IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Quomodo aliquid est in potentia, proxime et remote, et quomodo materia praedicatur denominative de materiato.
Quando autem potentia est unumquodque, et quando non,determinandum ; non enim quandocumque ut Lerra generatione est potentia homo, aut non, sed magis cum jam nat sperma, sed neque hoc simpliciter forsan. Quemadmodum igitur nec a medicativa omne utique sanabitur, nec a fortuna, sed est aliquid quod possibile est, et hoc est sanum potentia. Terminus autem ejus quod ab intellectu aclu fit ex potentia ente, quando volitum fit nullo exteriorum prohibente, ibi autem in eo quod sanatur, quando nihil prohibet eorum quae in ipso. Similiter autem potentia, et domus si nihil prohibeat eorum quae in his, et materia fieri domum, nec est quod oporteat adjici, aut removeri, aut permutari haec domus potentia, et in aliis similiter quorumcumque extrinsecus principium est generationis, et quorumcumque etiam in ipso habente. Quaecumque nullo exteriorum impediente erunt per ipsum, quale sperma nondum ; oportet enim in alio, et permutari, quando vero jam per suum principium est tale, jam haec est potentia, illa vero altero egent principio, ut terra nondum est statua potentia, permutata enim erit aes.
Ostendit quando aliquid est in potentia ad actum. Circa quod duo facit. Primo facit quod dictum est, ostendens quod materia sub qua dispositione existens est in potentia ad actum. Secundo ostendit quod materia sic disposita, et in potentia praedicatur de materiato denominative. Secunda ibi : Videtur autem quod dicimus.
Ad evidentiam primae partis notandum, quod sicut dictum fuit 7. hujus, effectus quidam natus est fieri a natura, et ab arte ut sanitas: quidam non est nisi ab arte solum ut domus, et licet sanitas educta per naturam sit effectus per se comparatus ad causam naturalem, nihilominus tamen dicitur esse per accidens, si comparetur ad causam, puta ad artem, quae illum effectum non intendit, et ideo talis sanitas dicitur accidere a fortuna: non enim est inconveniens eumdem effectum evenire per se, et per accidens relatum ad diversas causas, ut ostensum fuit 7. et 6. hujus. Dicit ergo, quando unumquodque est potestate, id est, in potentia et quando non, determinandum est , nec enim quandocumque, id est, quod non qualitercumque dispositum aliquid potest dici in potentia, ut terra generatione est potestate homo, id est, numquid potest dici quod terra sit in potestate homo? quasi diceret, quod non ; ideo subdit aut non hoc oportet, sed magis, supple tunc est in potentia homo, cum jam sit sperma ex materia praecedenti: nec hoc forsan est simpliciter in potentia, ut dicetur. Unde subdit quod quemadmodum nec omne, supple qualitercumque dispositum, sanabitur a medicina, nec a fortuna, id est, a natura modo praeexposito, sed est aliquid supple sic dispositum, quod est possibile sanari, scilicet ab arte vel a natura, et hoc est salubre potestate, id est, sanabile in potentia. Vult dicere quod cuilibet actioni respondet determinatum passum, ita quod illud est in potentia proprie, quod unica actione potest ad actum reduci, ut illud dicatur sanum in potentia, quod unica actione artis, vel naturae potest reduci ad actum sanitatis. Unde ad hujus evidentiam subjungit definitionem hujus possibilis respectu artis, vel naturae, dicens quod terminus, id est, definitio ejus quod a mente, id est, quod ab intellectu, scilicet ab arte fit entelechia, id est, in actu ex ente in potentia est, quando volibile vel volitum, scilicet artifice fit supple in ?tu nullo exteriorum prohibente, et tunc dicetur sanum in potentia, quia per unam operationem artis fiet sanum: illic autem in sanato, id est, in illis qui sanantur per naturam, tunc supple dicitur aliquid sanum in potentia quando nihil prohibet eorum quae sunt in ipso, id est, quando non est interius aliquod impedimentum sanitatis quod scilicet debeat prius transmutari quam virtus naturalis intrinseca, et sanans possit efficere sanitatem, sed potest per unicam actionem. Subdit enim alia exempla in his quae fiunt per artem dicens : quia similiter tunc materia est potestate domus, si nihil prohibet fieri domum eorum quae sunt in materia et in his, puta lapidibus et lignis: nec est aliquod quod oportet adesse aut abesse, au permutari haec in domum potestate, id est, antequam materia quae est in potentia, in domum transformetur, et propter hoc lutum proprie non est in potentia domus, quatenus oportet ipsum prius transmutari ut ex eo flant lateres, qui jam praeparati possunt dici in potentia domus. Subdit quod similiter est in aliis extra quae est principium generationis, et in ipso habente quodlibet, id est, sive habeant principium suae generationis extra, ut sunt artificialia, sive intra, ut sunt naturalia: et tunc supple sunt in potentia ad actum, quando nullo exteriorum impediente erunt per ipsum, id est, possunt per ipsum proprium principium ad actum reduci quale nondum est sperma, oportet enim in aliud permutari, scilicet ipsum sperma, ut sic mediantibus multis permutationibus ex eo animal generetur: quando vero per suum principium, scilicet activum jam est tale, scilicet proxime dispositum jam est hoc in potentia ; illa vero quae scilicet habent prius transmutari, quatenus non possunt reduci ad actum per unam solam actionem, egent altero principio, scilicet activo praeparante materiam, quod interdum est aliud a perficiente quod inducit ultimam formam, quod declarat cum subdit : ut terra nondum est in potentia statui, non enim una actione, nec uno agente, reducitur in actum: unde addit : permutata autem, scilicet per naturam, erit aes, et tunc fiet statua per artem. Notandum, quod aliquid esse in potentia ad aliquid est dupliciter, scilicet vel in potentia propinqua, vel in potentia remota. Primo modo aliquid est in potentia proprie,
et sic loquitur hic Philosophus, non tamen intendit negare, quin prima materia sit in potentia saltem remota ad formas, ad quas inducendas requiruntur multae transmutationes praecedentes: sic enim lutum est in potentia domus, et sperma est in potentia animal, et sic de aliis quibuscumque, licet non sit in potentia primo modo. Deinde cum dicit :
Videtur autem quod dicimus esse non hoc, sed illinum, ut arca non lignum, sed lignea, et lignum non terra sed terreum. Iterum terra si sit, non aliud sed illinum, et semper illud potentia simpliciter quod posterius est, ut arca non terra, nec terrea, sed lignea: haec enim potentia arca, materia arcae hoc, simpliciter quidem ipsius ipsum simpliciter, hujus vero hoc lignum. Si vero aliquid est primum quod non adhuc de alio dicitur illinum, haec prima materia est, ut si terra aerea est, et aer non ignis, sed igneus, ignis est prima materia hoc aliquid existens, in hoc enim differt Universale, et subjectum per esse hoc aliquid, aut non.
Ostendit quod materia sic disposita praedicatur de materiato denominative. Circa quod duo facit : primo facit quod dictum est. Secundo comparat praedicationem hanc ad praedicationem passionis de subjecto. Secunda ibi : Ut puta passionibus. Dicit ergo, quod videtur autem supple materiatum quod fit ex materia quod dicimus esse non hoc, sed illinum, quod materiatum non praedicatur de materia in abstracto praedicatione dicente hoc est hoc: sed praedicatione denominativa, quae describitur per hoc quod est illinum dictum denominative ab hoc quod est illud ut arca non dicitur lignum, sed lignea, nec lignum dicitur terra, sed terreum. Iterum terra si sit, id est, si habet aliam materiam priorem, non dicitur quod est illud, sed illinum, et semper illud potentia simpliciter, id est, illud quod fit in potentia simpliciter, et proprie modo praedicto ; quod posterius est, id est, praedicatur denominative de eo quod est immediate posterius, ut arca non dicitur terrea, vel terra, sed lignea. Ratio hujus est, quia terra non est proprie in potentia ad arcam, ut superius dicebatur, quia non potest una sola actione transmutari in arcam, lignum autem est in potentia arca: et ideo terra non potest praedicari de arca, nec praedicatione denominativa, nec in abstracto: lignum autem potest praedicari denominative, ut arca non dicatur terrea, vel terra, sed lignea ; ideo subdit, quod hoc enim, id est, lignum est in potentia arca, et materia arcae et proportionabiliter, quia arcae in universali est materia lignum universaliter: et similiter arcae in particulari lignum similiter in particulari, ideo subdit quod hoc quidem simpliciter, id est, lignum dictum universaliter, ipsius, scilicet arcae, simpliciter, id est, universaliter, hujus vero in particulari hoc lignum in particulari. Subdit etiam si vero est aliquod primum quod non adhuc de isto dicitur illinum, id est, quod non habet aliquid quod de ipso praedicetur denominative, illud scilicet est materia prima, ut si terra est aerea, ita quod aer sit materia terrae, ut dixerunt quidam, et praedicetur de terra denominative: et similiter aer non est ignis, sed igneus, ita quod ignis sit materia aeris, et praedicetur de eo. Similiter si supple ignis non denominatur ab aliqua materia priori, ignis erit prima
materia hoc aliquid existens, id est, si sit hoc aliquid existens et particulare ad differentiam universalis, in hoc enim differt universale, et subjectum per esse hoc aliquid, aut non. Vult dicere Philosophus quod licet primum universale praedicetur de aliis, et alia non de ipso, sicut dictum est de prima materia, quae supponitur esse ignis, gratia exempli: ideo ad differentiam universalis oportet addere quod materia prima sit aliquid existens, quod non competit universali. Deinde cum dicit :
Ut puta passionibus quod subjicitur homo, et corpus et anima, passio autem musicum, et album. Dicitur autem musica adveniente secundum illud non musica, sed musicum, et non albedo homo, sed album ; nec ambulatio, aut motus, sed ambulans, aut motum, ut illinum. Quaecumque quidem igitur sic, ultimum subtantia.
Comparat dictam praedicationem materiae ad praedicationem passionis de subjecto, et facit tria. Primo comparat secundum convenientiam. Secundo secundum differentiam. Tertio assignat causam dicti. Secunda ibi : Quaecumque quidem. Tertia ibi: Et recte itaque. Dicit ergo, quod sic supple praedicatur materia de materiato, ut puta, id est, quod sicut id quod subjicitur passionibus, ut homo, et corpus, et anima; passio autem musicum, et album, ita supple quod passio dicitur de subjecto denominative. Dicitur autem illud, scilicet subjectum, adveniente musica non musica, sed musicum: et homo dicitur non albedo, sed album, nec dicitur ambulatio, aut motus, sed ambulans, aut motum, ut illinum, id est, non in abstracto, sed secundum praedicationem denominativam, sicut etiam dicebatur de praedicatione denominativa materiae de materiato, et ideo quantum ad hoc est similitudo hic et ibi. Deinde cum dicit :
Quaecumque vero non sic, sed species quaedam, et hoc aliquid quod praedicatur ultimum materia, et substantia materialis.
Comparat hanc ad illam praedicationem secundum differentiam, dicens quod quaecumque quidem igitur sic, supple dicuntur sicut accidentia, et passiones de subjecto, ultimum, scilicet quod substernitur ipsis est substantia, scilicet composita, et in actu: quaecumque vero non sic praedicantur, sed illud quod praedicatur est quaedam species, et hoc aliquid, id est, aliqua substantia materialis, puta terra, aut lignum ultimum, scilicet in talibus quod substernitur omnibus aliis est materia, scilicet prima, et substantia materialis, quae supple non est composita, nec de se in actu, per quod differt a primis. Deinde cum dicit :
Et recte itaque accidit illinum dici secundum materiam et passiones, ambo namque indeterminata.
Quando quidem igitur aliquid est potentia, et quando non, dictum est.
Assignat causam dicti, dicens quod recte itaque accidit secundum materiam et passiones dici illinum, id est, fieri praedicationem denominativam, nam pro quia, ambo, scilicet tam materia quam passio, quae praedicantur sunt indeterminata, nam accidens determinatur, et definitur per subjectum: materia autem per id ad quod est in potentia, et ratione hujus, nec hoc, nec illa praedicatur praedicatione dicente hoc est hoc, sed solum denominative. Ultimo epilogat, quod quandoquidem igitur dicendum aliquid esse in potentia, et quando non, dictum est.
SUMMAE SECUNDAE