nec sermo Dei fieri poterat ad Prophetam. Quod quidem et supra dixisse me memini, quando Ozia mortuo, vidit Isaias Dominum sedentem super thronum excelsum et elevatum. Et in Exodo legimus (Exod. XXII) , quod postquam mortuus est rex Aegypti, ingemuerint filii Israel ab operibus suis, et exclamaverint, et ascenderit clamor eorum ab operibus, 0228C et exaudierit Dominus gemitus eorum. Nisi enim esset mysticum quod dicebatur, illo magis regnante clamare debuerant, quando luto et lateribus deserviebant. Praecipitur ergo Philisthiim, quos nunc Palaestinos vocant, et semper a LXX ἀλλόφυλοι, id est, alienigenae transferuntur; et dicitur eis ne gaudeant neque laetentur, quoniam contriverint virgam, vel jugum percussoris sui (Hebr. XII, 6) . Quem enim diligit Dominus corripit, et castigat omnem filium quem recipit. Et quasi filios nos erudit Deus, quando visitat in virga iniquitates nostras, et in flagellis peccata nostra, ut misericordiam non auferat a nobis (Ps. LXXXVIII) . Haec est virga de qua in alio Psalmo scribitur: Virga tua et baculus tuus ipsa me consolata sunt (Ps. XXII, 4) . Haec est virga, et hoc jugum quod 0228D cervicibus omnium vult Salvator imponere, ut deposito jugo Nabuchodonosor, portent jugum Christi. Quod si quis abjecerit atque contriverit, statim de semine sive radice serpentis, qui est coluber tortuosus, egredientur regulus et aspides, et de aspidibus exibunt serpentes volantes, sive qui absorbeant volucres. Abjecto autem jugo Dei, et contrita Domini disciplina, primum in cogitationibus nostris semen colubri radicatur, secundo de semine pessimo nascitur regulus, qui rex serpentium est, et afflatu suo atque conspectu homines occidere dicitur: sive genimina aspidum, de quibus in Psalmo dicitur: Venenum aspidum sub labiis eorum (Ps. XIII, 3; et CXXXIX, 4) , quae peccata sunt varia, et de cogitationum 0229A pessimo thesauro in mala opera prorumpunt. Cumque regnaverint in hominibus alienigenis, qui a Deo alieni sunt, statim egrediuntur serpentes pennati; ut non sufficiat eis cogitasse, et fecisse quae mala sunt, nisi patrocinium quoque malorum operum quaesierint, et diversas finxerint haereses. 263 Ego puto serpentes esse pennatos, qui se exaltant et elevant contra scientiam Dei, et ponunt in coelum os suum: vel qui absorbent volucres, hoc est, qui venenato ore singulos quosque volare cupientes, et ad excelsa consurgere, suis faucibus devorant. Et hoc interim de malis. Caeterum qui non contriverunt virgam et jugum percussoris sui, sed cervicem suam Domino subjecerunt, et sunt pauperes spiritu, pascentur, et dicent: Dominus pascit me, et nihil mihi 0229B deerit (Ps. CXXII, 1) . Et a Domino audient: In pascuis uberrimis pascam eos (Ezech. XXXIV; Joan. X) ; et ingredientur et egredientur, et pascua invenient. Et pascentur pauperes per eum, qui eos percutit, ut emendet: et in pace requiescent, sive, pastore sollicito, ipsi agent fiducialiter, et cum Lazaro requiescent in sinu Abrahae (Luc. XVI) . Qui autem contriverunt jugum et virgam percussoris sui, famem perpetuam sustinebunt; ut non alantur sermone Dei: sed omnes eorum reliquiae intereant, ne quid de malo semine germinetur.