Patrologiae Cursus Completus
Elenchus Operum. Quae In Hoc Tomo Continentur.
Praefatio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Isaiam Prophetam Libri Duodeviginti.
(Vers. 13.) Calcare atrium meum non apponetis.
(Vers. 31.) Et erit fortitudo vestra ut favilla stupae. Pro favilla, Et opus ejus,
(Vers. 26.) Et maerebunt atque lugebunt portae ejus, et ipsa urbs desolata sedebit in terra.
(Vers. 6.) Ululate, quia prope est dies Domini: quasi vastitas a Domino veniet.
(Vers. 15.) Omnis qui inventus fuerit, occidetur: et omnis qui supervenerit, cadet in gladio.
(Vers. 17.) Ecce ego suscitabo super eos Medos, qui argentum non quaerant, neque aurum velint. Al.
(Vers. 6.) Aquae enim Nemrim desertae erunt. Hoc oppidum super mare Mortuum est, salsis aquis, et
(Vers. 9.) Quia aquae Dibon repletae sunt sanguine.
(Cap. XVI.—Vers. 1.) Emitte Agnum, dominatorem terrae, de petra deserti ad montem filiae Sion.
(Vers. 8.) Quoniam suburbana Esebon deserta sunt: vinea Sabama.
(Vers. 5.) Cum auditum fuerit in Aegypto dolebunt cum audierint de Tyro. Hoc perspicuum est, quod
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Commentariorum In Jeremiam Prophetam Libri Sex .
(Vers. 21.) Usquequo videbo fugientes ((Vulg. fugientem)), audiam vocem buccinae?
(Vers. 30.) Tu autem vastata quid facies? Pro vastata, miseram miserabilem,
(Vers. 21.) Super contritione filiae populi mei contritus sum, et contristatus: stupor obtinuit me:
(Vers. 22.) Et regibus insularum, quae sunt transmare. Al.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
In Subsequentes Homilias Admonitio.
S. Eusebii Hieronymi Stridonensis Presbyteri Translatio Homiliarum Novem In Visiones Isaiae Origenis Adamantii.
Homilia Secunda. De eo quod scriptum est: Ecce virgo in utero concipiet, etc. Cap. VII.
Homilia Tertia. De septem mulieribus. Cap. XI.
Homilia Quarta. De visione Dei et Seraphim. Cap. VI.
Homilia Septima. De eo quod scriptum est: Ecce ego et pueri, etc. Cap.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Appendicula. In Isaiam Parvula Abbreviatio, De Capitulis Paucis, Ex Veronensi Ms. Nunc Primum Edita.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum Et Verborum Insigniorum.
Index Rerum. Quae In Hoc Volumine Continentur.
(Vers. 11 seqq.) Super hoc venter meus ad Moab quasi cithara sonabit: et viscera mea ad murum cocti lateris. Et erit cum apparuerit quod laboravit Moab ab excelsis suis, ingredietur ad sancta sua ut obsecret, et non praevalebit. Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc. Destructo errore Moabitico: immo falsa laetitia in luctum lacrymasque mutata, venter meus, prophetae, qui instar citharae musica arte compositus est, et qui de Dei timore concipiens, multos liberos procreavit, ita ut nulla sit chorda, quae non reddat sonum suum, resonabit luctum agentis poenitentiam Moab: et omnia viscera mea ad murum cocti lateris: pro quo interpretatus est Theodotio 0238C ad murum dissipatum. Omnia enim contrariorum praesidia, in quibus antea confidebant, destruentur et corruent. Haec sunt autem viscera et interiora prophetae, de quibus et David dicebat in Psalmo: Benedic, anima mea, Domino, et omnia interiora 275 mea nomen sanctum ejus (Psal. CII, 1) . Quomodo enim cithara non emittit vocalem sonum atque compositum, si saltem una chorda rupta fuerit; sic spiritalis venter prophetae, si una in eo virtutum chorda defuerit, non poterit melos dulce resonare; nec ad lateritium murum cunctis clamare visceribus. Philosophorum quoque sententia est, haerere sibi virtutes; et Apostoli Jacobi, ut cui una defuerit, huic omnes deesse virtutes. Cum autem intellexerit Moab frustra se in his, quae prius putabat excelsa, dogmatibus laborasse, 0238D ingredietur ad sancta sua, non quae per se sancta sunt, sed quae sancta errans arbitrabatur, et auxilium invenire non poterit. Vel certe deserto errore mendacii, ad sancta Ecclesiae intrare conabitur, ut sua ea faciat, et oret, et obsecret, sed non praevalebit. Neque enim statim ut voluerimus, perfectam possumus capere virtutem. Quodque infert: Hoc verbum quod locutus est Dominus ad Moab ex tunc, prooemio in quo dixerat, verbum contra Moab, sive onus, sciamus epilogum redditum, ut quod ibi coeperat, hic compleverit. Ex tunc autem, intelligendum ex quo coepit ad eum loqui, ut omne quod 0239A dixit, unum verbum Dei sit, id est, una sententia. Porro juxta LXX qui interpretati sunt: Interiora prophetae quasi murum renovata a Deo, et erubescere eum, id est, Moab, et intrare ad aras, et ad ea quae manu facta sint, ita disserere possumus, ut dicamus semper prophetae renovari viscera, et a Deo fieri fortiora, ut adversarii confundantur, et ea quae humana manu fabricati (( Al. fabricata)) sunt, cassa intelligant, et nihil ad salutem proficientia.