IN XII LIBROS METAPHYSICORUM ARISTOTELIS EXPOSITIO
CAP. XI. De potentia et possibili.
Conclusiones Libri X. In decimo libro agitur de uno, quod convertitur cum ente, et de multo
Actum priorem esse potentia, definitione, et tempore seu generatione, id tamen non semper verum esse respectu omnis potentiae. Solvit objectionem in contrarium.
Quoniam autem ipsum prius determinatum quot modis dicitur, palam quia prior est actus potentia. Dico autem potentia non solum determinata, quae dicitur principium permutativum in alio inquantum aliud, sed totaliter omni principio motivo, aut immobilitalivo, etenim natura in eodem fit: in eodem enim genere potentiae, principium enim motivum sed non in alio, sed in eodem inquantum idem. Omni itaque tali prior est actus ratione et substantia, tempore vero est quidem ut sic, est autem ut non.
Postquam Philosophus determinavit de potentia et actu absolute, nunc determinat de eis comparate. Circa quod tria facit : primo comparat potentiam, et actum penes ordinem prioris et poterioris. Secundo penes bonum et malum. Tertio penes ipsum intellectum. Secunda ibi : Quia autem melior. Tertia ibi : Invenitur itaque. Prima in duas. Primo ponit intentum. Secundo ipsum probat. Secunda ibi: Ratione quidem. Dicit ergo, quod quoniam determinatum est, scilicet in quinto hujus, text. comment. 16. quot modis dicitur ipsum prius, palam,
scilicet ex dicendis, quia actus est prior potentia: non solum illa determinata superius, quae dicitur principium permutationis in alio inquantum aliud, quae dicta est prius potentia activa, sed totaliter, id est, universaliter de omni principio motivo, aut immobilitatiuo, id est, sive sit principium motivum, sive principium immobilitatis, puta quietis aut actionis, quae est sine motu, puta intelligere et velle. Et subdit, etenim natura fit in eodem, scilicet genere cum potentia ; in eodem enim genere est, supple natura, ipsi potentiae, quia supple utrumque est principium motus: unde subdit quod natura est, principium motivum, sed non in alio, sed in eodem inquantum idem, id est, inquantum hujusmodi, ut habetur 2. Physic. text. 3. Ex quo patet quod cum natura non solum sit principium motus, sed etiam quietis, quod similiter potentia non solum est principium motus, sed etiam sit principium immobilitatis. Hoc praemisso, subdit quod intendit quod omni itaque tali potentia prior est actus ratione, id est, definitione, et substantia, id est perfectione ; tempore vero quidem est, ut sic, est autem ut non, sicut patebit infra. Deinde cum dicit:
Ratione quidem igitur quia prior, palam, nam per contingere actu esse possibile est, quod primo possibile, puta dico aedificatorem potentem aedificare, et speculatorem speculari, et visibile potens videri, eadem autem ratio, et in aliis, quare necesse rationem praeexistere, et notitiam notitia.
Probat intentum. Circa quod tlia facit, quia primo probat prioritatem definitionis. Secundo prioritatem temporis et generationis. Tertio prioritatem substantiae et perfectionis. Secunda ibi : Tempore vero. Tertia ibi : At vero et substantia. In prima parte intendit talem rationem : Illud est prius alio, ratione et definitione, per quod aliud habet definiri et non e converso: sed potentia habet definiri per actum et non e converso, ergo, etc. Dicit ergo, palam quidem igitur, quia supple actus est prior quam potentia ratione, nam possibile est quod primo possibile per contingere esse actu, id est, quod prima ratio possibilis in hoc est, quod contingit ipsum agere, vel esse in actu, puta dico qui aedificat esse potentem aedificare, et speculatorem potentem speculari, et visibile potens videri, eadem ratio est et in aliis: quare necesse est rationem, id est, definitionem actus praeexistere, id est, priorem esse ratione potentiae et notitiam notitia, id est, quod actus sit prior potentia, et quantum ad definitionem, et quantum ad notitiam. Deinde cum dicit:
Tempore vero prius specie idem agens prius, sed numero non. Dico autem hoc, quia hoc quidem homine jam ente secundum actum, et frumento, et vidente prius estlempore materia,etsemen, elvisum,quae potentia sunt homo, et frumentum, et videns, nondum autem actu, sed his tempore priora altera entia actu ex quibus haec facta sunt. Semper enim ex potestate ente fit actu ens ab actu ente, ut homo ex homine, musicus a musico, semper movente aliquo primo, movens autem actu jam est.
Dictum est autem in sermonibus de substantia, quia omne quod fit ex aliquo, et ab aliquo, et hoc specie idem.
Probat quomodo actus sit prior potentia, et tempore, et generatione, et quomodo non. Circa quod duo facit: primo ostendit intentam conclusionem. Secundo removet quamdam objectionem. Secunda ibi : Unde Sophisticus. Prima in duas: primo declarat intentum in potentiis passivis. Secundo in quibusdam activis. Secunda ibi : Quapropter et videtur impossibile. Dicit ergo, quod supple actus est prior potentia tempore, specie idem agens, sed non numero, id est, agens vel ens actu quod est idem specie, sed non idem numero est prius quam ens in potentia, quod exponit cum subdit : Dico autem hoc, quia hoc quidem homine jam ente secundum actum, et similiter frumento, et vidente prius est tempore, et materia respectu hominis, et semen respectu frumenti, et videtis, nondum autem actu, reddendo singula singulis. Vult dicere quod respectu ejusdem in numero potentia praecedit actum tempore, prius enim materia fuit in potentia ad hominem, quam esset actu homo, et similiter est de aliis exemplis, non tamen hoc est verum simpliciter. Unde subdit, sed his, scilicet quae existunt in potentia, sunt priora tempore altera entia in actu scilicet agentia ex quibus facta sunt haec, id est, per quae ista reducta sunt ad actum, et ideo simpliciter loquendo ens in actu, est prius ente in potentia. Unde subdit unam bonam propositionem : semper enim ex ente potestate fit ens actu ab actu ente, quod est ipsum agens, ut homo, scilicet in potentia fit supple homo actu; musicus supple in potentia fit musicus in actu, et semper movente aliquo primo, id est, ab aliquo movente primo reducitur supple ens in potentia ad actum, movens autem, id est, agens est jam ens in actu; dictum autem est in sermonibus de substantia, id est, in 7.
hujus, text. c. 22. et inde, quod omne quod fit, fit ex aliquo, scilicet ut materia, et ab aliquo scilicet ut ab agente, et hoc est idem specie, scilicet cum eo, quod fit, ut ibidem expositum fuit. Ex his ergo patet, quod licet idem numero prius tempore sit in potentia, tamen simpliciter aliquod ens actu, puta agens, quod ponitur idem specie cum genito, est prius tempore quam ens in potentia. Qualiter autem tam in generatione univoca quam in aequivoca est aliqua similitudo inter generans et genitum, ut sic generans, posset dicit aliqualiter idem specie cum genito, dictum est in septimo, et habet in 12. adhuc amplius declarari. Deinde cum dicit:
Quapropter et videtur impossibile esse, aedificatorem esse, qui non aedificaverit quidquam aut citharaedum, qui non citharizavit ; nam addiscens citharizare citharizans addiscit citharizare, similiter autem et in aliis.
Declarat intentum in quibusdam potentiis activis, dicens quapropter, quia supple sic est quod quaedam potentiae, puta artes acquiruntur per actus, ut ostensum fuit supra: ideo videtur impossibile esse aliquem aedificatorem esse, qui non aedificaverit aliquid, aut citharaedum, qui non citharizavit, ita quod in istis actus praecedit potentiam, etiam in eisdem numero. Unde subdit: nam addiscens citharizare citharizans, id est, exercitans se in actibus citharizandi addiscit citharizare, similiter autem est in aliis, scilicet artibus, hoc autem infert ex praedictis. Dictum enim fuit, quod potentia musicum sit actu musicum, a musico in actu, puta addiscendo a doctore : non potest autem addiscere artem, nisi exercendo actus artis, et sic etiam in eodem numero actus praecedit potentiam. Deinde cum dicit :
Unde sophisticus elenchus faclus est, quia non habens quis scientiam faciet cujus est scientia, addiscens enim non habet.
Removet quamdam objectionem. Circa quod duo facit : primo objectionem praemittit. Secundo ipsam solvit et excludit. Secunda ibi: Sed quia ejus quod fit. Dicit ergo, unde supple ex praedictis factus est sophisticus elenchus, id est, syllogismus veritati contradicens apparenter, quem ponit dicens : quia non habens quis scientiam faciei id cujus est scientia, addiscens enim non habet; formetur sic objectio : Addiscens artem operatur actum artis secundum te, sed addiscens artem non habet artem ;ergo non habens artem operatur actum artis, quod videtur falsum. Deinde cum dicit :
Sed quia ejus quod fit, factum est aliquid et totaliter ejus, quod movetur motum est aliquid, palam autem in his, quae de motu hoc, et discentem necesse habere aliquid scientiae forsan.
Sic igitur, et hoc palam, quia et actus sit prior potentia secundum generationem, et tempus.
Solvit et excludit dictam objectionem, stat autem solutio in hoc ; nam sicut probatur 6. Physic, text. com. 7. et 87. omne quod movetur partim habet de termino a quo, et partim habet de termino ad quem, ita quod ante omne quod est factum esse, habet aliquid de termino et dcfacto esse, scilicet imperfecte: quia igitur illud quod fit, et movetur addiscendo aliquam artem, aliquid habet de facto esse, et de termino ad quem, id est, de arte illa quam addiscit, non est inconveniens si aliqualiter potest facere opus artis, licet non sic perfecte, sicut si haberet perfectam artem: sicut illud quod calefit potest aliqualiter calefacere, quatenus jam aliquid habet acquisitum de calore, licet non sic perfecte calefaciat, sicut si perfecte haberet calorem, et esset jam in termino motus. Cum ergo dicit quod addiscens artem non habet artem, est ut sic, est ut non; non habet quidem secundum gradum perfectum, habet tamen aliquid de arte secundum gradum imperfectum, et ratione hujus potest facere opus artis, licet non ita perfecte, sicut si haberet totam artem. Non ergo sequitur conclusio quae infertur, quod aliquis non habens artem faciat actum artis. Dicit ergo, quod quia ejus quod fit, aliquid factum est, et totaliter, id est, universaliter, ejus quod movetur, aliquid est motum, palam autem hoc in ipsis de motu, id est, quod hoc est manifestum 6. Physic. text. com. 7. et text. com. 52. quia inquam sic est, necesse est discentem habere forsan aliquid scientiae ad quam, scilicet movetur et quam addiscit, et ideo supple ratione hujus potest exercere actum artis. Concludit ergo quantum ad totum praecedens, quare si igitur et hoc, supple verum est, palam etiam, quia actus sit prior potentia secundum generationem et tempus.
Notandum, quod non est inconveniens eumdem actum specie esse a potentia habituata et non habituata, licet non aeque perfectum,
unde primus actus generativus habitus est elicitus a potentia non habituata: nihilominus tamen est ejusdem speciei cum actibus sequentibus, qui eliciuntur a potentia habituata, nam actus habet specificari principaliter ex objecto, et ideo manente eodem objecto erit idem actus specie, licet potentia varietur penes habere habitum, vel non habere; sed si quaeratur utrum primus actus generativus artis sit opus artis, dico quod non, sed similis.
SUMMAE SECUNDAE