Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 6 seqq.) Audivimus superbiam Moab.: superbus est valde. Superbia ejus, et arrogantia ejus, et indignatio ejus, plus quam fortitudo ejus. Idcirco ululabit Moab ad Moab, universus ululabit: his qui laetantur super murum ((Al. muros)) cocti lateris, loquimini plagas ejus ((Al. suas)): quoniam suburbana Esebon deserta sunt, vinea Sabama. LXX: Audivimus injuriam Moab: contumeliosus est valde: superbia ejus, et injuria ejus, et furor non sicut divinatio tua: non sic ululabit Moab: siquidem in Moab omnes ululabunt: habitatoribus autem Deseth meditaberis: et non confunderis: campi Esebon lugebunt vineam 0235D Sabama. Quantis obscuritatibus locus iste juxta LXX Interpretes involutus sit, ex eo perspicuum est, quod legi vix potest. Dicamus ergo juxta Hebraicum, Moris est Scripturarum, ut postquam desperationem mentis humanae, laeto nuntio sublevaverint, rursum negligentes et nolentes agere poenitentiam comminatione deterreant, ne bonitas Dei 0236A induret cor nostrum. Cujus rei unum tantum ponamus exemplum. In centesimo quadragesimo quarto psalmo legimus: Suavis Dominus universis, et miserationes ejus super omnia opera illius (Psal. CXLIV, 9) . Et post paululum: Sustentat Dominus omnes qui corruunt, et erigit omnes elisos. Oculi omnium in te sperant, Domine, et tu das escam eorum in tempore opportuno ((Al. suo)). Cumque praemisisset, custodit Dominus omnes diligentes se; ne negligentem faceret auditorem, intulit: Et omnes peccatores disperdet. Quia igitur consummato Antichristo et parente ejus diabolo, qui conculcabat universam terram, praeparandum