Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 1) . Quia nocte vastata est Ar, Moab conticuit; quia nocte vastatus est murus, Moab conticuit. LXX: Nocte periit Moabitis, nocte enim periit murus Moabitidis. Pro Ar (), quod solus Theodotio ita posuit, ut legitur in Hebraeo, Aquila et Symmachus, 0231B urbem interpretati sunt, non considerantes, quod inter Ain et Res elementa Hebraica, Jod litteram non haberet, quae si esset, recte civitas diceretur. Sapientia saecularis, de qua Dominus loquitur per Prophetam: Perdam sapientiam sapientium, et prudentiam prudentium reprobabo (Abdiae 8; I Cor. I, 19) : quia auctorem sui sensum habet, qui ex conditione Dei generatur, videtur quidem de patre nasci, quod interpretatur Moab; sed quia adulter est, et adversarius populo Dei, de incestu, et spelunca ac nocte generatur. Unde in nocte periit, in errore scilicet sempiterno. Et Aegyptii in mari Rubro vigilia matutina, quae nocturnum tempus ostendit, fluctibus obruti sunt (Exod. XIV) . Et Lot, Sodomitis nocte pereuntibus, venit in Segor, et ortus est ei sol (Gen. 0231C XIX) . Quod intelligens beatus Apostolus scribit de sanctis atque perfectis (I Thess. V, 6, 7) : Non sumus noctis, 266 neque tenebrarum, sed sumus filii diei. Qui enim dormiunt, nocte dormiunt, et qui inebriantur, nocte ebrii sunt. Nos autem qui diei sumus, vigilemus induti lorica fidei et charitatis. Et quia noctem reliquerat, et filius diei esse jam coeperat, loquitur ad credentes: Nox praecessit, dies autem appropinquavit, quasi in die cum honestate ambulemus, non in comessationibus et ebrietatibus, non in cubilibus et luxuria (Rom. XIII, 12) . Pereunte autem nocte Moabitide, etiam murus ejus, qui dialectica arte constructus est, in eadem nocte vastatus est atque destructus, et aeterna taciturnitate conticuit. Porro Ar, quod interpretatur ἀντίδικος, id est, adversarius, 0231D hoc ostendit, quod haec sapientia, quae adversaria Dei est, Ecclesiastico sermone contra se pugnante, superata sit.