Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 3 seqq.) Super Nabo et super Medaba Moab ululabit: in cunctis capitibus ejus calvitium, omnis 0232B barba radetur. In triviis ejus accincti sunt sacco: et super tecta ejus et in plateis ejus omnis ululat ((Vulg. ululatus)): descendet in fletum. Et clamabit Esebon et Eleale: usque ad Jasa audita est vox eorum: super hoc expediti Moab ululabunt: anima ejus ululabit sibi. Cor meum ad Moab clamabit: vectes ejus usque ad Segor vitulam conternantem: per ascensum enim Luith 267 flens ascendet, et in via Oronaim clamorem contritionis levabunt: aquae enim Nemrim desertae erunt: quia aruit herba, defecit germen, viror omnis interiit. Secundum magnitudinem operis, et visitatio eorum: ad torrentem salicum ducent eos: quoniam circumit clamor terminum Moab: usque ad Agallim ululatus ejus, et usque ad puteum Elim clamor ejus: quia aquae Dimon repletae sunt sanguine. Ponam enim super Dimon 0232C additamenta his qui fugerint de Moab leonem, et reliquiis terrae. Quia omnis prophetiae hujus pene unus est sensus, ne eam per partes proponendo lacerarem, simul universam posui, et quid mihi secundum anagogen videatur in singulis, brevi sermone percurram, Nabo interpretatur sessio vel prophetia: Medaba, de saltu: Esebon cogitationes: Eleale, ascensio: Jasa, factum sive mandatum: Segor, parva: Luith, genae: Oronaim, foramen moeroris: Nemrim, pardi sive praevaricatores: Agallim, vituli vel arenarum tumuli: Elim, arietes sive fortes; Dimon, sufficiens moeror. Quia igitur omne dogma contrarium veritatis, quod absque inspiratione Dei de humano sensu in erroris tenebris nascitur, nocte vastatum est, et argumenta illius, quae intelliguntur muri, 0232D Ecclesiastico sermone destructa sunt; ita ut aeterno silentio conticuerint, in tantum ut universa eorum factio, ad poenitentiam et lacrymas verteretur, super Nabo, id est, prophetiam et sessionem, id est, magistros eorum, et super Medaba, ubi non sunt arbores fructuosae, sed saltus infertilis, in quo habitant bestiae, de quo in vicesimo octavo psalmo scriptum est: Et revelabit condensa saltus: erit ululatus et planctus, et omnia de capitibus eorum eloquentiae ornamenta tollentur; ita ut nudi maneant et deformes. 0233A Et si quid virilitatis habere videbantur in barba, rasum a viro Ecclesiastico, effeminatum et debile comprobetur. In triviis quoque eorum, id est, diverticulis errorum, dum pro voluntate sua fingit unusquisque quod voluerit, accingitur sacco poenitentiae, et super tecta ac domata, in quibus primum se sublimes esse credebant; et in plateis (quia non ingrediuntur per angustam viam, quae ducit ad vitam, sed per latam, quae ducit ad mortem) erit ululatus. Et nequaquam ascendent in superbiam, sed descendent in fletum Tunc intelligent omnes cogitationes suas vanas, 268 quod interpretatur Esebon, et cassum ascensum superbiae, quod Eleale sonat, ut vox eorum audiatur usque ad mala opera quae fecerunt, et mandatum quod putabant Dei, propria se confessione 0233B damnantes. Propterea vectes, id est, qui firmi fuerint in Moab, et errorem suum intellexerint, ululabunt, et spem habere profectus incipient, cum anima eorum ululaverit sibi. Unde Propheta compatientis affectu loquitur ad eos, quorum anima ululabat (( Al. ululat)) sibi, et dicit: Cor meum ad Moab clamabit, ut eos ad poenitentiam provocem. Vectes autem eorum et omnia firmamenta, quae habere in haeresibus videbantur, ad Segor, hoc est, ad parvulum usque pervenient: et ostendentur non robusti esse, sed fragiles. Haec autem Segor, hoc est, parva poenitentia si perseveraverit, perducet eos ad perfectam salutem: quod vitula trium annorum significat, juxta illud quod in Genesi legimus, ubi praecipitur Abraham, ut offerat vitulum, arietem, et hircum trium 0233C annorum, perfectum scilicet sacrificium, ut haeres Domini esse mereatur (Genes. XV) . Cumque egerint poenitentiam, per Luith, id est, genarum lacrymas ad altiora conscendent. Et hoc quasi moeroris foramine atque introitu, clamorem contritionis levabunt ad Dominum, ut possint dicere: Sacrificium Deo spiritus contribulatus: cor contritum et humiliatum Deus non despiciet (Ps. L, 19) . Et hoc fiet, quia aquae Nemrim, id est, doctrina haereticorum, quae pardis et praevaricatoribus comparatur, deserta erit, et deducetur ad nihili. Pardi sunt, quorum in Jeremia varietates et maculae non mutantur (Jerem. XIII) , et apostatae, de quibus in Psalmis legimus Praevaricatores reputavi omnes peccatores terrae (Ps. CXVIII) , 119) Omnis quoque herba et germen, et quidquid in 0233D sermone eorum viride videbatur, exaruit. Et secundum magnitudinem peccatorum a Deo visitati sunt: ut quem per beneficia non senserant, per flagella cognoscerent. Denique ducentur ad vallem sive torrentem salicum, ut nullus in eis fructus remaneat. Hanc enim seminis harum arborum dicunt esse naturam, ut qui illud in poculo hauserit, liberis careat. Unde et sancti qui propter peccata in confusione hujus mundi esse coeperunt, in salicibus Babyloniorum fluminum suspendunt organa sua (Ps. CXXXVI) . Omnes terminos 269 Moabitarum clamor circumit, vel provocantium ad poenitudinem, vel pro errore 0234A plangentium: ut offerre possint per ululatum suum vitulos labiorum, et usque ad fontem Dominicorum arietum pervenire, sive fortium: quia Elim utrumque significat. Aquae autem Dimon, quod interpretatur sufficiens dolor, sive moeror, quae multos sua aspersione polluerant, arguentur deceptis populis non saluti fuisse, sed sanguini. Unde propheticus sermo promittit, ut super fluentes lacrymas, quod interpretatur Dibon, non unum moerorem, sed plura moeroris additamenta congeminent: ut postquam plenam egerint poenitentiam, et fugerint de Moab leonem, principem habeant Deum, quem LXX dixerunt ariel, qui interpretatur leo Dei: quorum editionem in hoc loco disserere supersedi, quia et in plurimis ab Hebraica veritate discordat, et ex his 0234B quae interpretati sumus, etiam illius sensus potest intelligi.