Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 31, 32.) Ulula porta, clama civitas: prostrata est Philisthaea omnis. Ab Aquilone enim fumus venit: et non est qui effugiat agmen ejus. Et quid respondebitur nuntiis gentis, quia Dominus fundavit Sion, et 0229C in ipso sperabunt pauperes populi ejus? Pro nuntiis, id est, Angelis, quos solus Symmachus transtulit, omnes reges interpretati sunt, verbi ambiguitate decepti, quia praeter unam litteram Aleph, quae in Angelorum vocabulo addita est, eodem reges et Angeli apud Hebraeos appellantur nomine, id est, Malache ( Reges , Angeli ). In libro Hebraicorum Nominum reperi Philisthiim interpretari cadentes poculo. Qui ergo inebriati sunt calice Babylonis, et biberint vinum in quo est luxuria; et inter caetera vitia propter ebrietatem regnum Dei juxta Apostolum non fuerint consecuti (Ephes. V) , his praecipitur, ut porta eorum ululet, et clamet civitas. Portam, haereticorum os arbitror, quo blasphemant: civitatem, animam, quae malarum cogitationum thesaurus 0229D est. Haec ululare debet et plangere, quia omnis prostrata est, in terramque dejecta, et nihil in ea sanae intelligentiae est Deique sapientiae. Quare ululat porta? 264 quam ob causam clamat civitas? quia prostrata est omnis Philisthaea. Curque prostrata sit, sequens versus ostendit: Ab Aquilone fumus venit, et non est qui effugiat agmen ejus. Fumus iste ardentibus 0230A diaboli jaculis suscitatur, qui noxius est oculis, et contrarius lumini, et ab Aquilone oritur, a quo in Jeremia olla succenditur (Jerem. I, 14) , et a quo exardescunt mala super omnes habitatores terrae, qui non possunt dicere: Accola sum et peregrinus, sicut omnes patres mei (Ps. CXVIII, 19) ; sed in terra habitant. Unde et in Proverbiis legitur: Aquilo ventus durus (Prov. XXV, 23; Eccli. XLIII) . Nomine autem alio dexter vocatur, qui cum per se durus sit et sinister, et cervice durissima jugum Dei nolit recipere, vocatur dexter ab his qui ponunt dulce amarum, et amarum dulce; qui ponunt tenebras lucem, et lucem tenebras. Et nullus est, qui fumi hujus agmen effugiat; nemo enim absque peccato, nec si unius quidem diei fuerit vita ejus (Job. XXV) . Cumque Philisthaea 0230B corruerit, et fumus ejus universa penetrarit, ita ut eum nullus possit effugere, quid dicetur Angelis, qui singulis praesunt gentibus, admirantibus et scire cupientibus, cur sola Sion in specula et in sublimibus collocata amaritudinem fumi hujus evaserit? Quid igitur dicetur eis? Nempe hoc quod sequitur: Quia Dominus fundaverit eam, et ipse sit fundamentum ejus. Fundaverit autem eam super fundamentum prudentiae, justitiae, fortitudinis, et temperantiae, sub quibus nominibus Christus intelligitur, de quo et Apostolus ait: Fundamentum enim aliud nemo potest jacere, praeter eum qui positus est Jesum Christum (I Cor. III, 11) . Qui autem fatuus est, et stulta loquitur, et cor ejus vana intelligit, aedificat domum suam super arenam, quae non habet fundamentum. In hac 0230C ergo Sion, quae fundata est a Domino, sperabunt pauperes sive mansueti, et humiles populi ejus, de quibus dicitur: Beati mites, quoniam ipsi possidebunt terram (Matth. V, 4) : et qui audierunt Dominum loquentem: Discite a me quia mansuetus sum, et humilis corde (Matth. XII, 29) . Qui ante gloriam humiliati sunt, et audierunt dicentem apostolum Petrum (I Petr. V, 6) : Humiliamini sub potenti manu Dei, ut vos exaltet 265 in tempore visitationis. Pauperes autem ipsi sunt, de quibus supra legimus: Pascentur primogeniti pauperum, et pauperes fiducialiter requiescent.